(1631) Panegyrici et orationes « MODESTINUS PROLATARUM CONFUTATIONE RATIONUM HISTRIONES CUM FABULIS SUIS PROCUL AMANDANDOS ESSE DEMONSTRAT. ORATIO X. » pp. 325-352
/ 105
(1631) Panegyrici et orationes « MODESTINUS PROLATARUM CONFUTATIONE RATIONUM HISTRIONES CUM FABULIS SUIS PROCUL AMANDANDOS ESSE DEMONSTRAT. ORATIO X. » pp. 325-352

MODESTINUS PROLATARUM CONFUTATIONE RATIONUM HISTRIONES CUM FABULIS SUIS PROCUL AMANDANDOS ESSE DEMONSTRAT.
ORATIO X.

Sæpenumero cogitanti mihi de histrionum licentia venit in mentem optare ut aliquando daretur ille consessus, apud quem virtutis et modestiæ causam agere, et de tota spectaculorum protervitate ex animi mei sententia disserere liceret. Sic enim existimabam, sic mihi persuadebam alios temporis fallendi gratia tanquam delectabile negotium, alios exemplo tanquam rem indifferentem theatra frequentare, et id ab utrisque ex veteri consuetudine potius, et more pristino fieri, quam prudenter atque cogitato celebrari. Quæ quidem inconsiderantia si alicujus hominis oratione gravi et libera edoceretur, si hoc a se impetrarent homines, ut per otium animo quieto, solutoque rationum momenta ponderarent ; sperabam equidem et errore suo, et magistris ad peccandum damnatis, tanquam ad aspiciendam veritatis lucem posse revocari. Horum alterum singulari Dei beneficio mihi hodierna die obtigisse video ut vobis sedentibus, Judices, ut audiente infinita hac corona, quæ ad istud judicium accurrit, quæ sunt olim a me contra scenicorum artem cogitata proponam. Alterum erit æquitatis vestræ, prudentiæque conficere ut orationem meam, et eorum qui post me dicturi sunt, cum omni diligentia et accuratione perpendatis. Atque id quod alia in causa vehementer reformidarem, mihi hoc loco accidisse gaudeo, ut erectos ac suspensos animos vestros docta sane ac diserta Panurgi hujusce reddiderit oratio, qui licet infantiam imperitiamque suam non semel excusasse visus sit, in iis tamen quæ ad causam facerent inveniendis, solertiam ; in enunciandis facundiam ; in agendo artem ipse suam omnibus patefecit. Arguant fortasse juvenes isti Rhetorum filii quod in aliqua orationis parte non satis ex decoro impudentius egerit ; neque quid gravitas vestra, quid dignitas hujus consessus, quid causæ magnitudo postulet, animadverterit. Non est enim ita ut arbitraris Panurge, aliud est in scena Ajacem, aliud in judicio reum agere, aliud collectam otiosorum turbam fabulis, aliud gravissimos judices rationibus mollire : hoc ferre homines in regno tuo coguntur ; in foro, in subselliis, apud tribunal non solent. Neque minus contra majorum instituta fecisti cum occupato priore ad dicendum loco, in hoc judicium non ut reus, sed velut accusator irrupisti. Sed nimirum, licet consilium tuum dissimules, video quo tendas : qui prior diceret, eum existimabas non parum sibi præjudicii ad hoc judicium comparaturum. Itaque eorum more qui cum valentiore adversario congrediuntur, cum impetum meum sustinere non posse prospiceres, mihi cavendi necessitatem imposuisti : ut qui paratus ad accusandum veneram, mutata derepente judicii forma in responsione de gradu deturbarer. Quæ conditio, quanquam est insolens et iniqua, sic admittetur a me, Judices, ut in hoc certamine arma illa quibus ad tegendum instructus apparebo, etiam ad nocendum sumere permittatis. Neque enim æquum, bonumque fuerit occupari me totum in evellendis gladiatoris istius telis, nisi referire aliquando liceat : et cum præparatam domi accusationem abjudicem, atque repudiem, necessarium est ut saltem ab hoste arma accipiam, si pugnare volo lacessitus. Quod non potius causæ fiducia mihi persuadet, quam vestra, Judices, humanitas et prudentia, qui dicentem illum averso sæpe vultu exhorruistis : ut facile appareret, vos ejus phaleras ad populum remittere, et apud aures tam eruditas male mendacia venditari. Et certe si tantum a doctis et sapientibus viris ejus audita vox esset, deplorata jam foret theatrorum causa, et iste aut ut fraudulentus calumniator, aut ut iniquus prævaricator literam suam in fronte gestaret. Sed abusus est vestris auribus dum servit plebeiis ; et qui in hoc consessu fraudes suas ab aliis detegi per ignorantiam non posse existimat, ab aliis propter humanitatem non debere confidit, veritatem prodit apud sapientes, ut eam penitus a populi mente dejiciat. Quam audaciam cum sit e vestra dignitate, reque publica, teste populo ipso revinci, idque a me non tacita neque obscura voluntatum testificatione requiratis : non permittam fidem hac in parte meam desiderari, quin, ut occurret occasio, tabulis etiam in medium prolatis ejus mendacia divulgentur.

Atque ut incipiam pedem conferre, quærit Panurgus quid difficiles morum magistri in tragœdiis suis, quid in arte histrionica, quid in se sodalibusque reprehendant ? Suorum quidem innocentiam in tuto esse non dubitat : Histrioniam vero quasi ex altera parte respondere poeticæ facultati, et duo esse peregregia humanæ vitæ ornamenta proclamat : fabulas denique meram esse philosophiæ medullam, earum autem exhibitionem sacris concionibus longe præferendam contestatur. Quæ quam vera existimet, non habeo dicere : certe vobis persuasisse sibi persuadet, et etiam num in sinu gaudet, quia inter orandum oculis sæpe emissitiis in ima corona reperit qui sibi arriderent. Ego vero, quamquam interpellare lætitiam inurbanum est, ne me tamen inter suffragatores suos enumeret, præcise respondeo me in arte nequitiam, in fabulis obscœnitatem, in personis infamiam, ubique turpitudinem, nullibi pilum probitatis invenire. Quæ omnia jam vobis cognita atque perspecta, Judices, pro vestra in omnes benignitate, et in Remp. charitate, oro atque obsecro patiamini multitudinem edoceri : ut cum gravem in histriones sententiam pronunciabitis, de rei æquitate nemo dubitet ; neque ullus in posterum e civibus veritatis ignoratione ad amorem spectaculorum abutatur.
