Hæc indicat fabula (facile esse uiros probos sæpe decipi.)
Abstemius 43 De cardvele et pvero CArduelis auis interrogata a puero, a quo in deliciis habita et suauibus et largis cibis nutrita fuerat, cur cauea egressa regredi nollet. « Vt meo inquit arbitratu, non me tuo pascere possim. » Hæc fabula indicat uitæ libertatem cunctis deliciis anteponendam.
Cui currus. « Ægroti inquit semper morosi et queruli esse consueuerunt. » Hæc indicat fabula (mala solere homines ad querimoniam semper impellere.)
Abstemius 18 De asino, simia et talpa COnquerenti Asino, quod cornibus careret, Simiæ uero, quod cauda deesset, « Tacete inquit Talpa quum me oculis captam esse uideatis. » Hæc fabula ad eos pertinet, qui non sunt sua sorte contenti.
Tunc Vulpes. « At ego inquit ingenium sum sortita præstantius, quo sæpius quam tu pernicitate tua canes eludo. » Hæc indicat fabula (corporis uelocitatem et uires ab ingenio longe superari.)
« Quam magnam uim pulueris excitaui. » Hæc fabula ad eos spectat, qui quum ignaui sint, alienam tamen gloriam suis magnificis uerbis in se transferre conantur.
Si enim ad meam perueneris ætatem, absque pecunia arcum tibi natura concedet. » Hæc fabula indicat minime irridenda uitia senilis ætatis, quam nemo uiuendo effugere potest.
Iuueni enim mihi uxor deerat ; nunc autem senex desum uxori. » Hæc fabula innuit omnia suo tempore peragenda.
Cui Aquila « Hoc facerem respondit, ni uererer, ne quæ intra regiam fiunt tua loquacitate cuncta efferres. » Hæc fabula monet linguaces et garrulos domi non habendos.
Ille per hostii [sic] rimulam respondit. « Melius quam uelletis. » Hæc indicat fabula, quod multi fingunt moleste ferre mortem aliorum, quos tamen cupiunt celeriter interire.
Hæc nos admonet fabula, ne eos nobis socios faciamus, qui quum opus sit, nobis auxilio esse non possint.
» Hæc fabula nos admonet, ne hostium opes extimescamus, quibus deesse uidemus ingenium.
« At tibi inter lutum sordesque impinguato, quamuis nihil dignum laude gesseris cultellus adimet uitam, mortem uero meam comitabitur gloria. » Hæc fabula innuit honestius esse rebus præclare gestis occumbere, quam uitam turpiter actam protrahere.
Quæ quum causam rogaretur, cur non plures reges duceret eligendos, « Quia difficilius inquit plures quam unus saccus impletur. » Hæc fabula docet longe melius esse ab uno quam a multis principibus gubernari.
Cui ille « Solus inquit tantum esse cœpi, postquam te huc contulisti. » Hæc indicat fabula (eruditos uiros, qui doctissimorum uirorum turba continue stipantur, tunc solos esse, quom inter illitteratos homines fuerint.)
Asini nihil interest, cui ubique eadem ferendi oneris est proposita conditio. » Hæc fabula seruos admonet ne dominos magnopere mutare formident, modo prioribus deteriores futuri non sint.
» Hæc nos admonet fabula, ut ita præsentia uitemus pericula, ne incidamus in grauiora.
Hæc nos docet fabula, ne in eos excandescamus, qui non sua sponte nos lædunt.
Et quum magistratus admirantes eum interrogarent, cur se ita honore dignum duceret, inquit « Quia maiores quam Scurra crepitus uentris emitto, eosque absque fetore. » Hæc fabula eos arguit, qui in rebus leuissimis suas pecunias profundunt.
» Cui respondens quædam anus « Pessima animalium inquit, nos quæ nostra sunt, comedimus, tu uero aliena furaris. » Hæc fabula nos admonet, ne putemus nobis in aliena licere, quod propriis dominis licet.
» Hæc fabula in pauperum solamen conficta est, quorum uita tutior est quam diuitum.
» Cui ille, « Est hæc inquit hominum natura ut semper in nouos hospites benigniores sint. » Hæc fabula indicat hominum amentiam, qui noua etiam si deteriora sint, solent ueteribus anteponere.
Hæc fabula quemlibet monet, ne aliorum insultet calamitatibus, quum ipse possit maioribus subiacere.
Hæc fabula eos notat, qui bona, quæ agunt sibi arrogant, non deo attribuunt a quo largo fonte nostra bona procedunt.
Hæc fabula innuit omnia etiam salutaria insuetis et inexpertis aspera et obfutura uideri.
