Abstemius 18 De asino, simia et talpa COnquerenti Asino, quod cornibus careret, Simiæ uero, quod cauda deesset, « Tacete inquit Talpa quum me oculis captam esse uideatis. » Hæc fabula ad eos pertinet, qui non sunt sua sorte contenti.
Quod nemus Hesperidum Panchaia Bactra Sabæi Helysium quod habet, quod Tagus, Astur, Arabs, Cuncta tuo Abstemii nascuntur sponte uirecto Cuius habent siliquæ seria, non apinas.
Abstemius 9 De vvlpe et mvlieribvs gallinam edentibvs VVlpes iuxta uillam quandam transiens conspexit cateruam mulierum plurimas gallinas opipare assatas alto silentio comedentem, ad quas conuersa. « Qui clamores inquit et canum latratus contra me essent, si ego facerem, quod uos facitis ? » Cui respondens quædam anus « Pessima animalium inquit, nos quæ nostra sunt, comedimus, tu uero aliena furaris. » Hæc fabula nos admonet, ne putemus nobis in aliena licere, quod propriis dominis licet.
Abstemius 57 De amne svvm fontem conviciis lacessente AMnis quidam suum conuiciis fontem lacessebat, ut inertem, quod immobilis staret, nec ullos haberet pisces, se autem plurimum commendabat, quod optimos crearet pisces, et per ualles blando murmure serperet.
Abstemius 53 De vlmo et silere VLmus in ripa fluminis nata Siler sibi proximum irridebat, ut debile et inualidum, quod ad omnem uel leuissimum undarum impetum flecteretur, suam autem firmitatem et robur magnificis extollebat uerbis, quod multos annos assiduos amnis impetus inconcussa pertulerat.
Abstemius 83 De ove pastori conviciante OVis conuiciabatur pastori quod non contentus lacte, quod in usum suum filiorumque ab ea mulgebat, insuper illam uellere denudaret.
Avianus 19 [DE ABIETE ET DVMIS] Horrentes dumos abies pulcherrima risit, cum facerent formae iurgia magna suae, indignum referens cunctis certamen haberi, quod meritis nullus consociaret honor. […] At tibi deformem quod dant spineta figuram, despectum cuncti praeteriere uiri.
AD THEODOSIUM Dubitanti mihi, Theodosi optime, quonam litterarum titulo nostri nominis memoriam mandaremus, fabularum textus occurrit, quod in his urbane concepta falsitas deceat et non incumbat necessitas ueritatis. […] Verum has pro exemplo fabulas et Socrates diuinis operibus indidit et poemati suo Flaccus aptauit, quod in se sub iocorum communium specie uitae argumenta contineant.
Abstemius 178 De tvrdo per viscvm capto TVrdus uisco captus ab aucupe se ipsum afflictabat dicens « Non tantum mortis dolore excrucior, quantum quod meæ res me perimunt. » Aiunt enim uiscum ex turdorum stercore procreari.
Abstemius 125 De filio hortvlani pvncto ab vrtica FIlius Olitoris punctus ab Vrtica quæ paternis in hortis creuerat, conquestus est patri, quod herba domestica ne heri quidem sui filio pepercisset.
Interrogante autem eam uicina cur ita inconsolabiliter fleret « Non discessum eius inquit, sed pallium, quod ei reliqui, fleo. » Fabula indicat non amatores, sed eorum bona a meretricibus amari.
Ille per hostii [sic] rimulam respondit. « Melius quam uelletis. » Hæc indicat fabula, quod multi fingunt moleste ferre mortem aliorum, quos tamen cupiunt celeriter interire.
Abstemius 111 De vvlpe orante foramen domvs modo dilatari modo contrahi VVlpes ingressura domum Rustici, ubi gallinas audierat, foramen, per quod transeundum erat, dilatari cupiebat.
Abstemius 128 De apro asinvm ad certamen provocante APer Asinum ad certamen prouocans sperabat se uictorem fore, quod, longiores acutioresque sibi quam aduersario dentes essent.
Hac admonemur fabula, ne appetamus, quod est nobis a natura denegatum.
Hic paulo post uisa Vulpis pelle uehementer territus fugiebat qui cum a cæteris irrideretur auibus, quod inani timore concuteretur. « Si inter Vulpis ungues, ut ego inquit, fuissetis, pedum uestigia, nedum pellem illius timeretis. » Fabula indicat e magnis periculis elapsos quæque minima formidare solere.