Et ut ab arte initium dicendi faciam, a qua velut ab impurissimo fonte in personas et fabulas, omne dedecus flagitiumque promanat ; ejus originem, si placet, et incunabula considerate : tum ut spero statuetis ita esse ipsi a natura insitam fœditatem ut nulla hominum adulatione celari, nulla histrionum industria deleri posse videatur. Sic enim accepimus rusticos veteres, non eos quos ab aratris et ligonibus ad prætextas et fasces Romani evocabant, sed facetos, et dicaces Atticos per vindemias fervente musto, spumante cuppa, labris vuarum succo, genis fæce apprime purpuratis, convicia invicem jactitasse ; tum post multiplices choreas, per pagos et κώμας (unde et Comediæ nomen) discurrentes, obvios quosque lepidis illis et bonis dictis impetiisse. At non diu in agris et rusticorum magalibus morata est illa licentia, sed quod in torcularibus casus invenerat, id in urbibus inventum excoluit industria. Nam ut pessima facile proserpunt, invasit urbanos adolescentes ea maledictionis dulcedo, et arte quadam rudi jocos illos scriptitarunt : deinde velut confirmatis viribus, majore hominum frequentia, promptiore audacia proruperunt in satyras : nec ullum licet prudentissimum, licet civitatis principem intactum reliquerunt. Itaque concurrebant ad histrionum theatra quasi ad conviciorum officinam qui suam profuderant famam, alienæ imminebant ? venalem histrionum vocem, et stylum contumeliosum sibi adjungebant improbissimi quique ut in aliorum existimationem nullo suo periculo eo confidentius sævirent, quo tutius atque occultius. Deus sancte ! quam indignum erat applaudente populi fæce turpissimorum ganeonum vocibus, gravissimos et sanctissimos principes Pericles, Alcibiades, Pisistratos, Socrates, Thrasybulos lædi atque infamari, proponi spectanda omnibus ficta vitia, quæ si vera essent, tamen privatis parietibus cælari debuerant. Hæc tempora nascentis Comœdiæ tanquam scopulum caute vitavit adversarius, ne cogeretur agnoscere eam, quam velut filiolam suam osculatur, apud impudentes rusticos, inter dolia prognatam, ex ebrietate atque maledictis concretam incredibili audacia et importunitate in urbes irrupisse : designasse ad infamiam præstantissimos civium, et ea recitando edocuisse flagitia quæ se tantorum virorum auctoritate non difficile tuerentur. Memini tamen audire me alios spectaculorum patronos qui originis suæ turpitudinem inverecunde, ut omnia publicarent : ejus inventionis venustatem, apertæ reprehensionis utilitatem commemorarent : indignarentur homines ea facere ausos quæ audire non sustinerent. O censores graves ! o sanctos morum publicorum castigatores ! adeone cor cum fronte perdidisse scurras petulantissimos, Balliones flagitiosissimos, ut fæcibus ori inductis migrarent subito in novos Solones, et viros integerrimos notarent, omnium conviciis exponerent, infami digito monstrarent ? Itaque cum alia multa, tum illud justissime instituerunt Græci, in Satiricos illos histriones, qui, ut ait ille, nuditate nominum abusi plurimum vitia carpebant, plus homines, ut impudentissimo latratu abstinerent, et vel inductis, vel mutatis nominibus, vitæ communis vitia non tam verbis reprehenderent, quam actione.

Sequitur ergo quasi altera ætas comœdiæ, quæ a sui exordio non leviter alienis aspersa est maculis, sed in omnium scelerum luto totius corporis vestigiis volutata : simillima torrentibus, qui omnia cujusque modi rapiunt, et cum cloacas atque compita perpurgaverint, eorum sordibus inquinatissimi feruntur. Atque utinam fecisset Deus Immortalis ut aculeum illum aut nunquam sensissent Græci, aut primo quod inflixit vulnere extraxissent ! Utinam non Eupolim tantum, sed et uniuersam cum illo Comœdiam a qua sæpe in infamiæ voraginem demersus erat Alcibiades, uno impetu oceani vorticibus obruisset ! non tot inde scelera hominum vitam, non tot calamitates Rerumpublicarum status, non tot vindictæ divinæ fulmina orbem universum pessundedissent. Hac enim licentia ad omnes libidinum impuritates abusi Dionysiaci artifices, quas continentiæ strages, quas castitatis cædes non ediderunt ? ubi sæpius exposita scorta, ubi licentius redemptæ meretrices, ubi invere cundius audita verborum propudia, quam in theatro ? Ignoscite, Judices : plura quæ sentio libere proferre non possum : licet enim rei indignitas a me si exponeretur, iracundiam vestram excitatura esset ; mihi tamen verba subtrahit verecundia, et tribunalis hujus sanctitas sola rerum flagitiosissimarum commemoratione non contaminanda. Equidem Græcorum hoc loco magnopere requiro prudentiam, qui se bonorum virorum officio satisfecisse putarunt si nomine civium scenicis interdicerent, vitiorum repræsentationem concederent. Nam ut est oculorum quam aurium sensus acrior, atque acutior, et mentem ab oculis evocare difficillimum est, et flagitia cum naturæ vitio facilius in animum irrepunt quam virtutes, tum per oculos quasi fenestras expeditissimas blandissime sese insinuant. Itaque licet disciplinæ artesque omnes auditu commode percipiantur ; in vitiorum tamen, ut sic dicam, doctrina principem ad intelligendum locum jure suo visus obtinet. Hinc illa pessimi vis exempli, et perquam efficax pravi documentum mala actio multis videntibus perpetrata. In quo illud etiam lugendum animadverto, scite pictam in tabula deformitatem mirari nos, et ridere monstrosum hominem ore distorto, pendente lingua, fluentibus buccis ; qui tamen ejus similitudinem speciemque gerere velit, reperiri neminem : cum e diverso morum turpitudinem, quod portenti genus