Interrogantibus autem cæteris pastoribus, cur ouem suspendisset, aiebat. « Pellis quidem ut uidetis est ouis, opera autem erant lupi. » Hæc indicat fabula (homines non ex [h]abitu, sed ex operibus iudicandos, quoniam multi sub uestimentis ouium lupina faciunt opera.)
Vni autem omnia dedisse aliorum fuisset iniuria. » Hæc innuit fabula deum singulis sua munera ita esse æquali lance largitum, ut quisque esse debeat sua sorte contentus.
Sine tuis enim cantibus uiuere, sine cibo uero non possum. » Hæc fabula innuit utilia iocundis anteponenda.
Abstemius 100 De avaro saccvlvm nvmorvm alloquente VIr quidam auarus, qui ingentem aureorum aceruum male partum relicturus moriebatur, interrogabat sacculum Numorum, quem morienti sibi iusserat afferri, quibus uoluptatem esset allaturus, cui sacculus « Hæredibus inquit tuis qui numos a te tanto sudore quæsitos in scortis et conuiuiis profundent, et dæmonibus, qui animam tuam æternis suppliciis mancipabunt. » Hæc indicat fabula (stultum esse in iis laborare, quæ aliis gaudium, nobis autem sint allatura tormentum.)
Ecce quam suauioribus hic uescor cibis. » Hæc fabula indicat non ita patriam diligendam, si ignobilis sit, ut alia non adeamus loca quom alibi beatiores esse possimus.
Cui Istrix [sic] « Aduersus lupum inquit semper præliandi tempus esse credendum est. » Hæc fabula innuit uirum sapientem oportere aduersus inimicorum et hostium fraudes semper esse munitum.
Hæc fabula indicat non debere homines in deum excandescere, si diuitias, si filios ipsis permittat auferri, quum etiam maiora et uiuentibus et mortuis possit inferre supplicia.
Abstemius 93 De leone porcvm sibi socivm eligente LEo quom socios asciscere sibi uellet, multaque animalia sese illi adiungere optarent, idque precibus et uotis exposcerent cæteris spretisf cum porco solum societatem uoluit inire, rogatus autem causam respondit. « Quia hoc animal adeo fidum est, ut amicos et socios suos in nullo quantumuis magno discrimine unquam relinquat. » Hæc fabula docet eorum amicitiam appetendam, qui aduersitatis tempore a præstando auxilio non referunt pedem.
» Hæc monet fabula malorum inter se ciuium odia alenda potius quam extinguenda, ut dum inter se digladiantur, uiros bonos quiete uiuere permittant.
Cæteris excisis deformis hæc secum dicebat. « De te non amplius quærar [sic] natura, quod me turpem genueris, quom formosis tam magna uideam imminere discrimina. » Hæc fabula nos admonet, ne doleamus nos natos esse deformes, quum multis formositas sæpe nocuerit.
Quam primum enim dignitates huiusmodi estis assecuti, uisum auditumque, et cæteros sensus ita amittitis, ut pristinos amicos amplius non cognoscatis. » Hæc fabula eos notat, qui in altum sublati ueteres despiciunt amicitias.
Qui ex earum manibus uix elapsus secum dicebat. « Quanto melius erat apis unius aculeum tolerare, quam tot in me hostes mea iracundia concitare. » Hæc fabula innuit longe melius interdum esse iniuriam unius sustinere, quam dum unum punire uolumus, multos nobis inimicos comparare.
Hæc indicat fabula (matrimonia et cætera consortia improbanda, quæ ab imparibus contrahuntur.)
Dentes ualidos gero qui quamlibet durissimam carnem molere consueuerunt. » Hæc dicens gallinam deuorauit.
Hæc fabula ad auaros facit, qui omni arte student conseruare pecuniam.
» Hæc fabula indicat, ne ægre feramus dona naturæ, quæ maiori nobis commodo sæpe sunt, quam nos intelligere ualeamus.
Ægre autem ferens canis se assidue ligari uerberarique aufugit, et quum increparetur a domino ut ingratus, et tantorum beneficiorum immemor, qui se fugisset, a quo semper dilectus pastusque fuisset, ligatus autem uerberatusque numquam respondit. « Quod seruus tuo iussu facit, a te factum puto. » Hæc fabula indicat eos malefactores habendos, qui maleficiorum causa fuere.
Hæc fabula indicat, qui omnia comprehendere uolunt, sæpe pauca uix capere posse.
Per ea enim suauissimis perdicum coturnicumque carnibus uescor. » Hæc fabula nos monet, ne iniquo feramus animo præceptorum uerbera, quæ multorum bonorum causa esse consueuere.
Iacet ibi in lecto, quem occisura uenisti. » Hæc fabula indicat neminem esse adeo amantem amici, qui non malit sibi bene esse quam alteri.
Hæc indicat fabula (aduersam fortunam amicitiæ experimentum esse quam optimum.)
