Cellot, Louis.(1631)Panegyrici et orationes« ACTIO IN HISTRIONES PANURGUS ORAT PRO HISTRIONIBUS UT IN URBEM ADMISSI ABULAS DOCERE PERMITTANTUR. ORATIO IX. »pp. 297-324
ACTIO IN HISTRIONES PANURGUS ORAT PRO HISTRIONIBUS UT IN URBEM ADMISSI ABULAS DOCERE
PERMITTANTUR. ORATIO IX.
Aspectus vester, Judices, non satis quietus, et frequentia populi, tantusque Concessus
quantum vix omnibus spectaculis animadverti, dubitare cogunt, vobis-ne, an mihi causæ
hujus novitas, et judicii conditio insolentior videatur. Nam ad illud tribunal in quo de
pacis otiique tum publici, tum privati perturbatoribus quæritur, eos homines stare qui in
amœnissima voluptate civibus suis concilianda operam artemque suam collocant,
æquo animo ferre non potestis : et me, qui aliena persona compositis
versibus quasdam animi perturbationes ementiri soleo, mutata derepente forma dicendi, de
fama atque existimatione mea vere ac serio periclitari, vehementer indignor. Quid enim
dici potest iniquius quam nos a patriæ sinu, a complexu parentum, ab amicorum consuetudine
per▶ calumniam extrahi ? Credo ut cum Telephum et Peleum agemus in scena, ex animo dolere
censeamur. Nam quod crimen huic judicio prætexitur ? quid habent accusatores tam grave et
atrox in vita nostra, rebusque gestis, cur nobis ea urbe interdictum velint, in quam
Turcas, et ab ipsa barbaria Canadenses admissos esse cognovimus ? Ars, inquiunt, vestra
ludicra est. Respiravi a magno metu, Judices : putabam enim ab aliquibus meorum comitum
effossa sepulchra, templa violata, exhaustum ærarium, facta latrocinia, trucidatos
homines, seditiones excitatas. Verum quod bene feliciterque eveniat, non mores nostri, sed
fabulæ ; non vitia, sed ludi ; non cœnarum deliciæ, sed scenæ oblectamenta contra majorum
institutum præter omnium consuetudinem suspensis omnibus, et rei novitate perterrefactis,
in judicium pertrahuntur. O temporum sanctitatem quæ de jocatione quæstionem constituunt !
o morum gravitatem quibus lusio capitalis est ! o Censores Craffis, et Catonibus
severiores qui ridere plusculum, aut ludere, non mitius notandum putant quam parricidii
crimen et peculatus ! Ars igitur vobis nostra non placet : quis ejus turpitudinem vobis
renunciavit ? quis theatra oratione depinxit ? quis tragœdias
recitavit ? nam ad eas non convenitis, homines Musis omnibus et Gratiis inimicissimi.
Quæ est autem indignitas cæcos de coloribus judicare velle, et quod publico loco, patente
theatro, in solis hujus luce et conspectu, frequenti honestissimorum hominum corona factum
oculis usurpare nunquam dignamini ; flagitiosum et impium proclamare ? atque illam ipsam
injuriam et dolum iniquissimum quo nos circumvenitis, qua oratione prosequar, dum me a
scena, in qua possum fortasse aliquid, in forum extrahitis, ubi regnare solet eloquentia
illa quam in concionibus adversum nos exercetis : ut umbraculis assuetum hominem ad
pulverem vestrum solemque fatigetis. Æquum-ne est, et bonum provocari ab iis qui ætatem in
studiis literarum contriverunt, hominem de imperitorum plebe ? ab disertissimis viris, qui
declamandi in cæteros studium nullo unquam tempore intermittunt, eum qui ex commentario
tantum sapit : cui, postquam præscriptam carminum seriem memoriter pronunciaverit,
silentium imperatur ? Scio equidem apud Cannas id ab Annibalis calliditate profectum, ut
Romanorum ora ad solem converteret : non dubito quin loci captandi consilium in Imperatore
primum esse debeat, et armorum commoditas sit prærogativa victoriæ. Itaque mihi erit
iniquissima conditione adversus exercitatos istos gladiatores et robustos veteranos
pugnandum nisi vestra me, Judices, æquitas et prudentia sublevarit. Nolo nos in theatrum
regredi, et causam ibi nostram agere : stabimus in gradu et campo ab adversariis
constituto. Sed ne omnia
præoccupasse videantur, peto arma
commutari, et ea abiici quibus illi ad tegendum nocendumque abutuntur. Nam si res agitur
doctrina, facundia, et severo illo supercilio, quibus apud timidas mulierculas
auctoritatem sibi confecerunt : quid est quod ego, homo infantissimus hac in causa sperare
possim, cui si qua historiæ veteris cognitio est, totum debeo tragœdiis quas ago, siqua
vis exercitatioque publice dicendi, a commentitiis illis animorum in scena
perturbationibus emanat. Aliquas esse Rhetorum præceptiones audivi tantum, quibus isti
nihil non persuadeant : dialecticas captiones, et subtilem disputandi loquendique
rationem, qua isti quem libet irretiunt, vidi qui reformidarent : externam severitatem et
vultus tristitiam popularem esse semper existimavi. Superest igitur ut polito illo, et
adventitio fuco penitus rejecto, in nuda et simplici causæ natura consistamus, ea
describatur a nobis sine copia et amplificatione orationis, ut de re ipsa, non de
dicentium facultate judicetur.
