/ 78
14. (1731) Discours sur la comédie « Lettre Française et Latine du Révérend Père François Caffaro, Théatin ; à Monseigneur L’Archevêque de Paris. Imprimée à Paris en 1694. in-quarto. » pp. -

Quod in eo tractabam argumentum, mihi non sat erat exploratum ; neque authorum, quos alterutram in partem asserebam testimonium satis compertum ; imprimis vero quod ex Divo Carlo petebam, cujus in authoritate, perinde ac si meæ sententiæ suffragaretur, vim faciebam. […] Re penitus excusa mihi plane persuasum est quidquid altera ex parte ad Comœdiam excusatam habendam affertur, leve esse prorsus ac frivolum ; stabile vero et inconcussum quod e contrario tenet Ecclesia, cum nimirum iis, quos in morbo a sacro viatico arcendos decernit ni vitæ ante actæ instituto penitus abdicato impactam eo populis offensionem eluant, Comœdos annumerat, nec ad sanctos ordines, si quando eos ipsi postulent, suscipiendos, vult admitti.

/ 78