Abstemius 137 De viro lapidato qvi resvrrexit VIr quidam lapidibus occisus a populo, resurrexit qui interrogatus a quodam quid sibi in ea lapidatione molestius fuisset, « Nihil inquit lapide quem quidam iecit, quem mihi amicum esse credebam, quamuis non fuerim illo percussus. » Fabula indicat mala quæ ab amicis inferuntur grauiora uideri, quam quæ nobis inferunt inimici.
Abstemius 4 De aranea et irvndine ARanea in hirundinem excandescens, quæ muscas, qui suus est cibus, capiebat, rhætia in foribus, per quas uolitare solebat, ut eam caperet, suspenderat. […] Tunc Aranea in ære pendens, et se iam iam perituram intelligens, « Quam iustæ [sic] hæc patior dicebat, quæ minima uolatilia magno labore uix capiens credidi tam magnas aues posse comprehendere ?
Abstemius 42 De trabe bovm pigritiam increpante TRabs, quæ curru uehebatur, boues ut lentos increpabat dicens. « Currite pigri, onus enim leue portatis ». Cui boues « Irrides nos responderunt ignara quæ te pœna maneat.
Tunc quædam Apis « At ego inquit artem meam malo liberi mei discant, quæ eos a famis et frigoris periculo eximere poterit. » Fabula nos admonet, ut liberos nostros iis artibus erudiamus, quæ eos ab inopia ualeant uendicare.
Abstemius 34 De testvdine et ranis TEstudo conspicata ranas, quæ in eodem stagno pascebantur, adeo leues agilesque, ut facile quolibet prosilirent et longissime saltarent, naturam accusabat quod se tardum animal et maximo impeditum onere procreasset, ut neque facile se mouere posset et magna assidue mole premeretur. […] » Hæc fabula indicat, ne ægre feramus dona naturæ, quæ maiori nobis commodo sæpe sunt, quam nos intelligere ualeamus.
Arborem enim, quæ nidum sustinebat, radicitus effodit quæ leui impulsu uentorum procidens pullo[s] Aquilæ adhuc implumes et inuolucres in humum deiecit, qui a feris depasti magnum doloris solatium Cuniculo præbuerunt.
Tunc qui cæteros et ætate, et rerum usu anteibat, « Reperi inquit uiam, quæ nos a tantis periculis incolumes conseruabit, si mihi parere uolueritis. […] Fabula indicat multos quæ facienda sunt laudare, sed qui ea facere uelint, paucos reperiri.
Abstemius 80 De vidva et asino viridi VIdua quædam cælibatum exosa nubere cupiebat, sed non audebat, uerita uulgi irrisiones, qui maledictis eas solet incessere, quæ ad secundas transeunt nuptias. […] Deinde hic sermo conticescet. » Hæc fabula indicat nullam rem esse tanta dignam admiratione, quæ diuturnitate temporis non desinat esse miraculum.
Cui ille « Nil mirum, quom tu opibus coaceruandis, ego uero doctrinæ comparandæ quæ longe diuitiis præstat, incubuerim. » Hinc inter diuitem et literatum orta contentio utrum doctrina an gaza præstantior esset, componi non poterat, quom uterque multos fautores haberet, sed plures diues. […] Fabula indicat fortunæ bona, quoniam huc et illuc transeunt, ab animi bonis quæ propria et perpetua sunt longe superari.
Abstemius 101 De divite petente a fortvna ne plvres sibi daret divitias VIr quidam admodum diuitiarum et opum suarum pertesus mendico homini centum aureos obtulerat, si ad fortunam suam accedens, quæ in remotis orbis partibus morabatur, eam nomine suo regaret, ne plures diuitias sibi concederet. […] Mendicus tandem qui centum recusarat aureos, inopia urgente aureis decem acceptis ad fortunam se contulit multis eam rogans precibus, ne in diuitem plures uellet conferre diuitias, quæ illi molestæ et graues admodum erant, sed in se potius uellet esse benigna, qui a teneris annis in perpetua uixerat inopia.
