Abstemius 53 De vlmo et silere VLmus in ripa fluminis nata Siler sibi proximum irridebat, ut debile et inualidum, quod ad omnem uel leuissimum undarum impetum flecteretur, suam autem firmitatem et robur magnificis extollebat uerbis, quod multos annos assiduos amnis impetus inconcussa pertulerat.
Abstemius 61 De adolescente in fvnere matris canente VIr quidam defunctam uxorem quæ ad sepulchrum efferebatur lachrymis et fletibus prosequebatur.
Abstemius 69 De lvpo svadente istrici [sic], vt tela deponeret LVpus esuriens in istricem [sic] intenderat animum, quem tamen quia sagittis undique munitus erat, inuadere non audebat.
Abstemius 83 De ove pastori conviciante OVis conuiciabatur pastori quod non contentus lacte, quod in usum suum filiorumque ab ea mulgebat, insuper illam uellere denudaret.
Abstemius 88 De eqvo incvlto sed veloci et cæteris evm irridentibvs EQui complures ad circenses ludos fuerant adducti pulcherrimis phaleris ornati, præter unum quem cæteri ut incultum, et ad huiusmodi certamen ineptum irridebant, nec unquam uictorem futurum opinabantur.
Abstemius 94 De cvlice cibvm et hospitivm ab ape petente CVlex hiberno tempore quum et fame et frigore se periturum coniiceret, ad Apium accessit aluearia, ab eis cibum et hospitium petens.
Abstemius 96 De accipitribvs inter se inimicis, qvos colvmbæ pacaverant ACcipitres inuicem inimici cotidie decertabant, suisque odiis occupati alias aues minime infestabant.
Abstemius 105 De episcopo qvi sacerdoti ignoverat nvmos armatos afferenti EPiscopus quidam pecuniæ quam salutis animæ cupidior, sacerdotem quendam, qui grauissimum quoddam scelus perpetrarat, condemnare decreuerat.
Abstemius 108 De testvdine ab aqvila in altvm svblata TEstudo ægre ferens se in locis humidis et conuallibus assidue commorari Aquilam rogauit, quam audierat ita alte uolare, ut maximos terrarum tractus posset longe et late despicere, ut se in altum tolleret, unde ipsa quoque montes et ualles, campos et æquor eodem temporis momento posset intueri.
Abstemius 114 De bvbone dicente aqvilæ filios svos cæterarvm avivm filiis esse formosiores AQuila in concilio auium dixerat, cæterarum auium filios, qui magis formosos essent in aulicos eligere.
Abstemius 132 De viro avaro moriente VIr auarus moriens, quom tunc demum intelligeret nihil secum laturum, uertit se ad amicos et propinquos, quos præsentes cernebat dicens. « Discite a me, qui omne uitæ tempus struendis opibus incubui, ne nimium studeatis congregare diuitias.
Abstemius 135 De morione crvcifixvm pro tvribvlo afferente SAcerdotes complures in quoddam templum ad solemnia celebranda co[n]uenerant, ubi turibulum non erat.
Abstemius 138 De vvlpe capta et a gallo prodita VVlpes Rustici laqueis, cuius plurimas gallinas occiderat, capta rogauit Gallum, a quo solo uisa fuerat, ut aut cultellum quo laqueum scinderet, sibi afferret, aut hero nihil diceret, quoad dentibus laqueum abrupisset.
Abstemius 141 De lvpo in fossam lapso et vvlpe irridente LVpum in fossam lupariam delapsum Vulpes conspicata irridebat, et circum oras et fossæ marginem lætabunda saltitabat, stolidum animal illum appellans, qui honinum fraudes non animaduertisset.
Abstemius 143 De vvltvre a canibvs capto ob prædam non dimissam VVltures duo cadauer depascentes duo ingentia carnis frusta absciderant quæ unguibus per æra ferre decreuerant quom subito canibus aduentantibus alter eorum dimissa sua parte cadaueris eiulans statim e canum conspectu procul abiit, alter prædæ intentus dum partem suam dimittere cunctatur, a canibus captus est, qui dum se iam iam moriturum uideret « Heu inquit me miserum et infelicem qui paruæ uoluptatis causa tot uitæ uoluptates amittam. » Fabula indicat nimiam acquirendi cupiditatem sæpenumero auaris attulisse perniciem.
Abstemius 146 De vvlpe capta a cane dvm se mortvam simvlat VVlpes simulans se defunctam, ut aues ad se tanquam ad cadauer accedentes interciperet, luto oblita in quodam agro resupina iacebat expectans cornices, coruos, et huiusmodi rapaces uolucres, quas deuoraret, quum superueniens canis eam mordicus captam cœpit dentibus lacerare.
