/ 78
2. (1599) Des spectaculis pp. 406-419

Ego crediderim potius quasi sordes et religionis ludibria, hos omnes ludos a sanctissimis templis esse exterminandos. ac imprimis publicos histriones, qui cum turpi vita sint, religionem fœdare potius sua ipsorum ignominia videntur : et assueti turpibus, etiam in sanctissimis locis odorem, quo imbuti sunt, ore, oculis et toto corpore exhalant. ac nescio an aliquando fabulam agant, quin verba turpia, vel imprudentibus sæpe excidant : et hos tamen contendemus divinis celebritatibus adhibere ? […] Sic fœmina in se quandam virtutem habet, miramque potestatem trahendi ad se virum : non secus ac magnes, cum ipse non moveatur, ferrum ad se rapit.  […] Nudas quidem in nostra theatra mulieres prodire non arbitror. tametsi nonnunquam in ipsa actione nudari audiebam, certe tenuissimis vestibus indutas prodire, quibus membra omnia figurantur, ac ferme subjiciuntur oculis. […] Aiunt enim aut comœdias in universum abdicandas, aut mulieres inducendas in theatrum. quod majus periculum immineat si pueri substituantur in veste muliebri et ornatu : quo aspectu ad præposteram ac nefariam libidinem populus solicitetur. […] A templis et sanctorum, qui cum Christo in cælo regnant, ac omnino divinis celebritatibus amoveantur : ac præsertim ii modi et gestus, quibus turpitudo in memoriam revocatur, et ferme oculos subjicitur : quæ sunt vulnera religionis nostræ, probra, monstraque immania : Hispanorum nationis dedecora, adeo fæda ut stylus contrectare vereatur.

/ 78