Et ut hæc clariora luce non officii gratia aut temere dicantur, quotidie quodammodo aliqua eius laborum monumenta existere uidemus, quæ undique perfecta uerborum concinnitate perspicacissimisque sententiis scatent. […] Sedulo dedimus operam ut seria potius quam iocos saperent, unde ridiculas multas, quæ inter componendum sese mihi offerebant consulto præterii, quia nimis lasciuæ et tanti principis grauitate mihi uidebantur indignæ. […] Nam ita in legentium animos quadam iocunditate penetrant, et quibusdam similitudinibus, quæ maxime ad commouendos animos ualent, quid uitandum faciendumque sit, ostendunt ut omnes etiam inuiti illis assentire cogantur. […] Si autem has abegeris, aliæ familiae superuenient, quæ quicquid mihi superest sanguinis exhaurient.’’ […] Sed quom ipsi quoque alimenta illi denegando, quæ per omnia membra deferuntur, deficerent, cum eo in gratiam redierunt.
Abstemius 84 De avriga et rota cvrrvs stridente AVriga interrogabat currum, quare rota, quæ erat deterior strideret, quum cæteræ idem non facerent.
Ex consilio ergo amici felem illuc clausit, quæ occiso mure totum caseum comedit.
Abstemius 125 De filio hortvlani pvncto ab vrtica FIlius Olitoris punctus ab Vrtica quæ paternis in hortis creuerat, conquestus est patri, quod herba domestica ne heri quidem sui filio pepercisset.
Cui Aquila « Hoc facerem respondit, ni uererer, ne quæ intra regiam fiunt tua loquacitate cuncta efferres. » Hæc fabula monet linguaces et garrulos domi non habendos.
Quumque ægre ablata restitueret dicebat quidam e prouincialibus « Hic noster prætor mulieres imitatur, quæ fœtus concipientes mira uoluptate afficiuntur, quum autem eos emittunt incredibili dolore torquentur. » Fabula significat, aliena non esse surripienda, ne illa deponere coacti mœrore conficiamur.
Abstemius 112 De olea tarde et cvcvrbita cito crescentibvs OLea admirabatur Cucurbitam iuxta se natam breui tantum creuisse, ut se esset longe altior, quæ annos quam plurimos in eodem fuerat loco.
Quod nonnullæ aliæ aues, quæ prope aderant, intuitæ, picam irridebant quod pro accipitre Cuculum fugeret quibus illa « Malo inquit a uobis irrideri quam ab amicis fleri. » Fabula indicat melius esse inimicis ridendi, quam amicis flendi præbere materiam.
Abstemius 77 De patre filivm ad virtvtes frvstra hortante PAter quidam filium uitiis deditum multis hortabatur uerbis ut derelicta uitiorum uia uirtutibus inuigilaret, quæ ei laudem et decus erant parituræ.
Abstemius 123 De viro qvi experiri volvit mentem vxoris VIr quidam callidus experiri cupiens animum uxoris, quæ sæpenumero dicere solebat, adeo uiri amorem sibi infixum, quod si optio daretur, mariti uitam sua morte redimeret, super nudos utriusque pedes stuppam igne succensam decidere permisit.
Et cum primum eam fluminis partem tentasset, quæ quietior placidiorque uidebatur, reperit eam altiorem quam animo erat opinatus.
» Cui respondens quædam anus « Pessima animalium inquit, nos quæ nostra sunt, comedimus, tu uero aliena furaris. » Hæc fabula nos admonet, ne putemus nobis in aliena licere, quod propriis dominis licet.
Hæc fabula eos notat, qui bona, quæ agunt sibi arrogant, non deo attribuunt a quo largo fonte nostra bona procedunt.
Abstemius 65 Qvod nvci asino et mvlieri prosvnt verbera (MVlier quædam interrogabat nucem secus uiam natam quæ a prætereunte populo saxis impetebatur, quare esset ita amens, ut quo pluribus maioribusque uerberibus c[a]ederetur, eo plures præstantioresque fructus procrearet.
Abstemius 71 De cochlea petente ab iove, vt svam domvm secvm ferre posset QVum Iuppiter ab exordio mundi singulis animalibus munera, quæ petiissent, elargiretur, Cochlea ab eo petiit, ut domum suam posset circumferre.
Abstemius 100 De avaro saccvlvm nvmorvm alloquente VIr quidam auarus, qui ingentem aureorum aceruum male partum relicturus moriebatur, interrogabat sacculum Numorum, quem morienti sibi iusserat afferri, quibus uoluptatem esset allaturus, cui sacculus « Hæredibus inquit tuis qui numos a te tanto sudore quæsitos in scortis et conuiuiis profundent, et dæmonibus, qui animam tuam æternis suppliciis mancipabunt. » Hæc indicat fabula (stultum esse in iis laborare, quæ aliis gaudium, nobis autem sint allatura tormentum.)
