Antistes insanire hominem dixit qui crederet tantam pecuniam sibi in strenam dari. […] Sed quum ille hunc quoque nimium sibi uideri diceret, æreum quadrantem ut saltem sibi traderet, orabat.
Abstemius 109 De cane adversvs lvpvm asino non opitvlante qvia sibi panem non dederat CAnis molossus non modo ad lupos sed etiam ad Vrsos expugnandos ualidus, cum Asino, qui saccum panibus plenum ferebat, longum iter fuerat ingressus. […] Canis autem Asinum rogabat, ut aliquantulum panis sibi daret, ne periret inedia. […] Interim lupum aduenientem Asinus conspicatus Canem rogabat, ut sibi esset auxilio.
Abstemius 173 De bove cornva a Deo petente BOs ægre ferebat uires inermes sibi a natura datas quoniam armis carebat quæ uiribus potiora putabat. Rogauit ergo Iouem, ut sibi cornua concedere dignaretur.
Abstemius 93 De leone porcvm sibi socivm eligente LEo quom socios asciscere sibi uellet, multaque animalia sese illi adiungere optarent, idque precibus et uotis exposcerent cæteris spretisf cum porco solum societatem uoluit inire, rogatus autem causam respondit. « Quia hoc animal adeo fidum est, ut amicos et socios suos in nullo quantumuis magno discrimine unquam relinquat. » Hæc fabula docet eorum amicitiam appetendam, qui aduersitatis tempore a præstando auxilio non referunt pedem.
Lamentabatur, ingemiscebat, et ut suum in uirum amorem testaretur, rogabat mortem, ut si maritum sibi esset ereptura, se potius quam illum, uellet occidere. […] Iacet ibi in lecto, quem occisura uenisti. » Hæc fabula indicat neminem esse adeo amantem amici, qui non malit sibi bene esse quam alteri.
Abstemius 72 De erinacio viperam hospitem eiiciente ERinacius hyemem aduentare præsentiens blande uiperam rogauit, ut in propria illius cauerna aduersus uim frigoris locum sibi concederet, quod quum illa fecisset, Erinacius huc illuc se prouoluens spinarum acumine Viperam pungebat, et uehementi dolore torquebat. […] Cui Erinacius, « Exeat inquit, qui hic manere non potest. » Quare Vipera sentiens sibi locum ibi non esse, illi cessit hospitio.
Quam Cuniculus blandis orabat uerbis, ut suos sibi filios restituere dignaretur. At illa eum, ut pusillum, et terrestre animal, et ad sibi nocendum impotens arbitrata eos in conspectu matris unguibus dilacerare, et pullis suis epulandos apponere non dubitauit.
Abstemius 102 De vidva qvæ operarivm svvm sibi conivgio copvlavit VIdua quædam conquerebatur cum operario, quem ad fodiendum agrum conduxerat, quod omni auxilio destituta non posset et uiri et mulieris pariter officium sustinere. Tunc operarius eam hortari cœpit, ut uirum acciperet, qui bonam magnamque partem oneris ei demeret, pollicitusque est se eam sibi matrimonio copulaturum, si eum tali officio idoneum iudicaret.
Abstemius 33 De anv dæmonem accvsante Volunt homines ut plurimum, quom sua culpa aliquid sibi acciderit aduersi in fortunam uel in dæmonem culpam conferre ut se crimine exuant, adeo omnes sibi indulgent.
Abstemius 91 De sene ivvenem poma sibi svrripientem saxis deiiciente SEnex quidam iuuenem sibi poma surripientem blandis orabat uerbis, ut ex arbore descendere, nec res suas uellet auferre.
Abstemius 31 De vidva virvm petente VIdua quædam diues a uicina petebat, ut maritum sibi reperiret. Quem non coitus gratia, qui ingratus admodum sibi erat, sed ne bona sua dilapidarentur, exoptare se dicebat.
Sed tunc quoque quum messes in aream, et inde triticum domum ferre compelleretur, nec quieti locus sibi esset, autumnum saltem laborum finem fore sperabat. Sed ubi ne tunc quoque malorum terminum adesse cernebat, quum cotidie uinum poma ligna portanda essent, rursus hyemis niues et glaciem efflagitabat, ut tunc saltem aliqua sibi requies a tantis laboribus concederetur.
