Æquum-ne est, et bonum provocari ab iis qui ætatem in studiis literarum contriverunt, hominem de imperitorum plebe ? […] Nolo nos in theatrum regredi, et causam ibi nostram agere : stabimus in gradu et campo ab adversariis constituto. […] Eam igitur maculam qua offenduntur, aut a tragœdiis, aut ab earum docendarum arte oportet esse contractam. […] Quis ab illa concione melior excessit ? […] Eo autem tempore si quis existimatita esse feriandum, ut ab omni penitus opere, ab ipsa corporis animique delectatione cessetur : is profecto mihi quæ sit hominum consuetudo, quæ rerum humanarum natura, quæ tyrannis otii atque inertiæ nondum assecutus esse videtur.