/ 78
7. (1631) Panegyrici et orationes « ACTIO IN HISTRIONES PANURGUS ORAT PRO HISTRIONIBUS UT IN URBEM ADMISSI ABULAS DOCERE PERMITTANTUR. ORATIO IX. » pp. 297-324

Admirabiles animorum motus cum summo voluptatis sensu excitat rerum veterum replicata memoria ; at quanto magis earundem rerum non emortua lectio, sed viva ac spirans gestio, animos hominum commonet, incitat, inflammat ? […] At Imperator erat Caligula, et immensarum opum dominus, qui tamen post dilapidatum vicies ac septies millies HS. a Chærea ob libidinem jugulatus interiit. […] Tunc enim animo soluto ac libero, corporibus cessatione reparatis nova quædam alacritas dies profestos excipit, et nescio qua aviditate inflammatos homines ad laboris vicissitudinem reducit. […] Desidebunt ergo in tenebris lustrorum ac stuprorum, alea rem familiarem evertent, compotationibus exhaurient, blasphemiis atque perjuriis cœlum, terramque funestabunt. […] Quotus enim quisque vestrum non meminit perdito ac penitus suis rebus desperanti Demostheni occurisse Satyrum Mimum et paucos Euripidis aut Sophoclis versus eo corporis motu et vocis tenore pronunciasse, qui esset convenientissimus : tum vero didicisse Demosthenem in apta pronunciatione, rerum quæ dicerentur pretium esse constitutum.

/ 78