Quod nonnullæ aliæ aues, quæ prope aderant, intuitæ, picam irridebant quod pro accipitre Cuculum fugeret quibus illa « Malo inquit a uobis irrideri quam ab amicis fleri. » Fabula indicat melius esse inimicis ridendi, quam amicis flendi præbere materiam.
Abstemius 186 De ovibvs immoderate segetem depascentibvs AGricola conquerente, quod oues uniuersam segetem depopularentur, Iupiter eis præcepit ut modeste depascerent.
Abstemius 167 De viro decrepito arbores inserente VIr decrepitæ senectutis irridebatur a iuuene quodam, ut delyrus [sic], quod arbores insereret, quarum non esset poma uisurus.
Maiori igitur dolore affecti damnabant consilium, quod ceperant dicentes. « Quanto atrociori nunc morte perimus ?
Vos uero me nutricem uestram per saxa et lutum trahitis. » Cui boues « Gemitus suspiriaque nostra et stimulus, quo pungimur te docere potest, quod te trahamus inuiti. » Ignouit trabs.
Abstemius 123 De viro qvi experiri volvit mentem vxoris VIr quidam callidus experiri cupiens animum uxoris, quæ sæpenumero dicere solebat, adeo uiri amorem sibi infixum, quod si optio daretur, mariti uitam sua morte redimeret, super nudos utriusque pedes stuppam igne succensam decidere permisit.
Fabula indicat quod uiro prudenti frustra muliebres tenduntur insidiæ.
Dominus uineæ hoc conspicatus se ipsum stulticiæ accusabat, quod sepem uuæ suæ custodem tam imprudenter amouisset.
Avianus 6 [DE RANA ET VVLPE] Edita gurgitibus limoque immersa profundo, et luteis tantum semper amica uadis, ad superos colles herbosaque prata recurrens, mulcebat miseras turgida rana feras, callida quod posset grauibus succurrere morbis, et uitam ingenio continuare suo.
Huius ab adverso Boreae spiramina perflant ridiculum populo conspiciente caput ; Nam mox deiecto nituit frons nuda galero, Discolor apposita quae fuit ante coma Ille sagax, tantis quod risus milibus esset, distulit admota calliditate iocum, Quid mirum, referens, positos fugisse capillos Quem prius aequaeuae deseruere comae ?
Cui miles « Faciam inquit quod mones pater.
Abstemius 63 De viro clysteria recvsante VIr quidam natione germanus diues admodum ægrotabat ad quem curandum plures accesserant medici (ad mel enim cateruatim conuolant muscæ) qui inter cætera dicebat opus esse clysteribus, si uellet conualescere, quod quum uir huiusmodi insuetus medicinæ audiret, furore percitus medicos domo eiici iubet, dicens eos esse insanos, qui, quum caput sibi doleret, podici uellent mederi.
Interrogata a Ioue, quare tale ab eo munus exposceret, quod illi graue et molestum futurum erat. « Malo inquit tam graue onus perpetuo ferre quam quum mihi libuerit malum uicinum non posse mutare. » Fabula indicat malorum uicinitatem omni incommodo fugiendam.
Fabula indicat nihil a deo petendum nisi quod ille nobis profuturum intelligit.
Inuitus te cogor absoluere. » Fabula indicat nullum scelus esse tam deforme, quod uir auarus pecuniæ magnitudine non condonet.
Abstemius 181 De malo arbore ingentia poma procreante MAlus arbor oleam irridebat, quod exiguas procreasset baccas, quum ipsa ingentia et quæ uix sui rami ferrent, mala produxisset.
Namque inter uarias fuerat discordia formas, magnaque de facili iurgia lite trahunt, quod sibi multimodo fulgerent membra decore, caeruleam facerent liuida terga gruem.
Cæteris excisis deformis hæc secum dicebat. « De te non amplius quærar [sic] natura, quod me turpem genueris, quom formosis tam magna uideam imminere discrimina. » Hæc fabula nos admonet, ne doleamus nos natos esse deformes, quum multis formositas sæpe nocuerit.
Nam caueam eburneam argenteis contextam uirgis incolebat, suauissimisque alebatur cibis, quod cæteris auibus occidentalibus, qui neque forma, neque in exprimendis humanis uocibus erant inferiores, non contingebat.
Fabula indicat sæpenumero id nobis utile esse, quod damnosum putabamus.