longe perniciosius est, spectatam in alio sic amari videamus, ut ejus imaginem plurimi homines in vita sua deformare non dubitent. Quid quod in his ipsis theatris aurium sensus, quanquam hebetior, asperum nihil et injucundum pati potest : oculi nihil alienum respuunt ab honestate ? Nam histrio si una peccavit syllaba exsibilatur, atque exploditur : si subsiliit indecore, si digitis turpiter micavit, si ad aspectum meretricis expalluit, acclamationibus celebratur. Id vero non semel expertus est Euripides tragicorum poetarum gravissimus, qui cum ex personæ, quam inducebat, decoro Jouem se neque scire quis esset, neque an esset ullus laborare, scripsisset, tumultum populi, cum talia recitarentur, exortum non prius sedavit, quam blasphemos illos versus obliterasset. Alia quoque in Tragœdia cum Bellerophontes immensa quædam de pecuniæ divitiarumque laudibus prædicaret, consessus universus contra carmen et recitatorem exsurrexit : neque erumpens seditio ante composita est, quam prosiliret poeta ipse in publicum, et illum auri admiratorem avaritiæ suæ pœnas daturum extrema fabula promitteret. Hæc ergo Græcorum nonnulli æquis auribus accipere non potuerunt, et apud alios, fortasse et eosdem, apud Romanos quoque haud paulo graviores comœdorum partubus, histrionum subagitationibus, nudis floralium meretricibus nemo reclamavit. Nisi forte id in laude ponimus quod semel præsente Catone Pop. Rom. ab illo propudioso aspectu sibi abstinentiam imperavit. Atqui si bene et honeste scorta nuda in scenam, in oculos omnium producentur, quidni coram Catone ? sin autem id fit virtute profligata, prostrata pudicitia, honestate prostituta, cur etiam illo absente ? Catonem timuerunt, et cœlum conscium, et vindicem Deum non timuerunt. Atque hæc contra oculorum sensum pro auribus non disputo, quod existimem nullum castitati vulnus a verbis versibusque apud Comœdos esse metuendum. Scio enim quam alte voces prætextatæ in animum descendant, quam firmiter ad memoriam adolescentium libidinis ista fax adhærescat, quam multis exitio fuerit ea audire in theatris, quæ postea domi regustarent, quæ in familiarium consuetudine referrent, quæ in lupanaribus exercerent. Sed Histrionum quam ipsi industriam, sapientes impudentiam appellant, a Poetarum scriptione discretam esse monstrare volvi, ut cum incunabula comœdiæ in rusticorum comessationibus deprehenderitis, robustiorem ætatem in edocendis flagitiis positam fuisse intellexeritis, verum judicium de artis ipsius sanctitate, et præclara utilitate feratis. Verum cum ad gestus accesserunt verba, cum utroque sensu præsentium verecundia tentatur, cum collatis viribus hinc Poetæ, inde Histriones hominum castitatem oppugnant : quæ lorica constantiæ tam est fidelis ut illo cupidinis telo non perfodiatur ? quæ virtutis arx tam est alte ædificata, ad quam ignea veneris sagitta non perveniat ? quæ sanctitatis munitio tam est inexpugnabilis, quam duplex ille aries non labefactet, perfringat, evertat ?

Laudas hic mihi tu, nove Rosci, Poeticam facultatem. Quid ad te ? quid est affinitatis arti pulcherrimæ cum lutulenta tua actione ? videlicet cum in arte tua laudabile nihil occurrat, mutuum sumis e vicina. Geographorum hoc est, quos patriæ parvitatis suppudet, quando sola in tabula describenda est : confines circumquaque adjiciunt populos oppido liberaliter, ut in eadem membrana Rhenus fluat et Tamesis, et unus oculorum conjectus Parisiensem Luparam, et Romanum Capitolium annotet. Ita se magnos autumant magnitudine vicinorum. Quanquam quæ illa vicinia est ? quam parum attinet ad poetice en recitatio ? quam est extraria ? Dramata, collocutiones, diverbia quota pars poeseos sunt ? Et istis quoque necessariam esse pronunciationem Histrionis Aristoteles negat, quia sine illa vult placere lengentibus : et totum scenæ apparatum, machinas, modos musicos et id genus alia extrinsecus ascita minime artificiosa videri pronunciat. Importuna quin etiam actorum contentione coactos affirmat Poetas nativam tragœdiæ venustatem detrahere, et ultra præscriptos a ratione terminos ad majorem justa producere granditatem. O germanos Poetarum Histriones, qui fratres coegerunt crescere ut claudos exhiberent ! o vicinam Poeticæ Histrioniam, quæ afflatu suo tanquam pestilenti sidere totam ejus formam obscuravit ! Quod si operam tuam Tragici, Comicique ut perfecti sint, reformidant, vide quo te jure in nobiles Epicorum, Lyricorum, Elegiacorum cohortes inferas atque intrudas. Omni prædicatione dignam poesim prositeris. Assentior : et quando te minus peritum esse putas, si vis alio die de ejus laudibus ex me audies, etiam resectis iis quæ in alteram partem probabiliter dici solent. Sed Poetas efferri audies sanctos, graves, innocentes : illos quodam afflatu quasi divini furoris inflammatos, non fractos et molles, non impudicos et effœminatos et plane tuos, qui Minervam suam constuprarunt, Musas prostituerunt, Parnassum vestigiis libidinum fœdaverunt. Fabulas probari audies, non Plauti Bacchides, Eunuchum Terentii, sed Sophoclis tragœdias et Euripidis, quarum argumenta sint humanæ vitæ documenta, singuli versus singulæ sententiæ : quas qui spectavit, ut Socrates, incitetur ad philosophandum, qui legerit, ut Alexander ab Homero totum Regis officium, ut L. Lucullus ab historicis munus imperatorium, sic iste ex iis libris artem bene vivendi condiscat. Sed vereor ut palato tuo insulsa videatur illa laudatio qui jocis parasiticis, salibus meretriciis, amatoriis pulmentis scenam tuam soles conspergere.
