/ 71
2. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 181. De malo arbore ingentia poma procreante » p. 

Abstemius 181 De malo arbore ingentia poma procreante MAlus arbor oleam irridebat, quod exiguas procreasset baccas, quum ipsa ingentia et quæ uix sui rami ferrent, mala produxisset. Sed uehementi exorto uento quum pomorum honere, tum ui turbinis, et poma fere cuncta ceciderunt et rami confracti sunt, olea autem illæsa permansit. Tunc secum malus « Quanto inquit melius mihi fuisset minores fætus edidisse. » Fabula indicat nos debere modicis rebus esse contentos, quum amplæ opes, et nimiæ diuitiæ sine ingenti periculo nequeant possideri.

3. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 46. De sacerdote et piris » p. 

Sed quum in itinere torrentem quendam ita imbribus auctum offendisset, ut sine uitæ periculo eum transire non posset domum redire constituit. Reuertens autem ieiunus tanta est oppressus fame ut nisi pyra illa, quæ urina consperserat, comesset, quum aliud non inueniret, extingueretur. Hæc fabula monet nihil esse contemnendum, quum nihil sit tam uile et abiectum, quod aliquando usui esse non possit.

4. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 66. De asino laborvm finem non inveniente » p. 

Sed quum uer aduenisset, cogereturque a domino, qui figulus erat, argillam in aream, et ligna ad fornacem indeque lateres, imbrices, tegulas ad diuersa loca deferre, pertesus ueris, in quo tot labores tolerabat, æstatem omnibus uotis expetebat, ut dominus messe impeditus eum quiescere pateretur. Sed tunc quoque quum messes in aream, et inde triticum domum ferre compelleretur, nec quieti locus sibi esset, autumnum saltem laborum finem fore sperabat. Sed ubi ne tunc quoque malorum terminum adesse cernebat, quum cotidie uinum poma ligna portanda essent, rursus hyemis niues et glaciem efflagitabat, ut tunc saltem aliqua sibi requies a tantis laboribus concederetur.

5. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 21. De qvadrvpedibvs societatem adversvs aves cvm piscibvs inevntibvs » p. 

Abstemius 21 De qvadrvpedibvs societatem adversvs aves cvm piscibvs inevntibvs QVadrupedes quum bellum sibi ab auibus esset indictum, cum piscibus fœdus inierunt, ut eorum auxilio se ab auium furore tuerentur. […] Hæc nos admonet fabula, ne eos nobis socios faciamus, qui quum opus sit, nobis auxilio esse non possint.

6. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 63. De viro clysteria recvsante » p. 

Abstemius 63 De viro clysteria recvsante VIr quidam natione germanus diues admodum ægrotabat ad quem curandum plures accesserant medici (ad mel enim cateruatim conuolant muscæ) qui inter cætera dicebat opus esse clysteribus, si uellet conualescere, quod quum uir huiusmodi insuetus medicinæ audiret, furore percitus medicos domo eiici iubet, dicens eos esse insanos, qui, quum caput sibi doleret, podici uellent mederi.

7. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 173. De bove cornva a Deo petente » p. 

Quod quum impetrasset, statim uoti sui eum cœpit pœnitere. Nam quum inermis liber esset, a nemineque capi posset, natis cornibus laqueo comprehensus ad arandum ducebatur, et inmensos labores subire cogebatur.

8. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 61. De adolescente in fvnere matris canente » p. 

Qui quum a patre increparetur, ut amens, et insanus, qui in matris funere cantaret, quum una secum mœstus esse, et flere deberet, inquit « Pater mi si sacerdotes ut canerent conduxisti, cur mihi irasceris gratis concinenti ? 

9. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 135. De morione crvcifixvm pro tvribvlo afferente » p. 

Miserunt ergo morionem quendam ad aliud templum propinquum, ut inde turibulum afferret, qui profectus, quum quid esset turibulum nesciret, crucifixum ligneum quem ibi forte offendit, humeris tollens attulit sacerdotibus, qui ridentes, quum non crucifixum, sed turibulum uelle dicerent. « At ego inquit fatuus nihil ibi hoc magis tribulatum inueni. » Fabula indicat res peragendas fatuis non committendas.

10. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 52. De leone et mvre » p. 

Abstemius 52 De leone et mvre LEo laqueo captus in silua, quum se ita irretitum uideret ut nullis uiribus se inde posse explicare confideret murem rogauit, ut abroso laqueo eum liberaret, promittens tanti beneficii se non immemorem futurum. […] Noua autem nupta ad uirum ueniens, quum eum non uideret casu illum pede pressit itaque contriuit.

11. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 79. De ariete cvm tavro pvgnante » p. 

Quare quum nullum amplius arietem inueniret, qui occursanti sibi auderet obsistere, crebris elatus uictoriis Taurum ausus est ad certamen prouocare. Sed primo congressu quum in taurinam frontem arietasset, tam atroci ictu repercussus est, ut fere moriens hæc diceret. « Stultus ego quid egi ?

12. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 193. De porco læto morte inimici » p. 

Paucis autem post diebus, quum ipse quoque ad necem traheretur, sese afflictabat dicens. « Heu me infelicem, cur inimici mei cæde lætatus sum quem tam cito eram eodem exitu secuturus. » Fabula indicat neminem debere ne inimici quidem morte lætari, quum exploratum sit cunctis esse moriendum.

13. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 130. De sacerdote qvi tvrdos pvero svo assandos dederat » p. 

Qui interrogatus cur fleret, respondit, quia non potuisset nisi nouem comesse, quum in cinerem decidissent, rogareque ne alium tunc esse cogeretur quoniam satis superque satis uenter sibi turgidus esset. Sacerdos irritatus quum pueri amentia, tum quia se cœna priuatum conspiciebat, educto extra limen domus puero ostendit ei tres uias dicens « Elige, quam uis, hic pernoctaturus non es. » Fabula indicat amentes seruos domi non habendos.

14. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 188. De viro vxorem non cognoscente vt felix evaderet » p. 

Virgo libidine incensa quum se huc et illuc in lecto uolutaret, neque ullis blanditiis uirum ad opus maritale posset impellere, tercia nocte maritum nil tale suspicantem, et propterea alto oppressum somno securi aggressa duobus ictibus percussit. Quum autem interrogaretur, quid eam ad tantum facinus impulisset, « Infelicitas mea » inquit, existimans magnam mulierum esse infelicitatem uiros stertere quum fodere debeant.

15. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 33. De anv dæmonem accvsante » p. 

Hoc dæmon ægre ferens, quum uideret anum quandam soleatam arborem ascendentem, ex qua illam ruituram, et in se culpam collaturam præuiderat, accitis testibus dixit. « Videte anum illam absque meo consilio arborem ascendentem, unde eam casuram esse prospicio. Estote mihi testes, me ei non suasisse ut soleata illuc ascenderet. » Mox anus cecidit et, quum interrogaretur, cur soleata arborem ascendisset, « Dæmon inquit me impulit. » Tunc dæmon adductis testibus probauit id ab anu absque suo factum esse consilio.

16. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 104. De sacerdote qvi qvinqve vestales prægnantes fecerat » p. 

At ille rubore suffusus quum se aliter defendere nesciret. « Domine inquit quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. » Quo dicto tam faceto permotus episcopus homini ueniam dedit. Fabula indicat, peccata quum ratione nequeant urbanitate diluenda.

17. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 44. De scvrra et episcopo » p. 

Sed quum ille hunc quoque nimium sibi uideri diceret, æreum quadrantem ut saltem sibi traderet, orabat. Sed quum ne hunc quoque posset ab episcopo extorquere. « Reuerende inquit pater saltem benedictione tua me pro strena imperti. » Tunc episcopus « Flecte inquit genua, fili, ut te benedicam. » « At ego inquit scurra benedictionem istam tuam tam uilem nolo.

18. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 49. De coriario emente pellem vrsi a venatore nondvm capti » p. 