Abstemius 165 De hydro ranam devorare volente HYdrus in quadam palude Ranam persequebatur, quem quom illa euadere non posset, conuersa dicebat. « Ne me deuora hydre, quæ nulli umquam nocui. » Cui hydrus, « Clamor tuus inquit, minæque, quibus die noctuque obstrepis, te maleficum animal esse testantur.
Abstemius 173 De bove cornva a Deo petente BOs ægre ferebat uires inermes sibi a natura datas quoniam armis carebat quæ uiribus potiora putabat.
Abstemius 1 De mvre in cista nato MVs in cista natus omnem fere ibi duxerat ætatem nucibus pastus, quæ in ea seruari solebant.
Abstemius 61 De adolescente in fvnere matris canente VIr quidam defunctam uxorem quæ ad sepulchrum efferebatur lachrymis et fletibus prosequebatur.
Ex tot enim terræ iugeribus, et tam pretiosis uestibus, quas tanto sudore paraui, quinque pedum fossam, et linteamen unum quo mortuus tegar possidebo. » Fabula indicat stultum et miserum esse tantam coaceruandis opibus operam impendere, quæ uelimus nolimus breui sunt relinquendæ.
Gallus utrunque pollicitus dominum propere adiens narrat Vulpem casse detineri, quem claua armatum ad se perdendam uenientem Vulpes conspicata. « Infelix inquit et stulta ego quæ credidi Gallum mihi fidum fore cuius tot uxores occideram. » Fabula indicat iis, quos insigniter læsimus nunquam fidendum.
Dum sic ergo lasciua gestiret subsidens terra eam traxit in præceps, quam delabentem Lupus conspicatus « Maximum inquit nunc mortis meæ solatium ad manes feram uidens Vulpem, quæ me irridebat, mecum pereuntem. » Fabula indicat illorum calamitatibus nunquam insultandum, quom in easdem nos quoque incidere possimus.
Abstemius 143 De vvltvre a canibvs capto ob prædam non dimissam VVltures duo cadauer depascentes duo ingentia carnis frusta absciderant quæ unguibus per æra ferre decreuerant quom subito canibus aduentantibus alter eorum dimissa sua parte cadaueris eiulans statim e canum conspectu procul abiit, alter prædæ intentus dum partem suam dimittere cunctatur, a canibus captus est, qui dum se iam iam moriturum uideret « Heu inquit me miserum et infelicem qui paruæ uoluptatis causa tot uitæ uoluptates amittam. » Fabula indicat nimiam acquirendi cupiditatem sæpenumero auaris attulisse perniciem.
Ob hoc dominus seruum compellebat omnia humeris suis ferre, quæ ante Asinus portabat.
Cui capra. « Quid inquit me esse prohibes, quæ tibi nulli sunt usui ?
Abstemius 181 De malo arbore ingentia poma procreante MAlus arbor oleam irridebat, quod exiguas procreasset baccas, quum ipsa ingentia et quæ uix sui rami ferrent, mala produxisset.
Ædificaturus domum loci dominus iubet omnes excidi, præter eam, quæ breuitate et deformitate sua ædificium indecorum redditura uidebatur.
Hæc indicat fabula (matrimonia et cætera consortia improbanda, quæ ab imparibus contrahuntur.)
Inter lamentandum autem cernit urnulam æneam, quæ multos iam annos in pariete obstrusa latuerat, inter rudera et saxa iacentem, quam cum substulisset [sic], apertamque aureis plenam inuenisset, eiulatu et clamore compressis, uehementi gaudio affectus est.
Abstemius 151 De vvlpe gallinam incvbantem occidere volente VVlpes rustici cuiusdam domum ingressa, reperit in nido Gallinam ouis incubantem, quæ eam rogabat dicens. « Ne me obsecro in præsentia occidas macilentam.
Tunc auceps amissa spe multas capiendi, quum iam tempus esset quiescendi, attrahens rætia unam tantum fringuillam, quæ infelix in area remanserat, cœpit [sic].
Per ea enim suauissimis perdicum coturnicumque carnibus uescor. » Hæc fabula nos monet, ne iniquo feramus animo præceptorum uerbera, quæ multorum bonorum causa esse consueuere.
