/ 113
6. (1599) Des spectaculis pp. 406-419

Et est excusatio furoris multitudo insanorum. hoc quoque nomine prava nostra natura, quod vitiis suis et cupiditatibus favet : neque facile avelli se sinit ab iis quæ cum voluptate suscipiuntur, cujus sumus natura cupidissimi. […] Qui enim conveniat ab hominibus turpibus Divorum res gestas referri, eosque Francisci, Dominici, Magdalenæ, Apostolorum, ipsius etiam Christi personas repræsentare ? […] Censeo præterea nullam certam sedem histrionibus extruendam publice, domum aut theatrum, quamvis lucri parte locatam under inopes alantur, aut quod in alias publicas utilitates impendatur : ea enim species obtenditur ab iis qui contra statuunt. […] Quis enim juvenes avellat ab ea vanitate ? […] Postremo quoad fieri poterit minori ætate pueri et puellæ arceantur ab iis spectaculis, ne a teneris reipublicæ seminarium vitiis inficiatur, quæ gravissima pestis est.

/ 113