Estote mihi testes, me ei non suasisse ut soleata illuc ascenderet. » Mox anus cecidit et, quum interrogaretur, cur soleata arborem ascendisset, « Dæmon inquit me impulit. » Tunc dæmon adductis testibus probauit id ab anu absque suo factum esse consilio.
Tunc Rusticus ad hædum conuersus « Gratias inquit tibi ago hædule mi, qui tam faciles mihi has effecisti fores. » Fabula indicat nullas tam duras difficilesque fores esse, quas munera non aperiant.
At ille rubore suffusus quum se aliter defendere nesciret. « Domine inquit quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. » Quo dicto tam faceto permotus episcopus homini ueniam dedit.
Si enim numum æreum ualeret, eam mihi nunquam profecto concederes. » Hæc fabula contra eos episcopos et sacerdotes conficta est, qui diuitias et opes pluris faciunt, quam cuncta ecclesiæ sacra atque myste[ria].
Cui pirus agrestis turbato hæc reddidit ore ; Si mihi adoptasset generosa ex arbore ramos Agricolæ quoque cura mei, quibus insita quondam Tu paris ambrosiæ succo certantia poma, Siluestrem posuissem animum, nec dona tulissem Inferiora tuis, nec mensæ ingrata secundæ.
Cui Canis « Tu mihi inquit consuluisti, ut aduersus famem herbas pascerem.
Magna quidem monuit, tamen haec quoque maxima iussit, quae misero semper sunt facienda mihi : Ne facile alterius repetas consortia, dixit, rursus ab insana ne capiare fera.
AD THEODOSIUM Dubitanti mihi, Theodosi optime, quonam litterarum titulo nostri nominis memoriam mandaremus, fabularum textus occurrit, quod in his urbane concepta falsitas deceat et non incumbat necessitas ueritatis.
Cogitanti mihi uir magnifice cui potissimum dono darem hunc apologorum libellum, quem ut alium a me superioribus annis editum, et illustri principi Octauiano dedicatum hecatomythium de numero Fabularum nuncupaui, tu non hoc modo, uerum etiam maiori dignus munere occurristi, non quia utroque parente clarissimo ortus sis (multi enim generosis orti parentibus et a maiorum uirtutibus degenerantes dedecori suis fuere), nec quia amplas diuitias et opes possides, (multi enim locupletissimi indocti incultique sunt, quos Diogenes ille Sinopæus oues aureo indutas uellere nuncupabat), sed quia ut multorum et Benentis nostri præcipue sermone accepi ita omni uirtutum genere fulges, ita litteras et litteratos amas, ut maiorum tuorum gloriam non modo æques, uerum etiam superes.