Itaque ab importuna adversariorum exaggeratione ad rem ipsam, oculosque vestros, Judices,
totam controversiam traduco : vos enim sæpe summa cum voluptate fabulas nostras
spectastis ; ut si cætera me deficerent, sola vestra auctoritas hominum illorum calumniam
refutare possit. Verum hoc jam non ago, id volo clare
vobis ab adversariis enunciari quid in ludis tragœdiisque nostris reprehendendum
existiment. Certe tria tantum cogitari posse intelligo, quæ vituperii aliquid valeant
admittere : Nos qui agimus, fabulas quæ aguntur : Ipsam denique artem et disciplinam
agendi. Atqui personas ipsas si sunt ab omni culpa et
vituperatione remotæ, in odio esse apud adversarios, quanquam sunt humanitatis inimici,
nunquam mihi persuasi. Eam igitur maculam qua offenduntur, aut a
tragœdiis, aut ab earum docendarum arte oportet esse contractam. Dicant ergo vobis
audientibus quid in illis reprehensione dignum existiment : date veniam interloquendi,
gestio meorum Aristarchorum vocem audire, ut subito nobilem Poetarum cohortem eorum
judiciis obelisque objiciam, ut una litura clarissimorum ingeniorum monumenta ex hominum
memoria deleant ; ut Sophocles Æschylos, Euripides, ut Senecas, Pomponios Secundos, ut
sexcentos tragœdiarum scriptores in capitis discrimen adducant, quod Poeticæ facultatis
nobilissimam partem exercuerint, coluerint, ornarint. Quid ? Dramaticam, sive actuosam
pœsim accusare audeas, cujus artifices Euripidem Archelaus, Phidippidem Lysimachus,
Terentium Lælius et Scipio, Melissum Mecænas, Senecam Nero, Plautum universus Populus
Romanus summo in honore, et pretio habuerunt ? Quid ? Fabularum scriptionem reprehendas,
quæ Dionysiis Regibus Patri, et Filio, Syllæ Dictatori, Q. Ciceroni Consulis Fratri,
Octavio Augusto, Imperii principibus : quæ Empedocli Agrigentino, Ioni Chio, Diogeni
Sinopensi, Crateti, Thebano, Timoni Nicæo, Varroni Romano, sapientiæ antistitibus ita
placuit, ut in ea perlibenter acrem ingenii vim, solertiamque collocarent ? Tragœdias tu
politioris literaturæ hostis insectatis ? At non sanctitatis, doctrinæ, eloquentiæ dotibus
admirandus Gregorius Nazianzenus : non ejus æqualis
Apollinarius Syrus, tragicis comicisque rebus nullo Græcorum inferior : non Academiæ hac
ætate florentissimæ, ne vetera tantum commemorem, quarum parietes dramatis illis quotidie
circumsonant, quarum typographi pulcherrimos hoc in genere partus ingenii, et inter ora
literatorum victuros, æternitati transmittunt. Nam quid, ◀per▶ Deum immortalem peccat
amplius, qui agente poesi, quam qui pedestri oratione Christi patientis acerbitates,
Absalonis perduellionem, Josephi pericula, Pompeii calamitatem, infelicitatem Bruti,
Martyrum supplicia prosequitur ? Cur facinorosius est mortem Cæsaris, casum Sejani,
parricidium Orestis, et illas invidiæ fortunæque virtutem superantis vicissitudines oculis
exhibere agendo, quam subjicere mentibus recensendo ? Quis Plutarchos, Thucydides, Livios,
Herodotos laude et prædicatione dignos existimabit, tragicos autem poetas non aliunde,
quam ab illorum fontibus scriptionis suæ materiam haurientes, in exilium extra literarum,
et sapientiæ orbem amandabit ? Ad civilem prudentiam historia invitat ? at poesis magnis
ad sapientiam itineribus perducit, dum ea commemorat non quæ vere gesta sunt, ab eo qui
humanum aliquid sit passus, sed quæ a forti et sapiente viro geri debuerunt. Admirabiles
animorum motus cum summo voluptatis sensu excitat rerum veterum replicata memoria ; at
quanto magis earundem rerum non emortua lectio, sed viva ac spirans gestio, animos hominum
commonet, incitat, inflammat ? cum hæc ita evenisse non
auribus
creditur, sed oculis ; nec ut præterita exempla, sed ut pericula præsentia formidantur.
Historia vitæ magistra non vana prædicatione appellatur ? at quanto firmiora ad bene
vivendum præsidia a nostris spectaculis hauriuntur ? In iis edomitam superbiam, castigatas
intemperantiæ libidines, damnatas avaritiæ sordes, iram atque invidiam in seram
pœnitentiam et luctus inutiles conversas licet intueri. Quod si animorum perturbationibus
scenam totam permiscet tragœdia, hoc ipsum agit, si Aristoteli creditis, ne iisdem
procellis et fluctibus in posterum spectatores agitentur.
Itaque theatra aperimus ut virtutis sacraria, ut publicas probitatis scholas, ut
officinam modestiæ, ut in tragœdiarum argumentis, tanquam in speculo quilibet se
intueatur, et quod spinosioribus conclusiunculis philosophi, quod inanibus verborum
phaleris oratores, quod frigida narratione historici vix ab hominibus extorqueant, hoc
videndo persuadentur a nobis, ut boni esse velint, ut peccare reformident. Quis enim post spectatam Belisarii exoculationem fortunæ suæ
nimium tribuat ? quis Maxentio Tiberinis hausto vorticibus non discat in Constantino
religionem triumphare ? quis ex horribili aut Nabuchodonosoris Assyrii, aut Armenii
Tigranis transformatione modestior domum non revertatur ? audisti sapientum voces ad
virtutem ducentium ? eas spreverat Crœsus quem in pyra spectasti. Gravis est tibi
diuturnior parentum vita ; Chosroes parentem suum excarnificari fecerat, quem filii
sagittis confossum vidisti. Nepotinis sumptibus
rem familiarem
exhaurire non times ? At Imperator erat Caligula, et immensarum opum dominus, qui tamen
post dilapidatum vicies ac septies millies HS. a Chærea ob libidinem jugulatus interiit.