Hoc sibi in more institutoque positum significavit, si attendistis, Judices, cum simplicitatem nostram irrisit, qui venereos illos scrupulos non admittimus, et omnia quibus castitas deflorescit, ut canem et anguem evitamus. Hoc palam profitentur emissarii theatrorum amatores, qui tantopere ad istorum fabulas adhinniunt, eas non amari, in quibus non amatur, non placere spectatoribus, in quibus nulla puellæ forma placet actoribus : et si quando sui propositi oblitus poeta histrionicus serii et gravis argumenti tragœdiam vendidit, eamque isti egerunt, friget scena ; quoniam in ea caro putida defuerit, nisi elegantem mimum adjiciant pro tragematis et bellariis ut illecebram turpitudinis, otii inutiliter positi corollarium, libidinis appendicem. Hanc in rem mulierculas circumferunt, quarum non minus domi pudicitia, quam in theatro forma publicatur : quæ intra privatos parietes suos exercent amores ut in scena penitus ad vivum alienos repræsentent. Hæ sunt virtutis scholæ quas tu, Rosci, tantopere prædicabas : hæ prælectiones tanto intervallo sacris concionibus anteponendæ : hi ludi casti atque innocentes rebusp. necessarii ; hi denique magistri sanctitatis. O cœnum ! ô sordes ! ô civitatum propudium ! labes juventutis ! non satis effervescebat illa, antequam hæ novæ faces subderentur ? non poterat præceps in flagitium ruere nisi illud tam facili methodo perciperet ? Proh Deus Immortalis, potest-ne plausibilior doctrina majore cum efficientia demonstrari ! o gymnasia ! o perditos Gymnosophistas ! libido claro meridie, patente domo, titillante sensu, approbantibus omnibus per oculos et aures in animum introducitur, incidit flamma in idoneum fomitem, alitur voluptate, tegitur recordatione, augetur consuetudine ; quod incendium, Judices, quam morum perniciem, quam famæ, opum, corporis ipsius ruinam pervidetis ? Sperate utiles in bello milites, in curia senatores, integros in tribunalibus judices, sanctos sacrorum præsides, fidos principibus, commodos Reip. cives, si in tali eos schola educatis. Hoc enim profiteri omnes cogimur usu rerum et experientia edocti, animo per libidines corrupto nihil altum inesse.
Vidit hunc scopulum adversarius, et evitatum credidit illa veteri et decantata responsione, obscœnitatem paucorum culpa in theatrum irrepsisse, tolli posse facili negotio ; debere certe, quando id unum graves et honestos oculos offendit. Hoc cum fingeres, Panurge, non animadvertebas tentari a te patientiam judicum qui vultu averso, fronte contracta, indignantium gestu si quid sapis tibi dicebant. Quæ, malum ! ista est inveteratæ turpitudinis excusatio ? quandiu rancidam cantilenam plani isti nobis occinent ? quod semper pollicentur, quod millies jam factum putavimus, ne semel quidem fieri potest ? Sexto quoque mense nos invisunt, primo aditu in urbem proposita tabula publice, privatim per domos nobis recipiunt facturos se ut civium verecundiæ consulatur : non esse de illorum grege qui pudicitiam quæstui habeant : in basilica Burgunda Regi et aulicis jucundo fuisse spectaculo : quid plura ? binas aut ternas principio exhibent magnificas et ab omni voluptatis lenocinio satis expurgatas, quibus cum irretita fuerit hominum etiam optimorum curiositas, redeunt denique ad ingenium et sub extremum eo nequiores fiunt, quo diutius perditæ consuetudinis torrentem continuerunt. Ita non incautos illudunt, et probitati nostræ insultant eam expugnando. Quod si paucorum id vitium est cur omnes sic vivitis, sic agitis, sic fallitis ? Si corrigi debet certe potest Itaque corrigatur : quoties promissum est, quoties jussimus ? corrigatur : tum demum liberos ipsi nostros manu in theatrum deducemus. Id si fieri non potest, impudenter spondetis : si potest flagitiose recusatis : utrumque vobis urbe nostra penitus interdicit, Mihi quidem vestra hæc querela, Judices, qua parte vos sæpissime falli doletis justissima semper visa est. Si tamen ipsi nequitiæ honesta potest prætendi defensio, nego solos in culpa esse histriones, qui id non faciant quod facere, nolunt : sed vos etiam aliquantum illa aspergi macula qui tamdiu speraveritis id eos facere velle quod omnino non possunt. Nam ut illæ quondam simiæ in puerorum morem comptæ et ornatæ naturam suam tamdiu dissimulare potuerunt, dum nuces in theatrum conjectæ sint : sic isti honestæ formæ artifices, ubi plusculum lucri olfecerint, sponte, atque ipso quasi naturæ impetu, in turpissimas bestias degenerant. Non licere autem ipsis non esse nequissimis, sed ea flagitia eorum arti esse innata et in ea penitus insita, una mihi ratio persuadet, quam tibi, Panurge, probandam spero, quoniam et ad eam digitum intendisti, sed plane latenter : et vides me non esse ita tibi inimicum ut malitiam tuam alio non derivem. Scio equidem liberum tibi olim fuisse artis hujus potius quam probæ atque ingenuæ delectum ; in quo quantum peccaveris, hac præsertim ingenii bonitate, quantam oratione tua perspeximus, ad causam non attinet : Sed ubi semel ad illam rationes omnes tuas applicuisti, tum fateor impositam tibi omnis turpitudinis necessitatem, et scelera tua non a te in theatrum illata, sed a theatro potius in te tuosque socios derivata.