Alium enim uirum tibi inueni isto longe formosiorem, qui prioris desyderium facile mitigabit. » At mulier doloris impatiens, ut quæ maritum ardenti amore prosequebatur, non modo uerba parentis non admittebat, sed intempestiuam alterius mariti mentionem accusabat.
Abstemius 67 De mvre, qvi cvm fele amicitiam contrahere volebat MVres complures in cauo parietis commorantes contemplabantur Felem, quæ in tabulato capite demisso, et tristi uultu recumbebat.
Hæc fabula nos admonet, ut rebus nostris contenti ea non appetamus, quæ nostris uiribus sunt longe maiora.
Boni in terrarum orbe gloriam relinquentes sempiternam, ad cælestia regna subuolabunt ; mali autem merita notati infamia relictis opibus suis ad tartara ima descendent. » Fabula monet diuitias turpiter non congregandas, quæ amatoribus suis hic infamiam, post mortem autem sint daturæ tormentum.
Reuertens autem ieiunus tanta est oppressus fame ut nisi pyra illa, quæ urina consperserat, comesset, quum aliud non inueniret, extingueretur.
Abstemius 51 De viro et vxore bigamis VIr quidam defuncta uxore, quam ualde dilexerat, duxit alteram et ipsam uiduam, quæ assidue ei prioris mariti uirtutes, fortiaque facinora obiiciebat.
Abstemius 99 De sene mortem differre volente SEnex quidam mortem, quæ eum e uita ereptura aduenerat, rogabat ut paululum differret, dum testamentum conderet et cætera ad tantum iter necessaria præpararet.
Vt igitur hanc felicitatem consequeretur (erat enim pastor ouium) nocte prima uxorem non attigit, nihiloque magis, quæ eam consecuta est.
Cui Vulpes. « Quid me accusas Lepus, quæ te tantopere laudaui ?
Abstemius 180 De avaro nimis agros cvstodiente VIr quidam extremæ auariciæ emit prædia admodum feracia, et omni fructiferarum arborum genere referta, quæ priori domino amplissimos fructus reddebant, quamuis inmunita essent et cunctis uiatoribus peruia.
Venditis igitur ouibus, capris ac bobus equos emit et arma et in militiam profectus est, ubi quum ab imperatore suo male pugnatum esset, non solum quæ habebat perdidit, sed etiam pluribus uulneribus affectus est.
Inter lamentandum autem cernens quod mulieres quæ ad curandum funus conuenerant, ueste nimium sumptuosa defunctam induere uolebant. « Quid facitis inquit stultæ ?
Est enim uir prudens, et ad res gerendas natus et genitalibus caret, quæ tibi cordi non sunt. » Cui uidua « Abi hinc inquit in malam rem cum isto marito tuo tam illepido.
Hæc fabula indicat nulla esse præsentis uitæ tempora, quæ non perpetuis sint subiecta laboribus.
Fabula indicat quæ taceri uolumus nulli mulieri esse dicenda.
Omnia cognouit perpendit singula, non est Vel quota quæ carpi littera iure queat.
Non in eorum numero reponendus es, de quibus Vergilius, Aut qui diuitiis soli incubuere repertis Nec partem posuere suis, quæ maxima turba est.
Il commence ainsi : « “Primo namque de his ad ortum sermo prorumpit quæ leviore discretu ab umano (sic) genere distant, daturus operam de singulis quæ terra fovet mortalium nutrix aut quondam fovisse fertur. […] Après avoir écrit la première qu’il avait adressée à Particulon, Phèdre s’arrête, et, dans un premier épilogue qui commence par ce vers : Supersunt mihi quæ scribam, sed parco sciens, il lui déclare, que, quoique la matière soit encore fort abondante, il ne veut pas, dans la crainte de l’importuner, écrire davantage. […] Mais un examen plus attentif ne m’a pas permis de persister longtemps dans cette première idée ; car le manuscrit ne laisse pas même place aux conjectures : la fin de la deuxième partie du quatrième livre s’y trouve nettement indiquée par un épilogue intitulé Poeta ad Particulonem, qui commence par ce vers : Adhuc supersunt multa quæ possim loqui. […] : Ideo quum forte meretrix ridet validius, Incumbens lecto, sequitur lectus, omnia Et quæ tangebat, magno flentem incommodo. […] Servitus obnoxia, Quia quæ volebat non audebat dicere, Affectus proprios in fabellas transtulit, Calumniamque fictis elusit jocis.