Hæc est, Judices, spectaculorum nostrorum consuetudo, hac doctrina theatra nostra quotidie
circumsonant, sic juvenes instituimus, hoc frænum adolescentiæ injicimus. Ibi explicantur
consilia, quæ senes approbent : hic opum formidanda possessio demonstratur, ne divites
superbiant : hic in sapientibus sanctisque viris paupertas amatur, ne inopes desperent :
hic ungulæ, equulei, rotæ, ignes martyribus admoventur, ut minore incommodo cœlum emere
condiscamus. O tragœdiam conscientiæ medicinam ! o theatrum culturam animi, ducem omnis
officii, vitæ regulam, fontem sanctitatis ! o pretiosam artem et cujuis præferendam quæ
quod est in Rep. maxime expetendum, civitates ipsas, imo provincias et regna in officio
continet, et ad virtutem suavissime conducit ! Quid habent Catones ipsi suis in exhedris
melius, quid sanctius, quid humanæ vitæ convenientius ?
Ad virtutem hortantur ; nos ducimus : bonorum præmia, impiorum supplicia in hac, in æterna
post hanc vita cogitanda proponunt ; nos spectanda exhibemus : sanctos laudant in cœlum
receptos ; nos gradus quibus ipsi ascenderunt, monstramus : imminentem mortis necessitatem
denunciant ; nos facimus. Hoc tantum differimus quod illi in templis, nos in theatris ;
illi inter sacra, nos ◀per▶ animorum remissionem ; illi serio, nos ludendo homines ad bonam
frugem reducimus. Vidistis nonnunquam
quam, Judices, illorum
aliquos frigere in suis illis rostris inter raros anicularum greges, somniculosorum
catervas, mendicorum manipulos, quibus, quia domi prandere non licet, in templis residere
non displicet : aut si paulo justiore corona nobilitati sunt, si quid vehementius dicere
molliuntur, jactare cervices, ferire pulpita, exclamare, lamentari, toto corpore sudare,
omni denique dicendi ratione paratragœdiari inter otiosos auditores inanissime. Quis ab
illa concione melior excessit ? quis abstinuit a somno ? quis horam solidam sine tædio
exegit ? quis, si tympanum increpuerit statim a templo nostra subsellia numerata pecunia
non redemit ? Deus Immortalis ! quam hic diversa consessus facies, quæ spectantium
nobilitas, gravitas, frequentia ? quæ audiendi cupiditas, videndi assiduitas ? quam gratum
volvitur ◀per▶ ora murmur si quid decore gestum, polite dictum, inexpectato productum ?
Clamores postulat rei præteritæ concinnitas, futura expectatio cohibet : approbare non
vacat, quia audire delectat : plausum impedit ipsa plausus materia, et exultantes animi,
artus subsilientes, ora hiantia soli linguæ silentium imperant. Quis hic clepsydras
numerat ? quis exitum fabulæ ad quem avide properabat, non vidit invitus ? Discedunt
corpora, figitur animus in theatro, et, quod unum superest, jucunda spectaculi
recordatione voluptas anteacta regustatur. Hoc est, Judices, homines tractare, hoc est
docere virtutem, non illam severo et horrido pallio metuendam, sed sua dulcitudine
expetendam. Hoc molliuntur
hoc
tæ
cum honestum bonumque delectando propinant : hoc agunt scenici artifices cum integritatem
morum, vitiorum turpitudinem, fraudum, et flagitiorum eventa tanquam ex tabula
repræsentant. Hæc exempla sicas extorquent a furiosorum manibus : hæc rerum humanarum
vicissitudo inopes a potentiorum injuriis defendit : hæc diuinæ Nemesis duritas latumias
exhaurit et carceres. Vultis Judices, quis enim de vestra humanitate dubitat ? legis verba
nunquam effari ? homines ad theatra mittite. Vultis flagitiosos homines scelerum suorum
stimulis perfodere et cruentare ? cogite spectare tragœdias. Vultis improborum
conscientiam tanquam equuleo admonere ? in nostris subselliis collocate. Videbunt
parricidas terreri furiarum tædis ardentibus ; mirabuntur vigilem illum divinitatis oculum
nihil latere ; produci in apertum scelera omnia, et suppliciis ex improviso subigentibus,
Deo teste, revinci. Contremiscent totis artubus ad aspectum Tartarei Phlegetontis, et
ferreum Rhadamanti tribunal accusante conscientia formidabunt. Tum enimvero si quid humani
sensus habent et ingenii, ◀per▶ me licet, amentiam suam augeant, et eorum flagitia
æmulentur, quorum supplicia intuebuntur.
Quid est Cato ? renides ? num conturbo te qui tuis omnibus inflammatis concionibus unum
alterum-ve, nimis dixi, præfero spectaculum, et in eo vim majorem ad virtutem hominibus
persuadendam constituo ? Subrides ? num
quid mentior ? num circumvenio Judices ? num
decipio consessum
hunc universum quem testem hac in causa, suffragatoremque habere non renuo ? Effare quid
cogites, licet interloqui, convince falsitatis si potes, si audes hisce præsentibus.