Quoad enim possum replicare anteacta sæcula, et artis histrionicæ prima exordia recordari, semper eam flagitiis contaminatam fuisse comperio. Id autem non ab actoribus primum profluxisse demonstrat Atellanorum honestas : non præcise ab ipsa tragœdiarum exhibitione profectum esse probat etiam num oppidorum et Academiarum consuetudo, in quibus cives honestissimi, nobiles atque liberaliter educati adolescentes animi causa personas sustinent, et laudabilia e sacris profanisque literis argumenta, summa cum dignitate repræsentant. Itaque ad ipsam artem scenicorum pertinet ea M. Tullii reprehensio æquissima, qua negat unquam græcorum comœdias, nisi consuetudo vitæ pateretur, theatris sua flagitia probaturas. Eodem refertur quod apud Romanos, quorum historia quam Græcorum nobis notior est, monente ipsorum doctissimo obscenum a scena dictum est : quare turpe inquit, id obscenum est, quod nisi in scena palam dici non debet. Hispalensis autem Isidorus diligens latinitatis indagator idem Theatrum et Prostibulum esse ait, eo quod post ludes exactos ibi meretrices prosternerentur. Quod certe nemini mirum videbitur qui cogitaverit Pompeii theatrum aliud nihil fuisse quam gradus Veneris templo suppositos : imo universe theatra omnia non alteri Deo, quam Veneri suisse dedicata. Nam si nihil turpitudinis in scenicis potius, quam aliis ludis publicis esse putaverunt Romani, cum Mercurium palestræ, Circo Neptunum, arenæ Martem præposuerint, cum theatro non Apollinem Poetarum Deum, non Minervam disciplinarum præsidem, non Bacchum ipsum ut Græci, sed Venerem præseferunt ? Certe indignatur Arnobius in Floralibus ludis flagitiosas res agi, et migratum ab lupanaribus in theatra. Plautus econtra post spectaculum meretricem promittit, quæ sine auspicibus ultro nuptum eat. Sunt ergo theatra septa undique et munita luxuriæ quasi excubiis : quocunque te vertas, ut Sirenes, sic impuræ occurrunt in spectaculis libidines : transitur a lupanaribus in theatra, a theatris in lupanaria reditur, in ipso theatro lupanari constituitur locus ad quem spectatores invitentur. Viri illi prudentia et gravitate præstantes, coram filiis impuberibus aut jurare, aut turpe verbum proferre nefas ducebant, quæ palam adolescentibus præsentibus et dicere et audire religiosum putabitur ? uxorum vinolentiam (et quantum illa ab adulterio distat ?) probatam osculo, morte plectebant : et ipsam libidinem in theatris, ipsam Venerem per oculos inmissam sine crimine habebant ? Nimirum exterminata e privatis domibus scelera atque flagitia debuerunt in urbe locum reperire, quo velut in sentinam, et sordium omnium receptaculum confluerent : quibus qui se vellent oblinere, conferrent eo se se alacres volentes bonis avibus : qui castis et sanctis moribus studerent, ii talis loci contactum effugerent.
Hac igitur dictorum licentia, hac impunitate flagitiorum locorum opportunitate, adulteriorum commoditate histriones et ipsos frui, et alios uti docere, tam fuit illis temporibus necessarium, quam doctori medico artem curandorum corporum, philosopho scientiam indagandæ naturæ, rhetori copiose dicendi disciplinam tradere. Nam si vere Tertullianus Theatrum  proprie Veneris sacrarium, et privatum consistorium impudicitiæ » nuncupavit ; quos Antistites ejuscemodi templum, quos præsides consistorium, quos genios locus habere potuit præter histriones ? si tragœdiæ, quod idem scriptis affirmare non veretur, sunt « scelerum auctrices, et libidinum, cruentæ et lascivæ, impiæ et prodigæ », eas-ne sic agere posse videntur histriones, sic gestu exprimere, domi meditari, memoriæ infigere, quæ est pertinacissima pravi custos, ut non illa vitia ad eorum vitam et mores adhærescant ? Id vero in hac hominum consuetudine fieri non posse declarant non tantum Demosthenis in Æschinem actiones, non Ciceronis pro Roscio patrocinium quo multum sudat magnus orator ut Comœdum unum virum esse bonum judicibus persuadeat : et vero id nunquam efficeret, nisi simpliciter et serio affirmaret, tam bonum virum esse, ut eam ob rem unus esset indignus qui in scenam prodiret : sed maxime gravissima Sanctorum Patrum auctoritas per omnes ætates ab illis Romani Imperii temporibus perpetua serie pene ad nos usque deducta, qui nihil magis in spectaculis quam luxuriam impunitam, nihil minus in histrionibus quam vitæ probitatem deprehenderunt. Quem ego locum non attingo, ne quid de sapientissimi viri qui peroraturus est, oratione et officio videar delibare. Et licet Christiana forte modestia effrenatam illam gentilium licentiam aliqua ex parte compresserit ; quam amplæ tamen ejus reliquiæ, quam fœda vestigia in fabulis remanserint, quotidie ad videndum invitamur ; De histrionibus aveo scire quæ sit hominum opinio. Et ne ullus, non dico vestrum, Judices, non est enim ordo sanctissimus interrogatione contumeliosa dignus, sed illorum quos procul stare videtis, eorum opificum qui arte sordida quotidie quæstum faciunt ; est-ne inquam qui filium suum patiatur inter Comœdos profiteri ? qui opificium quantum-libet humile et abjectum cum arte scenica velit commutari ? qui suum quæsticulum illorum lucris, laborem deliciis, tenuem supellectilem splendido choragio putet oportere postponi ! Quis autem est omnium sensus, quæ vox cum prætereuntes digito monstrantur tanquam novi e Peruvio, aut Japonia homines ? quis paulum honestior a Comœdo salutatus non erubescit ? quis ejus notitiam sibi honori ducit, pedem in domum inferre permittit, mensa hospitioque dignatur ? Vagantur per oppida sine tecto, sine lare, ignotis parentibus quasi vulgo quæsiti, amicis et sodalibus e juventutis fæce collectis, incertis facultatibus quæ in scena corrogatæ, in cœnis dissipantur : operam locant in levissima voluptate hominibus concilianda, id perficiunt quinque aut sex ut summum tragœdiis vetustate rancidis, artificio impolitis, argumento lascivis, dictione vernacula suavibus, quibus recitandis, actitandis declamitandis omnia vicinarum urbium sphæristeria contriverunt. Quæ ubi sunt exhaustæ omnes, nemo quærat num quid amplius ? aulæa tolluntur, vasa colliguntur, ludiones evanescunt, idem alibi, idem centies reddituri. Sic in patria exules, semper abjecti, nunquam exclusi, ubique vivunt, nullibi habitant, amati et contempti, privatas domos exhauriunt, tabernas meritorias locupletant ; adveniunt mendici, exeunt inopes, et quod est novum philosophiæ genus, se ipsis suaque saturitate contenti.