Vrsus naribus admotis olfaciens, quum illum nec naso, nec ore spirantem deprehenderet, abscessit. Coriarius quum feram abisse prospiceret, ac nihil amplius esse periculi ex arbore se deducens, et ad uenatorem, qui nondum surgere audebat, accedens, illum ut surgeret monebat.

19. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 199. De femina maritvm ob pvllos male servatos verberante » p. 

Sed quum ex improuiso Miluus adueniens unum unguibus rapiens uellet auferre omnes pariter per inane portauit. […] Ficus quasdam melle et aromatibus optime conditas uasculo fictili mulier prudens condiderat, marito insulso, cuius gulam timebat, monito, ne quid inde esset, quum præsentaneum uenenum lateret in uasculo.

20. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 84. De avriga et rota cvrrvs stridente » p. 

Abstemius 84 De avriga et rota cvrrvs stridente AVriga interrogabat currum, quare rota, quæ erat deterior strideret, quum cæteræ idem non facerent.

21. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 178. De tvrdo per viscvm capto » p. 

Fabula indicat homines tunc uehementer commoueri, quum rebus suis intereunt.

22. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 18. De asino, simia et talpa » p. 

Abstemius 18 De asino, simia et talpa COnquerenti Asino, quod cornibus careret, Simiæ uero, quod cauda deesset, « Tacete inquit Talpa quum me oculis captam esse uideatis. » Hæc fabula ad eos pertinet, qui non sunt sua sorte contenti.

23. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 185. De porcello et testamento patris » p. 

Sed quum lectis testamenti tabulis magnum glandis aceruum, multosque farinæ modios sibi relictos cognouisset obticuit.

24. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 45. De vpvpa indigne honorata » p. 

Abstemius 45 De vpvpa indigne honorata INuitatæ fere omnes aues ad Aquilæ nuptias indigne ferebant Vpupam cæteris præferri, quia corona insignis esset, et uersicoloribus pennis ornata, quum semper inter stercora et sordes solita esset uolutari.

25. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 16. De mvsca, qvæ qvadrigis insidens pvlverem se excitasse dicebat » p. 724

« Quam magnam uim pulueris excitaui. » Hæc fabula ad eos spectat, qui quum ignaui sint, alienam tamen gloriam suis magnificis uerbis in se transferre conantur.

26. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 27. De tvrdo amicitiam cvm irvndine inevnte » p. 

Cui mater « Stultus es fili inquit, si credis cum ea posse conuiuere, quum uterque uestrum diuersa soleat appetere loca.

27. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 64. De asino ægrotante et lvpis visitantibvs » p. 

Ad eum igitur uisendum quum lupi canesque uenissent, peterentque a filio, quomodo pater eius se haberet.

28. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 98. De prætore repetvndarvm damnato » p. 

Quumque ægre ablata restitueret dicebat quidam e prouincialibus « Hic noster prætor mulieres imitatur, quæ fœtus concipientes mira uoluptate afficiuntur, quum autem eos emittunt incredibili dolore torquentur. » Fabula significat, aliena non esse surripienda, ne illa deponere coacti mœrore conficiamur.

29. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 111. De vvlpe orante foramen domvs modo dilatari modo contrahi » p. 

Sed rursus quum raptam gallinam ferens inde fugeret et latratum canis audiret deos precabatur, ut cani foramen esset angustum ne inde posset exire.

30. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 186. De ovibvs immoderate segetem depascentibvs » p. 

Quæ quum præceptis non obtemperarent, Lupo iniunctum est ut oues moderate puniret.

31. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 37. De avibvs scarabæos timentibvs » p. 

Quo modo enim pilas in nos per æra uolantes iacere poterunt, quum eas per terram magno molimine uix trahant ? 

32. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 59. De avibvs plvres reges eligere volentibvs » p. 

Quæ quum causam rogaretur, cur non plures reges duceret eligendos, « Quia difficilius inquit plures quam unus saccus impletur. » Hæc fabula docet longe melius esse ab uno quam a multis principibus gubernari.

33. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 75. De agricola et pœta » p. 

Abstemius 75 De agricola et pœta AGricola quidam ad pœtam accedens, cuius agros colebat, quum eum inter libros solum offendisset, interrogauit eum quo pacto ita solus uiuere posset.

34. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 56. De asino et scvrra » p. 

Et quum magistratus admirantes eum interrogarent, cur se ita honore dignum duceret, inquit « Quia maiores quam Scurra crepitus uentris emitto, eosque absque fetore. » Hæc fabula eos arguit, qui in rebus leuissimis suas pecunias profundunt.

35. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 161. De viro benefico qvi in latrones inciderat » p. 

Abstemius 161 De viro benefico qvi in latrones inciderat VIr beneficus et in cunctos liberalis peregre profectus incidit in latrones, qui circunstantes quum eum interimere uellent, exclamauit unus ex eis. « Ne interficiatis hunc uirum bonum et de me benemeritum.

36. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 40. De milite et eqvo » p. 

quum tibi neque pulchritudine, neque robore, neque uelocitate comparandus sim ? 

37. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 42. De trabe bovm pigritiam increpante » p. 

Hæc fabula quemlibet monet, ne aliorum insultet calamitatibus, quum ipse possit maioribus subiacere.

38. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 71. De cochlea petente ab iove, vt svam domvm secvm ferre posset » p. 

Interrogata a Ioue, quare tale ab eo munus exposceret, quod illi graue et molestum futurum erat. « Malo inquit tam graue onus perpetuo ferre quam quum mihi libuerit malum uicinum non posse mutare. » Fabula indicat malorum uicinitatem omni incommodo fugiendam.

39. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 194. De dæmone vxorem recvsante » p. 

Tandem exorcista quum omnia prius frustra tentasset sciens nullum uxore maius esse tormentum minatus est, nisi egrederetur, se uxorem illi daturum.

40. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 1. De mvre in cista nato » p. 

Quas quum gustare cœpisset, « Quam stultus inquit hactenus fui, qui in toto terrarum orbe nihil melius cistula mea esse credebam.

41. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 69. De lvpo svadente istrici [sic], vt tela deponeret » p. 

Excogitata autem eum perdendi astutia, illi suadere cœpit, ne pacis tempore tantum tellorum [sic] onus tergore portaret, quandoquidem ne alii quidem sagittarii, nisi quum prælii tempus instaret, portarent.

42. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 83. De ove pastori conviciante » p. 

Hæc fabula indicat non debere homines in deum excandescere, si diuitias, si filios ipsis permittat auferri, quum etiam maiora et uiuentibus et mortuis possit inferre supplicia.

43. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 94. De cvlice cibvm et hospitivm ab ape petente » p. 

Abstemius 94 De cvlice cibvm et hospitivm ab ape petente CVlex hiberno tempore quum et fame et frigore se periturum coniiceret, ad Apium accessit aluearia, ab eis cibum et hospitium petens.

44. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 108. De testvdine ab aqvila in altvm svblata » p. 230490

Quod quum Aquila prompte fecisset, eam ex alto demisit, unde cadens humi illisa et confracta est.

45. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 114. De bvbone dicente aqvilæ filios svos cæterarvm avivm filiis esse formosiores » p. 

Et quum certatim quæque suos offerret, Bubo « Regina inquit nostra, meos accipe, qui cæteros pulchritudine superant. » « Qua forma inquit Aquila sunt filii tui ? 

46. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 146. De vvlpe capta a cane dvm se mortvam simvlat » p. 

Abstemius 146 De vvlpe capta a cane dvm se mortvam simvlat VVlpes simulans se defunctam, ut aues ad se tanquam ad cadauer accedentes interciperet, luto oblita in quodam agro resupina iacebat expectans cornices, coruos, et huiusmodi rapaces uolucres, quas deuoraret, quum superueniens canis eam mordicus captam cœpit dentibus lacerare.

47. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 190. De dæmone morte divitvm lætante pavpervm vero mœsto » p. 

Sed ulterius progressus fleuit, quum alium filium in funere patris mœstum intueretur.

48. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 12. De arboribvs pvlchris et deformi » p. 