Abstemius 157 De servo qvi asinvm heri e rvpe deiecit SEruus cuiusdam agricolæ Asinum domini sui ex alta rupe præcipitem dedit, ne cotidie huc et illuc illum agere cogeretur mentitusque est domino illum sponte sua se deiecisse.
Abstemius 164 De capra prohibita a cane hortvm intrare CApra esuriens hortum quendam, ubi uirentia uiderat olera, intrare cupiebat.
Abstemius 179 De avaro poma marcescentia comedente VIr auarus plurima pulcherrimaque poma collegerat, qualia in hortis Alcinoi et Hesperidum fuisse pœtæ fabulantur, quæ ita parcebat, ut nisi corrumpi inciperent, esse non auderet.
Abstemius 181 De malo arbore ingentia poma procreante MAlus arbor oleam irridebat, quod exiguas procreasset baccas, quum ipsa ingentia et quæ uix sui rami ferrent, mala produxisset.
Abstemius 190 De dæmone morte divitvm lætante pavpervm vero mœsto Dæmon terrarum orbem peragrans ut eius est mos animaduertit iuuenem quendam parentum morte lætantem.
Avianus 8 [DE CAMELO] Contentum propriis sapientem uiuere rebus, nec cupere alterius, nostra fabella monet, indignata cito ne stet Fortuna recursu atque eadem minuat quae dedit ante rota.
Avianus 26 [DE CAPELLA ET LEONE] Viderat excelsa pascentem rupe capellam, comminus esuriens cum leo ferret iter.
S’il m’eust cru, disoit l’autre, il seroit plein de vie.
Ce Chien voyant sa proye en l’eau representée, La quitta pour l’image, et pensa se noyer ; La riviere devint tout d’un coup agitée.
Abstemius 23 De viro, qvi ad cardinalem nvper creatvm gratvlandi gratia accessit VIr quidam facetus admodum et urbanus audiens amicum suum ad cardinalatus dignitatem assumptum, ad eum gratulandi gratia accessit.
Abstemius 38 De vrso et apibvs VRsus ictus ab ape tanta ira percitus est, ut aluearia, in quibus apes melificauerant, tota unguibus discerperet.
Abstemius 52 De leone et mvre LEo laqueo captus in silua, quum se ita irretitum uideret ut nullis uiribus se inde posse explicare confideret murem rogauit, ut abroso laqueo eum liberaret, promittens tanti beneficii se non immemorem futurum.
Abstemius 79 De ariete cvm tavro pvgnante ARies quidam inter lanigeros greges erat, tanta cornuum et capitis firmitate, ut cæteros arietes statim facileque superaret.
Abstemius 106 De psittaco admirante cvr maior honor alibi qvam in patria sibi exhiberetvr PSittacus ex oriente in occidentem delatus ubi huiusmodi aues nasci non consueuerunt, admirabatur se se in maiori pretio, et honore haberi, quam in natali consueuisset solo.
Abstemius 110 De pavpere flente rvinam domvs vbi thesavrvm invenit VIr quidam pauper nihil habebat præter domum ruinam minantem tibicinibusque suffultam quam ab agro rediens quom ruentem offendisset, nec haberet, unde eam reficeret, uehementer angebatur, magnoque eiulatu et clamore cuncta complebat.
Abstemius 140 De gallinæ pvllo matri non obseqvente vnde a milvo raptvS est GAllina pullos complures habens uehementer extimescebat, ne sibi a miluo surriperentur.
Abstemius 142 De lvpo oves invadere volente sed impedito LVpus et leo contracta inter se amicicia uictum quæritabant, quum Lupus audito ouium balatu « Confide inquit amice.
Abstemius 149 De patrefamilias svccensente cani ob gallinas raptas PAter familias oblitus haram, in qua Gallinæ pernoctabant, claudere, quom mane surrexisset, reperit omnes a Vulpe occisas et ablatas esse.
Abstemius 151 De vvlpe gallinam incvbantem occidere volente VVlpes rustici cuiusdam domum ingressa, reperit in nido Gallinam ouis incubantem, quæ eam rogabat dicens. « Ne me obsecro in præsentia occidas macilentam.
Abstemius 193 De porco læto morte inimici POrci duo erant cuidam subulco tam inmortale inter se odium, et perpetuas inimicicias habentes, ut cotidie sese dentibus lacerarent.
Abstemius 197 De bobvs sperantibvs pascere qvi ad arandvm dvcti svnt BVbulcus stabulum ingressus boues læticia exultantes aspexit, interrogauit igitur eos quænam esset causa leticiæ.