Jam vero illos homines hac vitæ integritate, his morum infulis ornatos, vobis, Judices, Panurgus hic offert, qui posteaquam vos in spectaculis exhilaverint, liberos vestros jam grandiores, et rhetoricis imbutos disciplinis, artem apte pronunciandi edoceant, quæ cum illis nata, cum illis moriatur necesse est. Nam quo vos obstringetis scelere si aut eloquentiam a Rep. aut actionem ab eloquentia, aut artem scenicam ab actione tollitis ? Quod si aliud quidpiam quam quod ex tragicis comicisque rebus edisci potest scire debuisset, si a theatro reflectere oculos, et cœlum suspicere potuisset, si in Astrononum Manilium incidisset, jam locupletes et honestæ domus, omnes histrionibus refertæ essent : neque jam quaternos a vobis asses emendicarent sancti et graves homines, sed honestissimi quique, et publicæ rei privatæque studiosissimi magna ambitione certarent, quis primus Pantomimum in familiam familiaritatemque adscisceret. Aiunt enim astrologi pædagogorum et histrionum eandem essegenituram, sub Aquario adjuncto ad Cepheum. Itaque si cœlo ipso teste, si astris consentientibus, si fatali quadam, ut cum antiquis loquar, naturæ necessitate, et quasi cognatione conjuncti sunt cum pædagogis histriones, quidni liberis vestris pædagogos ex theatro et histrionia provideatis ? Quid hic agam, nisi me docetis, Judices, quo me vertam equidem nescio : ita mihi omnes ad effugium exitus seu veritas, seu adversarii oratio interclusit. Negem eloquentissimos omnibus sæculis viros omne momentum in actione posuisse ? negem omnibus numeris absolutam esse histrionum actionem, plusque illos gestu probari sæpe quam voce ? utroque autem apte concinneque utentes ea quæ dicunt si per se laudabilia sunt, efferre in maius ; si jacent, erigere, et ut vendibilia proponere ? negem histrionibus usum esse Demonsthenem, aut Ciceronem ? utendum præcepisse Quintilianum ? hæc cum pro certis compertisque habeantur, quis ferat si dixero quod mihi mens suggerit, quod ratio vehementer suadet, quod causa pene extorquet, alienam esse omnino ab oratoris facultate actionem histrionicam ; ab hac non modo in illam nihil profectum, sed si rerum repetundarum judicium exercetur, hanc illi plurimum debere : denique non oratorem a Roscio, sed ab oratore Roscium didicisse ? Et tamen ita res habet, judices, id loquuntur historiæ, id auctorum monumenta declarant. Nam actione qui præter cæteros valuit Q. Hortensius Æsopum, et Roscium frequentes habuit, auditores dicam an spectatores ? accurrebant cupidissime ad eum causas agentem artis ludicræ Coryphæi, defixos in oratoris vultum oculo, smanus, corpus, tenebant histriones præstantissimi : quid diceretur Judices, ipsi autem quomodo, diceretur omni animorum contentione spectabant, ut gestus in foro discerent, quibus in theatro uterentur. Itaque per me licet, Ciceronem totum refinxerint ? solum enim quod ab Hortensio mutuum acceperant, id Ciceroni reddiderunt. Esto illorum opera M. Tullius oratorum princeps et pene regula ad eloquentiæ fastigium conscenderit ; illa scientiæ perfectio a rege fori Hortensio dimanavit. Denique quod Tullius Roscio, id Roscius debet Hortensio. Dicet aliquis, unde igitur Hortensius tantam rei difficillimæ absolutionem est consecutus ? Quæris-ne qui fiat ut in omni disciplinarum genere aliqui sine magno magistrorum præsidio summa cum laude versentur ? unde accidat ut in ludis literariis pueros non paucos videamus annuas in theatris exhibere tragœdias, æquali, si non majori cum venustate quam ludiones isti dupondii, qui tam sunt misera ad artem suam natura, ut ab ea concinnum versus unius gestum toto anno vix possint extundere ? Neque enim omnes Roscios esse putandum est, aut Ambivios : Turpiones certe videmus plurimos ore sordido, manibus hirsutis et pinguibus, voce agresti, planipedes, crassipedes, qui cum stolidos agunt in scena, eos ipsos esse nemo pejeraverit. Nescis quanta vis sit cogitationis, et impressæ in animo notionis : quam sint aliqui a natura facti ad res quaslibet effingendas : quid possit improbus ille labor et industria, cui si non Hortensius, certe Demosthenes acceptam semper retulit actionem. Est enim per sane ridiculum duobus vulsis et recalvastris ludionibus totam Demosthenis gloriam attribuere : illud ingenium quod victor apud Chæroneam Philippus exhorruit, a mimis nescio quibus arcessere : illam eloquentiam, quam adversus Tutores feliciter expertus, contra Midiam, Æschinem, Philippum ipsum gloriose exercuit, in duos terræ filios refundere. Nimirum balbutientem ejus linguam ita solvit Satyrus ut primam artis suæ literam expedite pronunciaret. Vocis acerbitatem mitigavit, lateri firmitatem addidit Andronicus : cum illisorum fluctuum fragores declamando superaret ; cum ore calculis referto, continenti spiritu multos versus recitaret ; cum gestus et ipsum totius corporis habitum in ingenti speculo quæreret ; cum angustissimo in loco pendentem e lacunari hastam pene in humeros demitteret, ut vitiosum motum evitaret, nihil promovebat Demosthenes, sed quasi Sisyphi saxum versaret, in studiorum initiis semper insistebat, donec histriones duo eloquentiæ genii eum manu prehensum in illud consummatæ virtutis culmen educerent. Quod si ab arte scenica tam multa, tamque magna accepit beneficia, profecto crudeliter ingratus fuit, qui Æschinem tam male tractavit : Æschines autem fustuarium meruit, qui Satyri tyronem ipse primarum partium histrio non potuit sustinere.