Cæteris excisis deformis hæc secum dicebat. « De te non amplius quærar [sic] natura, quod me turpem genueris, quom formosis tam magna uideam imminere discrimina. » Hæc fabula nos admonet, ne doleamus nos natos esse deformes, quum multis formositas sæpe nocuerit.

49. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 142. De lvpo oves invadere volente sed impedito » p. 

Abstemius 142 De lvpo oves invadere volente sed impedito LVpus et leo contracta inter se amicicia uictum quæritabant, quum Lupus audito ouium balatu « Confide inquit amice.

50. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 36. De cane et hero » p. 

Ægre autem ferens canis se assidue ligari uerberarique aufugit, et quum increparetur a domino ut ingratus, et tantorum beneficiorum immemor, qui se fugisset, a quo semper dilectus pastusque fuisset, ligatus autem uerberatusque numquam respondit. « Quod seruus tuo iussu facit, a te factum puto. » Hæc fabula indicat eos malefactores habendos, qui maleficiorum causa fuere.

51. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 39. De avcvpe et fringvilla » p. 

Tunc auceps amissa spe multas capiendi, quum iam tempus esset quiescendi, attrahens rætia unam tantum fringuillam, quæ infelix in area remanserat, cœpit [sic].

52. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 72. De erinacio viperam hospitem eiiciente » p. 

Abstemius 72 De erinacio viperam hospitem eiiciente ERinacius hyemem aduentare præsentiens blande uiperam rogauit, ut in propria illius cauerna aduersus uim frigoris locum sibi concederet, quod quum illa fecisset, Erinacius huc illuc se prouoluens spinarum acumine Viperam pungebat, et uehementi dolore torquebat.

53. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 121. De asino qvi porco invidebat » p. 600

O, quam melius est Asinum esse quam porcum. » Fabula indicat, iis, quos felices putamus, minime inuidendum, quum illa adumbrata felicitas sæpe multis sit causa miseriis.

54. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 28. De rvstico et mvre » p. 

Is quum uillam suam casu igne iniecto ita ardentem uideret, ut aliquo modo ignem extinguere posse diffideret, mœstus spectabat incendium.

55. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 47. De mvlo et eqvo » p. 357

Hæc fabula monet regibus et principibus minime inuidendum quia diuitiis et opibus abundant, quum eorum uitam longe pluribus periculis quam pauperum uideamus esse subiectam.

56. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 67. De mvre, qvi cvm fele amicitiam contrahere volebat » p. 

Volo ipsum alloqui, et cum eo indissolubilem nectere amicitiam. » Quæ quum dixisset et propius accessisset, a Fele captus et dilaceratus est.

57. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 78. De cane oves domini svi occidente, a qvo svspensvs est » p. 

Quod quum pastor animaduertisset canem capiens eum uolebat occidere.

58. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 136. De serpente saxo oppresso » p. 640

Quod quum uir mitis fecisset, non modo promissa non soluebat, sed hominem morte dignum esse dicebat.

59. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 153. De lvpo gregem aggresso qvom ibi dvo canes essent inter se pvgnantes » p. 

Magno igitur impetu in oues delatus, quum unam opido pinguem rapuisset, concite fugiebat.

60. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 174. De sene a filio eiectvs a domo qvi dvo lintea petivit » p. 

Increpitus autem a parente, quod non duo, ut iussus erat, attulisset « Seruo inquit alterum tibi, ut quum decrepitus in xenodochio deges illud tibi mittam. » Fabula indicat, qua mente in parentes sumus, eadem liberos nostros in nos futuros.

61. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 191. De lvpo esvriente qvi in cadaver bovis inciderat » p. 

Dum ergo mœstus ingentem peragraret siluam, in bouis cadauer incidit, quod uix cœperat laniare, quum non solum cæteri lupi, uerum etiam uultures, corui et cornices illuc se contulerant, lupum orantes ut se in amiciciam et in partem prædæ admitterent.

62. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 81. De aqvila filios cvnicvli rapiente » p. 1

Hæc indicat fabula (neminem potentia sua fretum imbecilliores debere despicere quum aliquando infirmiores potentiorum iniurias ulciscantur.)

63. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 102. De vidva qvæ operarivm svvm sibi conivgio copvlavit » p. 

Tum mulier non ulterius cunctandum rata quum hunc ad opus maritale admodum aptum arbitraretur, « Fac inquit, quicquid uis deinde (erat enim hora prandii) comedemus. » Operarius et huiusmodi confabulatione, et uiduæ forma ad uenerem incitatus, Siluano auspice matrimonium consumauit proque agro uiduam fodere cœpit.

64. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 187. De leone partem prædæ a lvpo petente » p. 149339

Abstemius 187 De leone partem prædæ a lvpo petente LVpus et uulpes inita inter se sotietate uenatum profecti sunt qui quum ceruum, quem ceperant diuidere uellent, superueniens Leo terciam prædæ partem sibi, ut quadrupedum regi deberi dicebat.

65. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 198. De viro qvi se felicitatis svæ cavsam infelicitatis vero fortvnam esse dicebat » p. 

Abstemius 198 De viro qvi se felicitatis svæ cavsam infelicitatis vero fortvnam esse dicebat VIr quidam auariciæ deditus quum audiret, nihil mercatura esse lucrosius diuenditis paternis bonis nauigare cœpit prosperaque usus fortuna breui maximas diuitias congregauit.

66. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 80. De vidva et asino viridi » p. 

Deinde quum huiusmodi animal cotidie per urbem duceretur desierunt admirari. « Itidem inquit ad uiduam commater, eueniet tibi.

67. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 90. De adolescente ex coitv infirmo et lvpo » p. 

Dum ergo in aprico stans loco calore solis sese calfaceret, accidit, ut Venatores, qui lupum fuerant insectati, illac iter haberent, quos quum adolescens interrogaret, cur lupum non ceperant, « Ob incredibilem inquiunt illius uelocitatem illum assequi non potuimus. » Tunc ait adolescens. « Vxorem profecto hic lupus habere non debet.

68. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — Abstemius 91. De sene ivvenem poma sibi svrripientem saxis deiiciente » p. 

Sed quum in cassum uerba funderet, iuuene eius ætatem ac uerba contemnente, « Non in uerbis tantum inquit uerum etiam in herbis audio esse uirtutem. » Herbas igitur uellere, et in illum iacere cœpit.

69. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 118. De viro de morte patris piscicvlos sciscitante » p. 

Abstemius 118 De viro de morte patris piscicvlos sciscitante VIr quidam doctus ad conuiuium cuiusdam principis accitus et in ultimo loco discumbere iussus quum cæteris conuiuis magni pisces sibi autem minutuli apponerentur, nullum edebat.

70. (1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm primvm] — [Liminaires] »

Siquidem omnes quas meretur Abstemius noster laudes non transis silentio immo ad illas ipsas cumulandas ob eius incredibilem eloquentiam singularemque doctrinam ultro accedis, idque haud abre, quum pater omnium elegantiarum atque idem leporum omnium merito sit et habeatur.

71. (1893) Les fabulistes latins depuis le siècle d’Auguste jusqu’à la fin du moyen âge. Tome I : Phèdre et ses anciens imitateurs directs et indirects pp. -818

Après avoir fait observer que, dans le manuscrit de Pithou, le premier vers est ainsi écrit : Fraudator homines cum avocat sponsore improbo, il s’empresse d’ajouter qu’au contraire on lit dans le manuscrit de Daniel : Fraudator nomen quum locat sponsu improbo. […] : Ideo quum forte meretrix ridet validius, Incumbens lecto, sequitur lectus, omnia Et quæ tangebat, magno flentem incommodo. […] : Id quum forte meretrix ridet validius, Nares replevit humor, ut fieri solet, Emungere igitur se volens, prendit manu, Traxitque ad terram nasi longitudinem, Et alium ridens, ipsa ridenda extitit. […] : Ideo quum forte meretrix ridet validius, Nares replevit humor, ut fieri solet, Emungere igitur se volens prendit manu, Traxitque ad terram nasi longitudinem, Et alium ridens, ipsa ridenda extitit.

/ 71