Equidem quæ sint animi tui sensa non perspicio : nisi forte cum ea quæ dixi hactenus
negare summæ sit impudentiæ ; quæ pulchra, quæ honesta, quæ sancta nostris in theatris
exercentur malitiose prætermittis, ut ad sordes nescio quas tanquam importuna vespa
adhærescas. Id nimirum objicis quod ad ravim usque declamitare soles, obscœnitate
fabularum theatra nostra contaminari. Hoc vero si, non dico a me, meisque gregalibus, sed
omnino ab honestis ullis scenicis fieri, si accidere sæpius, si castas et non
superstitiosas aures verbo violari confeceris, vicisti, pono arma, herbam porrigo. Sin
autem mendiculi aliqui et triobolares joculatores circum fora, et compita scurrilem in
modum deformati, servitiis et operis temere coactis sumptas de trivio cantilenas occinunt,
ob eam tu indignitatem graves et sapientes comœdos accuses ? in artem præstantissimam
refundas si quid forte nonnullorum culpa peccatur ? rem penitus ex hominum consuetudine
exterminandam contendas qua pauci aliqui, et vulgo ignoti histriones abutuntur ? Pecuniam
igitur ab hominum manibus excute, quæ avaritiæ scelerumque omnium seges est : arma omnia
regio tolle interdicto quæ sunt furoris et invidiæ comites et administri : judicia pelle
de Republ. quibus innocentes aliqui ◀per▶ fraudem opprimuntur. Quid ? vites evelli debere
censeas si duo tibi in
agris occurrerint rustici ex vino
vacillantes ? Solem e mundo velis eripere si necessarium sibi cæcus esse negaverit, nocere
etiam luscitiosus juraverit ? Te convenio, tecum disputo, integerrime vindex sanctitatis :
respondebis opinor ex animi tui sententia magne religionis propugnator : habes-ne aliquid
in sacris tuis, in ecclesiasticis cærimoniis, in cœlestibus Sacramentis a fraude, a
superstitione, ab abusu, a sacrilegiis tutum penitus atque alienum ? Nulli tremenda cœlo
Angelisque mysteria polluunt Sacerdotes ? nulli altarium ministri sacras possessiones a
piis hominibus traditas, in profanos usus, a me enim alia non audies, convertunt ? nulli
quæstuosam habent rerum sanctissimarum distributionem ? Quid dicam de nundinationibus
Præbendarum, de supposititiorum redemptionibus, de sacerdotiorum sectionibus, quorum
sacrilegiorum tam est corroborata institutio, tam alte in iniquitate temporum infixa
consuetudo, ut facilius sit templa atque aras, quam ejuscemodi dedecus atque obscœnitatem
convellere. Accusa igitur quæ sunt apud nos augustissima, destrue fana omnia, et
sacrificia, sacrorum antistites veta reditus annuos possidere. Absit hoc, inquis, sed
abusus tollatur. Iniquissime mortalium, mysteria illa adversum quæ sine sacrilegio peccari
non potest, abusu tantum sublato purgari posse pronuncias, et leve aliquod negotium ad
exhilarandos homines comparatum, si gestu uno, si syllaba a paucis intellecta peccatum
est, jubes ex toto funditusque deleri ? Calumniarum architecte, fingere audes in majorem
privati cujusque, et ipsius reip. perniciem redundaturum
si
quis paulum insolentius lusit, quam si sacra omnia sunt violata ?
Non sic, inquis, sed nullibi abusus toleretur. Præclare, nostris ergo singuli finibus
circumscribamur : tu tuis sacris, ego lusionibus meis modum imponam : quid in officium
meum violentus quadru plator involas ? male feriate heautontimorumenos.
« Tantum-ne est ab re tua otii tibi
Aliena ut cures, eaque nihil quæ ad te attinent ? » »
Domi cæcitas tibi est, in vicino totus oculus, totus auris, nosti etiam si quid in aurem
Jupiter Junoni dixerit. Quid ? ita sumus exscelerum colluvione concreti ut nulla apud vos
habitet pestis perniciosior ? Ita sunt tragœdiæ nostræ in omni flagitiorum obscœnitate
effusæ, ut in Rep. nihil sit quod prius medicam Censoris manum postulet ? Si tu in
cervicibus nostris impositus es morum magister, ut videas ne quid Respub. detrimenti
capiat, ante omnia palliatis tuis sacrificulis injicienda est fibula, extinguendæ
beneficiorum nundinæ, vindicanda sacrilegiorum atrocitas, mercatorum fraudes et perjuria,
usuræ, locupletum publicanorum latrocinia, militum stupra et rapinæ, vitilitigatorum
calumniæ, judiciorum iniquitas comprimenda. In his campis gloriose triumphabit eloquentia
tua, hic opima de magnis adversariis spolia reportabit oratio : tum denique ad ludos etiam
nostros virgam extendet censoriam et paulo liberiorem cachinnum faciet capitalem. Quin
potius ego jam nunc illa te cura et solicitudine libero, si quid rogare permittis. Nam
mihi tecum prius conveniat oportet quam tragœdias meas verbis optimis exornem. Quid
appellas
tragœdiæ obscœnitatem ? aut hoc verbum in quo
argumento ponis ? opinor in ludis Floralibus quos Pop. Rom. extrema parte in Catonis
præsentia delumbavit. Postulas igitur ut illam nudatarum meretricum proterviam a theatris
ablegemus ; facile negotium quæ nunquam spectata est eam non admittere. Num quid amplius ?
nam amantium munuscula, rivalium litigia, ephœborum deliciæ, conjugum oscula, Zelotyporum
æstus nimis hercule delicatus es, si te offendunt, nimis infirmus, si aures vulnerant,
nimis superstitiosus, si mentem consauciant. Quamquam si hac tantum ratione aditum tibi ad
theatra nostra quereris interclusum, ◀per▶ me licet bona verba pereant, dum tu concessum
nostrum cohonestare digneris : ea lege ut nos seria alte cothurnati, et Romane cinctuti
agamus negotia : tu contracto supercilio, corrugatis naribus, ore colloque rigido risu
temperare promittas.