Hæc fabula monet regibus et principibus minime inuidendum quia diuitiis et opibus abundant, quum eorum uitam longe pluribus periculis quam pauperum uideamus esse subiectam.
Quare pereundum est tibi. » Hæc admonet fabula ne existimemus nostra semper impunita fore peccata.
Tunc cæteri hæc uidentes secum dicebant. « Non est profecto, non est uultui temere credendum. » Hæc fabula innuit non ex uultu sed ex operibus homines iudicandos, cum sub ouilla pelle sæpe atroces lupi delitescant.
Nam quamuis ei multo tempore sine offensa seruiuerim, tamen non uult hoc unum delictum tot meis pristinis beneficiis compensare. » Hæc fabula in eos conficta est, qui beneficiorum sibi collatorum immemores, etiam minimam benefactoris sui in se offensam atroci pœna prosecuuntur.
Tu uero sub amicitiæ specie cotidie meum imminuis gregem. » Hæc innuit fabula longe magis puniendos, qui sub amicitiæ specie nos lædunt, quam qui aperte se nostros inimicos profitentur.
Hæc fabula nos admonet, ut rebus nostris contenti ea non appetamus, quæ nostris uiribus sunt longe maiora.
Hæc fabula monet nihil esse contemnendum, quum nihil sit tam uile et abiectum, quod aliquando usui esse non possit.
Exacto autem anno, quom dies certaminis illuxisset, mulier uerberum memor « Hæc est inquit illa dies qua me superiori anno ob illas maledictas merulas tam male tractasti. » « Adhuc inquit uir negare audes illos fuisse turdos ?
Hæc fabula monet non esse contra eos pugnandum, qui se possunt optime uindicare.
Hæc indicat fabula (neminem potentia sua fretum imbecilliores debere despicere quum aliquando infirmiores potentiorum iniurias ulciscantur.)
Quare ulterius differendum non est. » Hæc fabula indicat ita uiuendum, quasi mortem semper adesse cernamus.
Aduenienti enim mihi felix eius anima ad Elisias sedes proficiscens apparuit dicens eius discessum non lugendum quom ad amena uireta Fortunatorum nemorum, sedesque beatas proficisceretur. » Hæc leo audiens lætatus est, ceruoque ueniam dedit.
» Hæc indicat fabula (multos mortales sub laudationis specie aliis perniciem machinari.)
Si enim numum æreum ualeret, eam mihi nunquam profecto concederes. » Hæc fabula contra eos episcopos et sacerdotes conficta est, qui diuitias et opes pluris faciunt, quam cuncta ecclesiæ sacra atque myste[ria].
Hæc fabula monet quemlibet debere sua arte esse contentum, quum ubique sit parata miseria.
Hæc fabula indicat nullos custodes esse ita diligentes, qui impudicas mulieres ualeant custodire.
Deinde hic sermo conticescet. » Hæc fabula indicat nullam rem esse tanta dignam admiratione, quæ diuturnitate temporis non desinat esse miraculum.
Si enim uxori iunctus esset, nunquam tanta pedum pernicitate polleret. » Hæc indicat fabula (neminem esse adeo robustum et fortem, quem nimius ueneris usus non infirmum et debilem reddat.)
Hæc fabula indicat omnia prius sapienti tentanda, quam ad armorum confugiatur auxilium.
Etsi enim coitus appetens non sum uolo tamen habeat, quod nos reconciliet, si quando cœperimus esse discordes. » Hæc fabula indicat nullum matrimonium felixd si clauus defuerit qui uirum et mulierem arctissime constringit.
Hæc fabula indicat nulla esse præsentis uitæ tempora, quæ non perpetuis sint subiecta laboribus.
Ego quoque tibi consulo, ut aduersus lupum te ferratis calcibus tuearis. » Hæc quom dixisset abiens ingratum comitem, et raptoris sui mox cibum futurum in pugna deseruit.
Cui uenator « Monuit me inquit ne deinceps ursi pellem uendere uelim, nisi eum prius ceperim. » Hæc fabula indicat incerta pro certis non habenda.
Quisque igitur eum solari et, ut bono animo esset hortari, quoniam deus clæmentissimus pater ei ignosceret, quia non uoluptatis, sed recuperandæ sanitatis causa opus tale patrasset. « At ego inquit istud non fleo sed quod tantam dulcedinem citius expertus non sum. » Hæc indicat fabula (humanam naturam adeo peccatorum illecebris delectari, ut uitiorum uoluptatem facile uirtutum amaritudini anteponant.)
Quand il fait un récit qui exige quelques développements, il a soin de faire remarquer que c’est une exception à la règle qu’il a adoptée ; il s’excuse en ces termes à la fin de la fable x du livre III : Hæc exsecutus sum propterea pluribus, Brevitate nimia quoniam quosdam offendimus.