Avianus 14 [DE SIMIA] Iuppiter in toto quondam quaesiuerat orbe munera natorum quis meliora daret.
Avianus 19 [DE ABIETE ET DVMIS] Horrentes dumos abies pulcherrima risit, cum facerent formae iurgia magna suae, indignum referens cunctis certamen haberi, quod meritis nullus consociaret honor.
Avianus 28 [DE RVSTICO ET IVVENCO] Vincla recusanti dedignantique iuuenco aspera mordaci subdere colla iugo rusticus obliqua succidens cornua falce credidit insanum defremuisse pecus, cautus et immenso ceruicem innectit aratro (namque erat hic cornu promptior atque pede), scilicet ut longus prohiberet uerbera temo neue ictus faciles ungula saeua daret.
Un loup, étant devenu chef des autres loups, établit des lois générales portant que, tout ce que chacun aurait pris à la chasse, il le mettrait en commun et le partagerait également entre tous : de la sorte on ne verrait plus les loups, réduits à la disette, se manger les uns les autres. […] Mais comment se fait-il que toi-même tu aies serré dans ton repaire ton butin d’hier ?
Chambry 308 Chambry 308.1 Πιθήκου παῖδες — Les enfants de la guenon. […] Les guenons, dit-on, mettent au monde deux petits ; de ces deux enfants elles chérissent et nourrissent l’un avec sollicitude, quant à l’autre, elles le haïssent et le négligent.
Abstemius 7 De cvcvlo et accipitre IRrisus ab accipitre Cuculus, quod quom sibi et corpore par, et colore non absimilis esset, præ angustia animi potius uermibus terrenis quam suauibus aliarum auium carnibus uesceretur, uidit paucis post diebus Accipitrem a rustico, cuius columbas insectabatur, captum, ad metum cæterorum ex alta turre pendere.
Abstemius 22 De legato avaro tvbicines decipiente QVidam auarus pro patria legatus in aliam urbem profectus erat, cui tubicines presto affuerunt, ut illius aures tubarum clangore, loculos autem suos pecunia implerent.
Abstemius 34 De testvdine et ranis TEstudo conspicata ranas, quæ in eodem stagno pascebantur, adeo leues agilesque, ut facile quolibet prosilirent et longissime saltarent, naturam accusabat quod se tardum animal et maximo impeditum onere procreasset, ut neque facile se mouere posset et magna assidue mole premeretur.
Abstemius 36 De cane et hero Cane[m] quidam habens, quo magis ab illo diligeretur, semper eum suis pascebat manibus, ligatumque soluebat.
Abstemius 39 De avcvpe et fringvilla AVceps tetenderat uolucribus rætia, largamque illis in area effuderat escam.
Abstemius 60 De mvliere, qvæ pro viro se mori velle dicebat MAtrona quædam admodum pudica, et uiri amantissima ægre ferebat maritum aduersa ualitudine detineri.
Abstemius 72 De erinacio viperam hospitem eiiciente ERinacius hyemem aduentare præsentiens blande uiperam rogauit, ut in propria illius cauerna aduersus uim frigoris locum sibi concederet, quod quum illa fecisset, Erinacius huc illuc se prouoluens spinarum acumine Viperam pungebat, et uehementi dolore torquebat.
Abstemius 85 De viro amicos experiri volente VIr quidam diues admodum et liberalis magnam habebat amicorum copiam, quos ad cœnam sæpissime inuitabat, ad quam libentissime accedebant.
Abstemius 121 De asino qvi porco invidebat ASinus porco, qui sub eodem erat domino, plurimum inuidebat, quod omnis laboris expers, uariis nutriretur cibis, in diesque pinguior fieret, ipse autem plurimum laboris sustinens duris paleis aleretur.
Abstemius 172 De philosopho cynico qvi percvssori svo argentevm dedit PHilosophus cynicæ sectæ in iurgio colapho percussus non solum commotus non est, uerum etiam percussorem argenteo numo donauit.
– Ce n’est pas moi, dit la cheville, qui suis la cause de ce que tu souffres, mais celui qui me frappe violemment par derrière. »
Avianus 11 [DE GEMINIS OLLIS] Eripiens geminas ripis cedentibus ollas insanis pariter flumen agebat aquis.
Avianus 24 [DE VENATORE ET LEONE] Certamen longa protractum lite gerebant uenator quondam nobilis atque leo.
Avianus 25 [DE PVERO ET FVRE] Flens puer extremam putei consedit ad undam, uana supervacuis rictibus ora trahens.
