Tunc domini captum mensis dedit ille superbis, in uarias epulas plurima frusta superbis, Sed cum consumpti dominus cor quaereret apri, impatiens fertur quod rapuisse cocus, rusticus hoc iustam uerbo compescuit iram, affirmans stultum non habuisse suem : Nam cur membrorum demens in damna redisset atque uno totiens posset ab hoste capi ?
Cui ille « Fecissem inquit nisi me hoc facere prohibuisset.
Consultus autem deus unde hoc accidisset, ita respondit. « Ipse mali tanti causa es, qui sæpibus agros parietibusque arctis obstructos undique seruas.
Ille ubi captantem socium sua praemia uidit, supplicium proprii corporis optat ouans : nam petit extinctus ut lumine degeret uno, alter ut, hoc duplicans, uiuat utroque carens.
Tandem hoc pacto compertum est doctrinam gaza præstantiorem esse.
[Postliminaires] Antonii Nicosantis clarissimi ivris consvlti Seria mordaces curas fora iurgia lites Qui fugis et uitæ gaudia pauca cupis, Romano lusus mixtos sale scomma iocosque Hoc habet hoc sumas candide lector opus.