Reuersus igitur ad Leonem « Non placet inquit mihi, quod in præsentia edamus oues.
» « Ita inquiunt fore somniauimus. » « Nolite ait Bubulcus huiusmodi somnio fidem adhibere, quod falsum esse deprehendetis.
Ille magis duplicem lateri circumdat amictum, turbida summotos quod trahit aura sinus.
Abstemius 7 De cvcvlo et accipitre IRrisus ab accipitre Cuculus, quod quom sibi et corpore par, et colore non absimilis esset, præ angustia animi potius uermibus terrenis quam suauibus aliarum auium carnibus uesceretur, uidit paucis post diebus Accipitrem a rustico, cuius columbas insectabatur, captum, ad metum cæterorum ex alta turre pendere.
Abstemius 34 De testvdine et ranis TEstudo conspicata ranas, quæ in eodem stagno pascebantur, adeo leues agilesque, ut facile quolibet prosilirent et longissime saltarent, naturam accusabat quod se tardum animal et maximo impeditum onere procreasset, ut neque facile se mouere posset et magna assidue mole premeretur.
Abstemius 72 De erinacio viperam hospitem eiiciente ERinacius hyemem aduentare præsentiens blande uiperam rogauit, ut in propria illius cauerna aduersus uim frigoris locum sibi concederet, quod quum illa fecisset, Erinacius huc illuc se prouoluens spinarum acumine Viperam pungebat, et uehementi dolore torquebat.
Abstemius 121 De asino qvi porco invidebat ASinus porco, qui sub eodem erat domino, plurimum inuidebat, quod omnis laboris expers, uariis nutriretur cibis, in diesque pinguior fieret, ipse autem plurimum laboris sustinens duris paleis aleretur.
Avianus 35 [DE SIMIA ET NATIS] Fama est quod geminum profundens simia partum diuidat in uarias pignora nata uices.
Cum autem mox ab alio lupo interrogaretur cur solus gregem esset adortus, ubi tam ualidi erant propugnatores, « Domestica inquit pugna deceptus sum. » Fabula indicat, quod in[i]micitiæ externorum discordes propinquorum animos reconciliare solent.
Indignum sibimet, tardo quod sedula gressu nil ageret toto perficeretque die.
Hæc fabula monet nihil esse contemnendum, quum nihil sit tam uile et abiectum, quod aliquando usui esse non possit.
Suspicatus igitur id, quod erat a compatre sublatum, eum conueniens « Volo inquit compater mi mille aureos, ubi thesaurum abdidi, adhuc infodere. » Compater cupiens plura lucrari retulit, reposuitque thesaurum.
Increpitus autem a parente, quod non duo, ut iussus erat, attulisset « Seruo inquit alterum tibi, ut quum decrepitus in xenodochio deges illud tibi mittam. » Fabula indicat, qua mente in parentes sumus, eadem liberos nostros in nos futuros.
Dum ergo mœstus ingentem peragraret siluam, in bouis cadauer incidit, quod uix cœperat laniare, quum non solum cæteri lupi, uerum etiam uultures, corui et cornices illuc se contulerant, lupum orantes ut se in amiciciam et in partem prædæ admitterent.
Avianus 1 [DE NVTRICE ET INFANTE] Rustica deflentem paruum iurauerat olim, ni taceat, rabido quod foret esca lupo.
Tunc domini captum mensis dedit ille superbis, in uarias epulas plurima frusta superbis, Sed cum consumpti dominus cor quaereret apri, impatiens fertur quod rapuisse cocus, rusticus hoc iustam uerbo compescuit iram, affirmans stultum non habuisse suem : Nam cur membrorum demens in damna redisset atque uno totiens posset ab hoste capi ?
Nam licet ipse nihil possis temptare nec ausis, saeuior hoc, alios quod facis esse malos.
Abstemius 102 De vidva qvæ operarivm svvm sibi conivgio copvlavit VIdua quædam conquerebatur cum operario, quem ad fodiendum agrum conduxerat, quod omni auxilio destituta non posset et uiri et mulieris pariter officium sustinere.
Abstemius 196 De milite timente inclvdi in oppido obsidendo ob avxilia a longe ventvra MIles quidam prudens inuitatus a commilitonibus suis ut cuidam Italiæ oppido, quod ad regem Gallorum defecerat una cum eis uellet esse præsidio, « Si proprius inquit loci dominus oppidum obsidebit, quis nobis suppeditabit auxilium ?