Avianus 35 [DE SIMIA ET NATIS] Fama est quod geminum profundens simia partum diuidat in uarias pignora nata uices.
Marie de France, n° 55 La prière stupide d’un paysan Un vilein ala al muster suventefeiz pur Deu prier.
Abstemius 14 De mvliere virvm morientem flente, et patre eam consolante MVlierem adhuc iuuenem, cuius uir animam agebat, consolabatur pater dicens. « Ne te afflictes tantopere, filia.
Abstemius 28 De rvstico et mvre RVsticus quidam erat admodum pauper, sed adeo facetus ut ne calamitatis quidem tempore natiui leporis obliuisceretur.
Abstemius 47 De mvlo et eqvo MVlus conspiciens equum aureo freno ephippiisque insignem et purpureis opertum faleris rumpebatur inuidia, illum beatum reputans qui continue optimis uesceretur cibis, et decoro amiciretur ornatu, se autem præ illo infelicem qui clitellis male dolatis oppressus cotidie maxima onera ferre cogeretur.
Abstemius 58 De viro maligno et dæmone VIr malignus quom plurima perpetrasset scelera, et sæpius captus, et carcere conclusus arctissima et peruigili custodia teneretur, dæmonis auxilium implorabat, qui sæpe numero illi affuit, et e multis eum periculis liberauit.
Abstemius 67 De mvre, qvi cvm fele amicitiam contrahere volebat MVres complures in cauo parietis commorantes contemplabantur Felem, quæ in tabulato capite demisso, et tristi uultu recumbebat.
Abstemius 68 De asino, qvi hero ingrato serviverat ASinus, qui uiro cuidam ingrato multos annos inoffenso pede seruiuerat, semel, ut fit dum sarcina pressus esset graui et salebrosa incederet uia sub onere ceciderat.
Abstemius 78 De cane oves domini svi occidente, a qvo svspensvs est PAstor quidam Cani oues suas dederat custodiendas, optimis illum pascens cibis.
Abstemius 82 De lvpo pisce flvvii maris regnvm affectante LVpus piscis erat in amne quodam, qui pulchritudine, magnitudine, ac robore cæteros eiusdem fluminis pisces excedebat.
Abstemius 113 De pecvnia potivs ad malos qvam ad bonos accedente PEcunia interrogata a uirtute cur potius ad malos quam ad bonos accederet, « Quia boni inquit mentiri peierare usuram facere, et alios spoliare te magistra non didicerunt.
Abstemius 136 De serpente saxo oppresso SErpens ingenti oppressus saxo, rogauit uirum illac iter habentem, ut a se onus amoliretur, pollicitus ingentem se illi Thesaurum, si hoc faceret, daturum.
Abstemius 152 De cane qvi societatem cvm asino adversvs lvpvm inivit CAnis molossus cognoscens se lupo cum quo magnas exercebat inimicicias imparem, statuit aliquem sibi socium asciscere ut mutuo auxilio lupum superaret.
Abstemius 153 De lvpo gregem aggresso qvom ibi dvo canes essent inter se pvgnantes LVpus ex alta specula contemplatus canes geminos gregis ouium custodes inter se pugnantes, et sese mutuis morsibus dilacerantes, spem concepit posse tuto oues inuadere.
Mais les dieux, s’étant mis en colère contre eux, se vengèrent chacun sur le pays de l’autre.
Avianus 2 [DE TESTVDINE ET AQUILA] Pennatis auibus quondam testudo locuta est, si quis eam uolucrum constituisset humi, protinus e Rubris conchas proferret harenis, quis pretium nitido cortice baca daret.
Avianus 18 [DE QVATTVOR IVVENCIS ET LEONE] Quattuor immensis quondam per prata iuuencis fertur amicitiae tanta fuisse fides, ut simul emissos nullus diuelleret error, rursus et e pastu turba rediret amans.
Avianus 20 [DE PISCATORE ET PISCE] Piscator solitus praedam suspendere saeta exigui piscis uile trahebat onus.
Avianus 42 [DE LVPO ET HAEDO] Forte lupum melior cursu deluserat haedus proxima uicinis dum petit arua casis.
Pur vient souz ceo dist a ses amis [que] chescun d’eus voleit duner, si nul les vousist achater.
Tous les autres médecins affirmaient que ce malade n’était pas en danger, mais que son mal serait long à guérir ; seul l’ignorant lui dit de prendre toutes ses dispositions, qu’il ne passerait pas le lendemain. […] Mais dernièrement la Mort et Hadès faisaient de terribles menaces contre tous les médecins, parce qu’ils ne laissent pas mourir les malades, et ils les inscrivaient tous sur un registre.