Sentio me, Judices, terminos prætergressum quos mihi ipse posueram, et poeticarum
tragœdiarum utilitates consectantem, ad artem nostram quæ eas in theatris exhibet, sensim
esse deductum. Sed neque Rhetorum istæ partitiones quomodo tractentur
scire vehementer laboro, neque illud poeticæ scriptionis genus ab actione nostra puto
sejunctum esse oportere. Siquidem audio lucubrationes illas a sapientissimis viris fuisse
tantum olim productas, ut Dionysiariis artificibus traderentur : atque istos sic in iis
exhibendis omnes artis ingeniique nervos contendisse, ut optimis ◀per▶ se operibus
admirabilem gratiam et venustatem adjicerent, et quod aiunt, tabulas
bene pictas in bono lumine collocarent. Nimirum illa, honestissimarum
artium parens et altrix Græcia præmiis propositis tragœdiarum scriptores et actores ad
pulcherrimum ingeniorum certamen invitabat : quorum alios jam temporum fastidia in
tenebris jacere patiuntur ; alios Catonum supercilia ex urbibus, atque omnino si possint,
e vivis exturbare molliuntur. Quam jucundum erat ex omnibus Græciæ populis convocari
spectatores : accurrere ad Panegyrim frequentissimam Reges maximos, Duces triumphales,
Magistratus sanctissimos, et ipsa Philosophorum Lycea atque porticus, choragium
ministrantibus civitatibus ipsis atque provinciis, sedentibus judicibus quos florem orbis
delibatum merito diceres, poetas eo in concessu, ingeniorum suorum merces proxenetis
histrionibus explicare ; auditis spectatisque omnibus voce præconis proclamari victorem
eum poetam qui absolutissime scripsisset, histriones qui venustissime egissent. Quis
unquam Olympionica gloriosior extitit licet ejus nomine anni notarentur, et in urbem
patriam ◀per▶ disjectos muros eam coronaturus intraret ? hoc faciebat florens illa viris et
ingeniis Græcia : sic ludebat fortissimaque pars terrarum sapientissima cum Darios
debellaret, Xerxes profligaret, Siciliam, et Italiæ par tenteneret, imperaret Persidi,
maria occuparet. Hæc theatra frequentarunt Cimones, Agesilai, Timoleontes,
Miltiades, Epaminondæ, Alexandri, Alcibiades : Ex his spectaculis magnos adversus hostes
animos hausit Themistocles : longe profecto majores, quam e gallorum gallinaceorum aspectu
summa cum obstinatione pugnantium. Quid
de Aristotele dicam,
qui illi sapientiæ certamini, quod philosophum decebat, leges præscripsit ? Quid de
Socrate philosophorum Deo qui assiduus in theatris fuit in quibus Euripidis tragœdiæ
docebantur. Quid de Lælio Romanorum sapientissimo, qui Terentianas comœdias non vanis
conjecturis creditur conscripsisse ? Unum nominavi Romanum, cum totam in theatro Curionis
et Scauri Romam spectare liceat, cum scena argentea L. Murenæ summo populi consensu
Consulatum pepererit. Quid ? publicum non est Pop. Rom. hoc est gravitatis ipsius, de arte
ludicra testimonium, quod Roscium tanto in pretio habuerit, ut quoties luderet, mille ei
denarios diurnos assignaret ? quod Æsopus ejus æqualis post illam centenariam patinam
sexcentis sestertiis æstimatam, moriens filio ducenties HS. reliquit ut is securius
margaritas voraret ? Atque id ea in urbe factum est in qua Regulus agro suo villicum sine
Senatu providere non potuit : in qua Cato censor servo uno, equo uno, eoque non toto usus
est. Repertæ sunt et Pantomimæ foeminæ quæ decies sestertio nupserunt in eo imperio in quo
defuncti Tuberonis uxor fundum quem unum habebat, vendidit ut dotem reciperet : Cn.
Scipionis filiæ dos a Senatu numerata est : in quo homines post dictaturam et Consulatum,
nisi bubulci fierent, angustia rei familiaris premerentur. Deus sancte ! ubi vivimus ?
apud quos versamur ? in quæ tempora devenimus ? Romana Resp. virtutis et sapientiæ sedes
ad miraculum usque histriones locupletavit ; et nobis ex ære a volentibus collato terni,
quaterni-ve asses invidentur : illa virtutis antiquæ
medulla
Socrates, ille mortalium sapientissimus oraculi voce appellatus, ille dux et princeps, et
moderator philosophorum omnium sua gravitate et constantia indignum esse non putavit, quod
superstitiosi nescio qui, ut Catonianam simulent severitatem, semel in vita facere hodie
dedignantur. Sed hunc hominum stuporem, in quem iterum invitus relabor, in præsentia
omitto, ut cum omnibus constet artem nostram societate, et quasi agnatione quadam cum
poesi conjunctam esse, atque adeo in partem ejus gloriæ et utilitatis venire ; privata
ipsius bona, eaque rebuspublicis bene constitutis pernecessaria ex me, judices, hoc loco
accipiatis. Sic enim in ea non modo nihil vituperatione dignum, nihil bonis artibus
legibusque contrarium esse, quod tertium proposueram, verum etiam commodi utilitatisque
plurimum reperiri cognoscetis.