Age vero quid a clarissimis illis Athenarum luminibus didicit, si quid tandem discere potuit, Demosthenes ? Actionem inquis, quam ? oratoriam. Audio. qualis autem illa est ? Quærendum ex oratoribus. Præclare ? Vis ergo consuli Ciceronem, illum quem Æsopo et Roscio addictum gloriaris ? Præ illo neminem alium. Audias igitur oportet quæ sit ejus in oratoriis institutionibus sententia. Sane libenter. Atqui ille atticum oratorem cum informat, actionem in eo requirit « non tragicam, nec scenæ, sed modica jactatione corporis ». Vides nihil hic tuum, si nomen excipis, postulari. Quanquam cur ipso nomine actio tua potius futura est, quam oratorum ? nisi quia fortasse virtutum tuarum caput est, oratoriarum accessio. Alio præterea libro, de toto agendi genere in Crassi oratoris persona disputans gestum motui subjicit « non scenicum qui verba exprimat » : laterum inflexionem addit « fortem ac virilem non ab scena et histrionibus, sed ab armis, aut etiam a palæstra ». Jam-ne sentis Rosci quam parum adjumenti actio tua oratoribus importet ? videtur ne tibi gestus histrionicus Demosthenem perfecisse, qui Æschinem suum defecit in concionibus ? Audes prædicare Roscium M. Ciceroni quicquam contulisse, cum hic illum audierit tantum ut expenderet ? expenderet autem ? imo ut contemneret, ut discuteret, ut expelleret. Nam si quæras a Cicerone ; dic M. Tulli placet ne tibi actio in oratore ? vel maxime : inquiet, Ecce illam apporto, utere. Quis tu, et unde ? a Scena histrio. Apage cum scenica tua mollitie. At Roscium et Æsopum amasti. Etiam obloqueris tu ? in theatrum ludio. Aliunde hoc quam a nobis speres ? habeo unde quæram honestius, ab armis, a palæstra : hinc semper ad cavendum petendumque promptus efficiar. Ita quidem ad agnatos Cicero te remittet. Sed Quintilianus luculentus scriptor ac celebris, armis et palæstra non contentus, ipsam etiam saltationem destinato ad eloquentiam puero commodiorem arte tua tota judicabit. Erubescis Panurge : mira res : unde hic tibi color ? quid times ? quæ vox a te graviter accepta est ? an indignaris saltationem levissimam artem, et censoria Catonis nota jam dudum condemnatam histrionicæ præferri ? an potius ad Quintiliani nomen exhorruisti ? at illum honoris causa appellasti, ejus auctoritatem magnopere extulisti, ad ejus testimonium quasi ad Archimedis inventum exclamasti. Verum scito illi ut respondeam laudatum a me. Quintilianum : neque enim possum committere ut error hic in plebeiorum mentibus diutius resideat. Decepisti, Panurge, imperitos, si ex ignorantia quam sæpe professus es, veniam mereris : sin ex animi proposito, cum scires alia omnia sentire Fabium, ejus verba decurtata protulisti, ut veritatem judicibus surriperes ; quid expectas nisi ut te ipsi Rhetorum discipulis tradant conviciis et sibilis verberandum ? Putasti, opinor, vir in omni literatura hebes ac rudis ignotum nobis auctorem quasi ex Evandri sepulchro educere, quem possumus ex memoria promptius expromere quam tu omnium sphæristeriorum Rolandum aut Sylviam.