Abstemius 46 De sacerdote et piris SAcerdos quidam gulosus extra patriam ad nuptias proficiscens ad quas fuerat inuitatus, reperit in itinere pyrorum aceruum, quorum ne unum quidem attigit, quamuis magna affectus fame.
Abstemius 122 De mvliere ob tvrdos verberata VIr quidam iracundus emens merulas dederat uxori coquendas dicens « Coque hos turdos », cui uxor « Merulæ sunt non turdi. » Quom autem maritus contenderet esse turdos, nec uxorem posset inducere, ut turdos esse assentiretur, plurimis eam uerberibus affecit.
Abstemius 130 De sacerdote qvi tvrdos pvero svo assandos dederat SAcerdos gulæ deditus decem turdos pingues ueru infixos puero suo assandos dederat, dicens oportere ab illo omnes ad unum edi, si in cinerem deiceret.
Abstemius 169 De viro qvi thesavrvm compatre conscio abdiderat VIr quidam admodum diues thesaurum in silua infoderat, nemine præter compatrem, cui plurimum fidebat, conscio.
Abstemius 174 De sene a filio eiectvs a domo qvi dvo lintea petivit VIr quidam decrepitæ senectutis domo eiectus a filio in xenodochio degebat.
Abstemius 191 De lvpo esvriente qvi in cadaver bovis inciderat LVpus senio confectus, quom amplius uenari non posset magna cruciabatur fame, nec aliquem cognatum aut amicum qui eum cibo iuuaret poterat inuenire.
Un eunuque alla trouver un sacrificateur et le pria de faire un sacrifice en sa faveur, afin qu’il devînt père.
L’enfant d’un laboureur grillait des escargots.
Avianus 5 [DE ASINO PELLE LEONIS INDVTA] Metiri se quemque decet propriisque iuuari laudibus, alterius nec bona ferre sibi, ne detracta grauem faciant miracula risum, coeperit in solis cum remanere malis.
Tunc insultantem senior de plebe superbum aggreditur, tali singula uoce monent : Infelix, quae tanta rapit dementia sensum, munera pro meritis si cupis ista dari ?
Avianus 17 [DE VENATORE ET TIGRIDE] Venator iaculis haud irrita uulnera torquens turbabat rapidas per sua lustra feras.
Avianus 30 [DE HOMINE ET PORCO] Vastantem segetes et pinguia culta ruentem liquerat abscisa rusticus aure suem, ut memor accepti referens monimenta doloris ulterius teneris parceret ille satis.
Avianus 39 [DE MILITE ET LITVO] Vouerat attritus quondam per proelia miles omnia suppositis ignibus arma dare uel quae uictori moriens sibi turba dedisset, uel quicquid profugo posset ab hoste capi.
Avianus 41 [DE OLLA CRVDA A FLVVIO RAPTA] Impulsus uentis et pressa nube coactus Ruperat hibernis se grauis imber aquis.
Un oiseleur, ayant tendu des panneaux aux grues, surveillait de loin sa chasse. […] Comme elle le priait de la relâcher, disant que, loin de nuire aux hommes, elle leur était même fort utile, car elle prenait et mangeait les serpents et autres reptiles, l’oiseleur répondit : « Si vraiment tu n’es pas méchante, tu mérites en tout cas un châtiment pour t’être posés parmi les méchants. » Nous aussi nous devons fuir la société des méchants, afin qu’on ne nous prenne pas nous-mêmes pour les complices de leur méchanceté.
Abstemius 51 De viro et vxore bigamis VIr quidam defuncta uxore, quam ualde dilexerat, duxit alteram et ipsam uiduam, quæ assidue ei prioris mariti uirtutes, fortiaque facinora obiiciebat.
Abstemius 81 De aqvila filios cvnicvli rapiente AQuila in altissima arbore nidulata catulos Cuniculi, qui non longe inde pascebantur, in escam pullorum suorum rapuerat.
Abstemius 99 De sene mortem differre volente SEnex quidam mortem, quæ eum e uita ereptura aduenerat, rogabat ut paululum differret, dum testamentum conderet et cætera ad tantum iter necessaria præpararet.
Abstemius 102 De vidva qvæ operarivm svvm sibi conivgio copvlavit VIdua quædam conquerebatur cum operario, quem ad fodiendum agrum conduxerat, quod omni auxilio destituta non posset et uiri et mulieris pariter officium sustinere.
Abstemius 133 De grammatico docente asinvm GRammaticus quidam gloriabatur adeo in arte sua se excellentem esse ut si digna daretur merces, non modo pueros, uerum etiam asinos docere profiteretur.