Dico igitur, et certa ratione conficio civitatum, provinciarumque rectoribus artem
histrionicam, si adest, studiose conservandam esse ; sin abest, cupide advocandam. Enimvero cum sic a natura simus instituti, ut ad assiduam
mentis agitationem, et negotiorum, ut loquuntur, serietatem, acies omnis humana
retundatur, et corpora ipsa continuo labore exhausta, atque exantlata fatiscant ; illud
sapientissime est a legislatoribus excogitatum ut statis quibusdam temporibus ferias
imperarent. Tunc enim animo soluto ac libero, corporibus cessatione reparatis nova quædam
alacritas dies profestos excipit, et nescio qua aviditate inflammatos homines ad laboris
vicissitudinem reducit. Eo autem tempore si quis existimatita
esse feriandum, ut ab omni penitus opere, ab ipsa corporis animique delectatione
cessetur : is profecto mihi quæ sit hominum consuetudo, quæ rerum humanarum natura, quæ
tyrannis otii atque inertiæ nondum assecutus esse videtur. Desidebunt ergo in tenebris
lustrorum ac stuprorum, alea rem familiarem evertent, compotationibus exhaurient,
blasphemiis atque perjuriis cœlum, terramque funestabunt. Inde amicorum jurgia, conjugum
dissidia, furor ex vinolentia, ex furore cædes, cædibus familiarum immortales inimicitiæ ;
tum publicæ dissensiones, crebræ seditiones, assiduæ omnium, ut in bello civili,
anxietates, sacrorum direptiones, civitatum eversiones. Atque ut hæc non semper eveniant
quæ semper timere necesse est, quam multi male agere gestiunt, ne nihil agant ? quam multi
perotium publicum consilia furtim ineunt otium publicum eversura ? Sunt igitur animi
negotio aliquo non injucundo, non laborioso occupandi, et eruptura in perniciem cogitata,
utaquæ conclusæ, atque corruptæ, alio derivanda. Quo quidem invento narrant historiæ
Arcadas veteres quod essent natura ferociores, uti instituisse : iisque ludis illam civium
ferocitatem ita fuisse temperatam, ut aliquandiu Græco cœlo, et reliquorum humanitate
Græcorum non indigni visi sint. Sed ut est ingeniorum intempestiva diversitas, et funditus
exscindi non potest naturæ vitiositas, aiunt ab eorum posteris neglectui habitam
ejuscemodi mentis, corporumque exercitationem, eosque sic animis obduruisse ut tota Græcia
execrabiles haberentur. Hic autem revocate in memoriam,
Judices, honestas animi remissiones, et vel unam hac nostra convenientiorem utilioremque
commemorate. Ludos permittetis sellularios ut aleam ? at illi sunt virtutis scopuli,
bonorum Charybdes, voragines patrimoniorum. Imperabitis actuosos ut pilam ut cursum, ut
palæstram ? at agitatio diuturna labor est, non relaxatio ; defatigatio, non
oblectamentum. Conveniant igitur in theatrum otiosi, et paucas horas in honestissima
voluptate cum animi simul et corporis quiete collocent. Hic se totos impendent
spectaculis : ibi quaternis assibus exitiabilem canis jactum rediment : hic quid agendum
sit bonis, quid vitandum felicibus ediscent. Nullus ibi popinarum coquinarum que nidor,
nullus comessantium discursus, tumultus ebriosorum. Silent in theatris infelicium
aleatorum blasphemiæ, invidorum jurgia, maledicta pedissequorum. In illa denique, ne jam
dicta replicem, si Socrates redivivus intraret, Platonis sui Academiam nunquam modestiorem
fuisse juraret. Sunt hæc profecto magna, Judices, et longe magis necessaria, quam aut
capere vulgus possit, aut ego dicendo exprimere. Vos qui ad gubernacula Reip. sedetis, qui
capitalia exercetis judicia, qui paci tranquillitatique publicæ præsidetis, quo illa
spectent quantum habeant momenti ad continendos in officio homines pervidetis.
Aliud adjungo in eorum adolescentium gratiam qui ◀per▶ collegia, id est seminaria Reip.
liberalibus disciplinis, præcipueque rhetoricis artibus instituuntur : quas sine
histrionica perfici non posse constans est Rhetorum omnium sententia, et eloquentissimorum
virorum usus atque
experientia. Quid ais Cato ? Perii, Judices, nisi subvenitis, ita me gravi et
hostili obtutu postulabat ad devorandum. Dicam tamen quod omnes sentiunt, neque oculos
illos tuos, licet rem novam et in scena mea nondum spectatam, reformidabo. Scitum est quas
in dicendo partes aptæ decoræque actioni, cui pene totum se debere profitebatur, dederit
Demosthenes ille Græcorum Oratorum vertex : neque levius de ea judicium est aut ejus
adversarii Æschinis, qui ex histrione factus orator, et ◀per▶ id in Rep. spectatissimus, in
æmulo suo male formatos gestus arguebat, quo culmen eloquentiæ nondum attigisse
monstraret : aut Romanorum, ut M. Ciceronis, qui actionem esse quasi corporis quandam
eloquentiam affirmat, ut Hortensii qui in gestu elaborando plus operæ, atque studii, quam
in perficienda posuit eloquentia. Sentiebant, videlicet, homines acutissimi, ipsam ◀per▶ se
facundiam animos hominum invadere non posse nisi eorum aures voci et pronunciationi,
oculos gestui, et actioni traderet permulcendos. His instructi præsidiis torpentes
excitarunt, remissos inflammarunt, oppresserunt improbos, judices excæcarunt. Sine actione
jacuit doctissimorum hominum oratio, quæ eadem in aliis adhibita quas seditiones non
extinxit, quæ furiosorum tela de corpore Reip. non revellit, quas urbes non optimis
fundavit institutis ? Jam tu mihi negare aude eximiam illam rhetoricæ partem, illam
eloquentiæ vim, et animam, arti nostræ acceptam referri debere. Reclamabit statim tuus
ille Cicero qui in oratore « vocem tragœdorum gestum pene summorum actorum
requiri ». Docebit te
literas Quintilianus qui puero quem ad eloquentiam quasi solum præparat, dandum aliquid Comœdo quoque præcipit. « Eatenus qua pronunciandi scientiam
futurus orator desiderat. » Audis Aristarche ? Fabius loquitur, et dubitas ?
Quintilianus præcipit, et abnuis ? Rhetorum magister imperat, et contradicis ? Is qui
studia ◀per▶ viginti annos crudiendis juvenibus impendit : qui annos præter ea duos legendis
auctoribus, qui sunt innumerabiles, dedit : qui delectus est ex omni populo Romano, ex
orbis universi provinciis cui Domitiani Cæsaris nepotes instituendi committerentur : talis
ille vir ac tantus cum rhetorem futurum instruit, jubet a puero scenicis artificibus
operam dare : sine illa institutione, et quasi fundamento negat firmum et stabile futurum
quicquid superstruetur : Et hic nescio quis de grege novitiorum artem totam delere,
exterminare artifices, evertere theatra, histriones ab hominum societate voce deturbare
publica, magistratuum edicto conatur, quo, si apud barbaros exularent, essent revocandi.