Quare ante omnia scire te volo, quod invitissimus iterum audies, a Quintiliano pluris fieri saltationem arte omni ludicra. Deinde ut fraudes tuæ et citati loci calumniæ luce et palam revincantur : dic si potes quem in usum adhibere velit Comœdum Fabius Quintilianus ? Pædagogum puero præfici ? Credo, qui cum Chrysippo « nutrices sapientes, certe quantum res patietur, optimas » : qui æquales inter quos educabitur puer eloquentiæ destinatus, illis nutricibus simillimos cuperet, minorem in Pædagogo probitatem requiret. Domum ergo advocetur extemporalis doctor, institutorque pueritiæ : Quam tu Comœdi partem M. Fabio placere affirmas ? Ipsum spectaculum ? at illud cum otiosis sermonibus, conviviis, tesseris, somno inter ineruditas voluptates enumerat. Corporis decentem et aptum motum qui dicitur ἐυρυθμία ? at eum aliunde quam a musica peti posse negat. Chironomiam, seu gestus legem ? at eam a palæstricis haberi monet. E diverso autem « manum tremulam, complodere manus, et pectus cædere », quia scenica sunt, respuit. Vocis moderationem ad usum orationis definitam ? at Comœdos pessime facere arguit qui « scenas tremula, mulieres effeminata voce » effingant. Quid igitur, verbo uno gestum ac motum ? at « ne omnem quidem a Comœdis peti » vult, sed oratoris « plurimum abesse » jubet « a scenico, nec vultu, nec manu, nec excursionibus nimium ». Atenim primum in parvis ingenii signum esse notat, memoriam, alterum imitationem. Certe, sed « ebrietaiis vitia, amoris, avaritiæ, metus affectum » imitari non permittit : quid ita ? quia neque « oratori sunt necessaria, et mentem præcipue in ætate prima teneram adhuc et rudem inficiunt ». Quod igitur erit ejus « doctoris officium » ? qui usus ? quæ exercitatio ? « In primis vitia oris emendabit, ut expressa sint verba » : Rem magnam, Panurge, et difficilem ! quam nutrices blandius possint exequi. Observabit deinde « ut recta sit facies dicentis, ne labra distorqueantur ». Hoc materteræ apud nos et amitæ faciunt, amantes aniculæ. Quid ergo postea ? « Debet etiam docere Comœdus quomodo narrandum, qua sit auctoritate suadendum ». Eam vero provinciam cur imponat Comœdo, aut exigi a prætextato puero velit Fabius, equidem non satis perspicio : sapit enim ea pronunciatio annos provectiores, et ætatem bonorum suorum non ignaram. « Cæterum cum legere orationes oportebit », prima illa pronunciationis rudimenta prætervectum, « cum virtutes earum jam sentiat », firmioris paulo ut ætatis, sic judicii, « tum mihi assistat » non histrio emptus de theatro et prostibulo, non otiosus joculator, non planipes indoctus et inscitus, sed « diligens aliquis ac peritus, qui non solum lectione format », quod erat Comœdo munus injunctum, « verum etiam ediscere electa ex his cogat », ut non tantum externum corporis ornatum et habitum verum etiam « memoriam », interiorem animi facultatem, quod nunquam Comœdo traditum est, « exerceat ». Hoc est plenum de arte tua. Quintiliani testimonium : hoc profitetur is quo suffragatore vel causam capitis obtinere sperabas. Hæc est tua Panurge, fides, qui decerptis pauculis, gravioribus et evidentioribus prætermissis, triumphas in corona quasi Iudicum ignorantiæ securus. Nesciebas videlicet cum voce extra modum absona et magna illud Fabianum, « dandum aliquid Comœdo quoque » proclamares, hanc esse Rhetoris mentem ut balbutienti adhuc puero parumper Comœdus adjungatur, qui legere doceat, « suis quasque literas sonis enunciari faciat, circa quasdam earum delicias non ferat ». Hos esse in honestis domibus, in oratoris futuri institutione comicæ industriæ terminos definitos : plus ultra nihil licere : cum puer deposita togula prætexta caligatus domi apparebit, tum vero celerrime abigendum histrionem ne vitiorum « frequens imitatio transeat in mores ». O artem eximiam, quæ in literis suaviter appellandis immoratur ! o necessariam disciplinam, quam ad id Fabius adhibet, quod audiendis mulieribus, si Tullio fides, majori cum venustate discitur ! o ingens ad eloquentiam præsidium, et admirabili Dei providentia hominibus concessum munus, quod si puero desit, potest a nutrice laudabiliter expleri ! Quid hic agitis adolescentes, quid expectatis ? quin sedetis in theatro noctes et dies Rhetoricæ studiosi ? docent enim nobiles illi magistri quem admodum pusiones blandissime pappare et lallare possint, qui proximus est ad eloquentiam gradus. Concrepuit tympanum, Panurgus ad spectaculum invitat ; accurrite vocis flexiones audituri, quas vehementer improbat Fabius ; visuri gestus et motus corporis, quibus Cicero vendibili oratori interdicit : exclamationibus permovendi quas in Æschine risit Demosthenes : et per hæc ad illam flexanimam, et omnium reginam eloquentiam compendiosa via pertingetis. Superi te perdant, circulator vanissime, ita non modo nequam et flagitiosus es, sed etiam facultatis præstantissimæ, et optimæ juventutis inimicus.

Quod si profana in re, in auctore pervulgato tantum consessum dolis et fallaciis circumscribere conatus est, quanto capitaliore malitia sanctissimos Ecclesiæ Patres detorsit in alienam a veritate sententiam ? Sed eam causæ partem non attingo ne quid de viri doctissimi qui tertius dicturus est actione detraham. Itaque dum finem dicendi facio, vos oro atque obtestor, Judices, ut auditas utrimque rationes æstimetis, momentoque suo ponderetis. Negavit ille scelere ullo constrictos histriones : demonstratum est a me omnibus flagitiis coopertos, ne si velint quidem frugi esse posse. Spectaculorum utilitatem commemoravit : vos dicente me turpitudinem eorum estis execrati. Artem denique ut Rhetoribus necessariam magnifice ostentavit : vos ut ridiculam explosistis. Quæsivit in Demosthene, Cicerone, Quintiliano perfugium : ab eo ignominiose dejectus est. Non hoc nescit ille, se ab æquitate causæ penitus derelictum : sed eundem se hoc in judicio præbet qui semper fuit, et audacem in agendo, et impudentem in persistendo. Putat ut in scena, sic in foro actioni finem plausu et strepitu esse imponendum : aut certe ut in fabulis fieri solet, ex turbulento et implicato negotio sperat emergere lætam sibi sodalibusque suis conversionem. Eam qua machina sit allaturus, equidem nescio : nam præstigiis apud sapientes et peritos viros quis locus esse possit ? Verum quoniam suspecti semper isti esse debent de artificio : vos ingravitatis et constantiæ gradu decet consistere, donec speculam qua sibi adhuc blanditur, abjecerit. Quod ut spero clarissimorum apud antiquos ingeniorum auctoritate conficietur, cui nemo prudens unquam refragari volet : qua nescio an causæ nostræ bonitas novis rationibus demonstranda sit, certe quæ sunt a me propositæ confirmabuntur.