Tunc auceps amissa spe multas capiendi, quum iam tempus esset quiescendi, attrahens rætia unam tantum fringuillam, quæ infelix in area remanserat, cœpit [sic].
Sic multos neglecta iuuant atque, ordine uerso, spes humiles rursus in meliora refert.
Sic quicumque noua sublatus laude tumecit dat merito poenas, dum meliora cupit.
Sic postquam dictis animos disiunxit acerbis, inuasit, miserum diripuitque gregem.
Sic quotiens duplici subeuntur tristia casu, expedit insignem promeruisse necem.
Quadam autem die uiro irata pauperi elemosynam petenti partem caponis, quem in cœnam utriusque coxerat, dedit dicens. « Do tibi hoc pro anima prioris uiri. » Quod audiens maritus accersito pauperi reliquum caponis dedit dicens. « Et ego quoque do tibi hoc pro anima uxoris meæ defunctæ. » Sic illi, dum alter alteri nocere cupiunt, quid cœnarent non habuerunt.
Parvula tunc ridens sic est affata cicadam (nam uitam pariter continuare solent) : Mi quoniam summo substantia parta labore est, Frigoribus mediis otia longa traho.
[Liminaires] Ontinam [sic] sese posset spectare latinum Nobis qui Grecæ [sic] tradidit ista prior.