Quid enim, ◀per▶ Deum immort. potest esse pulchrius quam si quis a Theodoro didicerit omnium
quas exhibebit personarum voces sic imitari, ut non effictæ, sed nativæ singularum
videantur ? quid est admirabilius quam edoceri in omnes se se mutare species, et ab homine
uno tam multa, tam diversa fieri actionum genera, ut multos esse possis credere, quod
barbarus ille apud lucianum jurabat ? Atque hoc profecto scivit Quintilianus quantum ars
oratoria Demostheni, et Ciceroni, quantum isti artificio nostro deberent. Quotus enim
quisque vestrum non
meminit perdito ac penitus suis rebus
desperanti Demostheni occurisse Satyrum Mimum et paucos Euripidis aut Sophoclis versus eo
corporis motu et vocis tenore pronunciasse, qui esset convenientissimus : tum vero
didicisse Demosthenem in apta pronunciatione, rerum quæ dicerentur pretium esse
constitutum. Itaque ut illam assequeretur eadem qua cætera diligentia constanter et
assidue Andronici Hypocritæ præcepta audivit, et in ejus disciplina summus Atheniensium
orator evasit. M. autem Cicero Æsopo Tragœdo, Roscio Comœdo usus præceptoribus, quam non
jam eloquentiæ solum, verum etiam Reip. Rom. partem non excoluit, conservavit,
amplificavit ? Alterum igitur Demosthenem pater genuit, alterum Andronicus : neque minus
Roscio debet Cicero, quam Roma Ciceroni. Per Ciceronem Æsopus P. Clodium fregit, Catilinam
ejecit, Lentulum suffocavit, Antonium compescuit. Loquentem in Cicerone Roscium timuerunt
proscriptorum liberi rerum novatum studiosi, tumultuantes in quatuordecim plebeii, Tribuni
plebis auctore Cæsare crucem Senatori Romano minitantes. Perorante Cicerone cessit Roscio
Catonis gravitas in causa Murenæ, Sex. Clodii furor in domus restitutione, iracundia
Cæsaris in Ligarii conservatione. Quam quidem artis utilissimæ ostentationem non ab istis
Rhetorum arculis, sed ex ipso veritatis sinu depromptani vobis Roscius ipse persuaderet,
Judices, si nobile ingenii monumentum non sui tantum sæculi hominibus, sed etiam nostræ
ætatis censoribus exhibere potuisset. Illum enim soimus
scriptis libris elegantibus sane et eruditis, artem
histrionicam cum eloquentiæ facultate comparasse. Quo in opere quid aliud, ◀per▶ Deum
immort. efficere potuit, quam quod nunc agimus, actione quæ tota histrionum est, omnem
persuadendi vim contineri, sine ea rabulas frigere, jacere dictionem, mutam esse ipsam,
pene dixerim eloquentiam. Quæres autem eam illi mentem injecit ? quam habuit causam operis
tam præclari animo concipiendi ? studium Ciceronis. Cicero, inquam, ipse oratorum Deus,
eam homini confidentiam dedit, ut histrioniam, quam vos tantopere contemnitis, reginæ
omnium, et flexanimæ orationi parem faceret. Nam dum assiduam Roscio dabat operam Tullius,
non semel in contentionem uterque venit, utrum ille vario gestu, eoque commodo eandem
sententiam, an hic diverso sermone ◀per▶ eam qua pollebat eloquentiæ ubertatem et gloriam
repræsentaret. Eximium profecto certamen, Judices, et oculis Pop. Rom. dignum ! quo
præstantissima duo ingenia, non se tantum invicem agendo, sed ipsam quoque rerum naturam,
cujus in varietate laus est præcipua, provocabant. Quis nostrum votis omnibus in illud
eloquentiæ theatrum admitti non cupiisset, in quo dicebat Tullius, agebat Roscius ; et
alter in alterum veluti transfusus accipiebat a socio maximum artis suæ lumen et gloriæ
incitamentum ? Longe videlicet utilius quam apud Græcos Glycera, cum pictore Pausia
certabat, dispares-ne illa flores felicius misceret in coronis, quam hic in tabula
peritius deformaret. Et tamen (o pessimos rerum æstimatores oculos !)
pervenit ad posteritatem pictura quæ flosculos referebat : sui vero
sæculi metas transgredi non potuit liber ad saluberrimas humani generis delicias
comparatus.
Habet igitur multa histrionum exercitatio adjumenta ad oratorum institutionem et ad Reip.
salutem multa ; quibus si quid in ea mancum et imperfectum est, quod in rebus humanis
evenire solet, tegere oportuerat ; non res levissimas in crimen vocare, et diem civitati
dicere quod fractum curis animum honestissima nonnunquam voluptate remittat. Nam si latet sub formæ venustate nævus
articuli ; et pictores quædam in tabulis de industria negligunt, quo magis id quod
præcipue spectari volunt emineat : quid est causæ cur omnia in theatris ad vivum
resecentur, et histrionum caput ob male curatam reduviam in discrimen vocetur ? Atque quid
sit illud quod tantopere adversariis nostris displicet jamdiu apud me disquiro solus :
quod certe ita tenue est, ut aciem meam fugiat, si quid aliud esse dicitur quam hominum
præjudicium. Satis enim compertum habeo quantum in recitandis adversum non Sanctorum
Patrum testimoniis irraucescere soleant declamatores nostri : quibus, nisi me fallunt
libri illi quos apud Pragmaticum depositos video, instructissimi venerunt. Sed ut
sanctissimos illos fidei nostræ coryphæos, Religionis buccinatores, virtutis antesignanos
summo semper in honore apud me esse volvi (quicquid isti de nostra impietate
calumnientur :) sic eorum contra nos voces quanquam multas et graves nunquam mihi
pertimescendas esse putavi. Etenim cum
illis adhuc sæculis
vanissimus idolorum cultus optimam orbis partem occuparet, essentque theatra Veneri,
tragœdiæ ipsæ Diis aliis consecratæ in quorum honorem exhibebantur, antistites
sapientissimi Christianos ab iis celebrandis abducerent, graviter et vere pronunciabant,
ad theatra non posse tum adiri, nisi ◀per▶ externam saltem superstitionis professionem, ◀per▶
cultum mali dæmonis, ◀per▶ fidem Christi ejuratam. Hinc illa dæmonis mulierem in spectaculo
arripientis apud Tertullianum excusatio « justissime feci ; in meo eam mueni
». Hinc ejusdem Africani scriptoris argumentum ita colligentis. « Si ex
idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate
præjudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renunciationis nostræ testimonium in
lavacro, quæ diabolo, et pompæ, et angelis ejus sunt mancipata, scilicet, ◀per▶
idololatriam. » Atque illud maxime vos animadvertere cupio, Judices, privatam
ejus interdicti causam in scenicis spectaculis nullam assignari, sed generaliter
spectacula omnia ut circum, ut venationem, ut gladiatorium munus prohiberi. Hoc enim
graviter, adjuncta etiam Stoicorum porticu profitetur author, cum negat Christianis
quicquam esse « dictu, visu, auditu, cum insania circi, cum impudicitia theatri,
cum atrocitate arenæ cum Xysti vanitate ». Ex quo certe fonte prodiit illa
Salviani Massiliensis exaggeratio. « In spectaculis quædam apostasia fidei est, et
a symbolis ipsius, et cœlestibus sacramentis lethalis prævaricatio. » Quæ dicta
ut ab illis auctoribus prodita sunt vobis omnifide quantum memoria suggerit, expono ; ne
quid de eorum sensu, aut dissimulare tacendo,
aut obscurare
mutando censear. Sed hæc quantum a sæculi nostri moribus abhorreant quis non videt, cum
religio Christiana toto orbe propagata vanitatem ementitæ divinitatis exclusit ? nullæ jam
Diis aræ extruuntur, nulla idolis sacra fiunt, ludi celebrantur animi causa non
superstitionis. Cessatilla Cypriani querela. « Quod spectaculum sine idolo, quis
ludus sine sacrificie, quod certamen non consecratum mortuo ? » Itaque cum id
aut solum, aut potissimum in theatris accusarint Ecclesiæ optimates, luce meridiana
clarius apparet ipsos ita suorum temporum censuram exercuisse, ut nostra penitus non
attigerint. Jaciant igitur, et immittant in nos telum illud quantumlibet adversarii, non
pervenient ad famam et existimationem nostram nisi forte ut suo illos ferro vulneremus.
Nam illud ipsum, Græcos mortalium sapientissimos, Romanos omnium gravissimos in humanis
ritibus nihil invenisse post sacrificia et hecatombas augustius sanctiusque quo Deos, ut
aiebant, immortales colerent, et placarent, quam scenica spectacula : nonne aperte
declarat quam exaggeratam de illis opinionem imbibissent ? non enim hic quæritur quam veros Deos colerent, sed quam sancte
et syncere quos pro veris habebant, adorarent. Nullum ergo fuisse publicum et solemne sine
ludis sacrificium in funeribus clarorum virorum in supplicationibus, in triumphis, in
lectisterniis adhibita theatrorum spectacula, in urbibus, in oppidis, inter publica et
necessaria ædificia non magis aras quam scenas non prius templa quam theatra fuisse
numerata : et hæc a Græcis inventa et exculta, a
Romanis avide
arrepta, et studiose conservata quis sine admiratione spectaculorum audivit ? quis legit
sine approbatione theatrorum ? Nemo jam mihi Athenienses recenseat, apud quos histrioniam
fecisse fuit gloriosum : nemo Ciceronem Roscio patrocinatum, theatrum a Pompeio, et
Augusto extructum, spectacula regionatim a Cæsare exhibita ◀per▶ omnium linguarum
histriones, Publium et Laberium mimos spectante populo universo ab eodem Cæsare equestri
donatos annulo, et in quatuordecim sedere jussos : et id genus sexcenta commemoret : sunt
enim illa privatorum judicia, quorum levior est auctoritas, quando communi gentium omnium
consensione, sine lege, sine imperio, sine edicto, id est, naturæ ipsius voce spectacula
scenica recepta, stabilita, confirmata fuisse monstrantur.
Et vos in eandem venire sententiam dubitabitis ? Judices, plus apud vos ponderis
habiturum est Agelasti unius interdictum, quam tot Regum et Imperatorum, tot Senatorum et
Philosophorum, tot populorum atque nationum conspirans voluntas et consuetudo ? An dum
theatrorum saxa loquantur, expectatis ? hominum consentiente auctoritate contenti non
estis ? at clamant illa se omnibus sæculis quasi ludum virtutis et scholam modestiæ
patuisse : apud se civiles ferias et in integra, innocente, religiosa hilaritate positas,
magistrorum suorum artem Reip. convenientem, juventuti necessariam esse : versari in aulis
Regum in oculis magistratuum : non minus animo concepturum scelus antiquitate teste, qui
theatra everterit, quam Xerxem, qui templa, qui aras, qui delubra
Græciæ disturbavit. Habeant sibi et musis suis Catones melancholiam suam,
cur civitati universæ voluptatem invident ? cur bonum quo ipsi frui nolunt, omnibus
subtrahere molliuntur ? Et hoc vestra voce, Judices, fieri posse sperant bipedum
stolidissimi, si nesciunt ; impudentes, si cogitant tribunal hoc vestrum aram esse
justitiæ, sacrarium legum, propugnaculum innocentiæ. Vestram æquitatem reis solis scopulum
esse ; bonis autem civibus portum, anchoram calumniarum turbinibus et tempestate jactatis.
Non petimus ali in Prytaneo, quod non melius de humano genere meritus Socrates,
flagitabat : non ambimus magistratus et legationes, quibus infulis histrionum claros Græci
rerum omnium æstimatores scientissimi decorarunt. Liceat tantum ◀per vos in aris et focis
nostris habitare, in sinu parentum, in complexu amicorum, in consuetudine civium vivere :
interim castissimæ voluptatis officinam aperire, et agendo tragœdias efficere ne otiosi
cives nihil agere, ut negotiosi aliquando nihil agere videantur. Hoc ordines universi
expectant, hoc a vobis cum civibus postulat peregrina juventus, cui hac vestra sententia
et ludum dabitis ætati necessarium, et disciplinam olim reipublicæ profuturam.