Abstemius 101 De divite petente a fortvna ne plvres sibi daret divitias VIr quidam admodum diuitiarum et opum suarum pertesus mendico homini centum aureos obtulerat, si ad fortunam suam accedens, quæ in remotis orbis partibus morabatur, eam nomine suo regaret, ne plures diuitias sibi concederet.
Abstemius 6 De colvmba et pica COlumba interrogata a Pica, quid eam induceret, ut in eodem semper loco nidificaret, quom eius pulli inde sibi semper suriperentur [sic], « Simplicitas » respondit.
Abstemius 70 De mvre liberante milvvm MVs conspicatus Miluum laqueo aucupis implicitum, misertus est auis quamuis sibi inimicæ, abrosisque dente uinculis euolandi uiam ei fecit.
Sed quum lectis testamenti tabulis magnum glandis aceruum, multosque farinæ modios sibi relictos cognouisset obticuit.
Abstemius 24 De ivvene senis cvrvitatem irridente IVuenis quidam conspicatus senem in arcus tensi similitudinem curuum, interrogauit an sibi arcum uellet uendere.
Abstemius 128 De apro asinvm ad certamen provocante APer Asinum ad certamen prouocans sperabat se uictorem fore, quod, longiores acutioresque sibi quam aduersario dentes essent.
Abstemius 137 De viro lapidato qvi resvrrexit VIr quidam lapidibus occisus a populo, resurrexit qui interrogatus a quodam quid sibi in ea lapidatione molestius fuisset, « Nihil inquit lapide quem quidam iecit, quem mihi amicum esse credebam, quamuis non fuerim illo percussus. » Fabula indicat mala quæ ab amicis inferuntur grauiora uideri, quam quæ nobis inferunt inimici.
Abstemius 21 De qvadrvpedibvs societatem adversvs aves cvm piscibvs inevntibvs QVadrupedes quum bellum sibi ab auibus esset indictum, cum piscibus fœdus inierunt, ut eorum auxilio se ab auium furore tuerentur.
Interrogatus autem ab amicis quid sibi uellet facula illa, quam noua nupta accensam e paterna domo effert, rursusque mariti domum ingressura accendit, et intro fert. « Significat inquit me hodie ignem e soceri mei ædibus ablatum in domum meam inferre. » Fabula significat sæpenumero mulieres ignem quendam esse, qui mariti bona comburit.
Continuo supplex Telluri construit aras, quae sibi depositas sponte dedisset opes.
Abstemius 123 De viro qvi experiri volvit mentem vxoris VIr quidam callidus experiri cupiens animum uxoris, quæ sæpenumero dicere solebat, adeo uiri amorem sibi infixum, quod si optio daretur, mariti uitam sua morte redimeret, super nudos utriusque pedes stuppam igne succensam decidere permisit.
[Abstemius 200] Lavrentii Abstemii apologvs de gallo et vvlpe GAllus leonem cum uideret omnium Regem quadrupedum quam citissima fuga Vitare conspectum suum, et uocis sonum Sese timori credidit Vulpeculæ Magis futurum, cæterisque animantibus Nullumque sibi periculum deinceps fore.
Hæc fabula eos notat, qui bona, quæ agunt sibi arrogant, non deo attribuunt a quo largo fonte nostra bona procedunt.
Abstemius 63 De viro clysteria recvsante VIr quidam natione germanus diues admodum ægrotabat ad quem curandum plures accesserant medici (ad mel enim cateruatim conuolant muscæ) qui inter cætera dicebat opus esse clysteribus, si uellet conualescere, quod quum uir huiusmodi insuetus medicinæ audiret, furore percitus medicos domo eiici iubet, dicens eos esse insanos, qui, quum caput sibi doleret, podici uellent mederi.
Quum autem accipiter eam interrogaret quid gratiæ sibi referre posset. « Aures inquit tuas mellifluis cantibus demulcebo. » « At ego inquit Accipiter malo mihi uentrem demulceas.
Abstemius 100 De avaro saccvlvm nvmorvm alloquente VIr quidam auarus, qui ingentem aureorum aceruum male partum relicturus moriebatur, interrogabat sacculum Numorum, quem morienti sibi iusserat afferri, quibus uoluptatem esset allaturus, cui sacculus « Hæredibus inquit tuis qui numos a te tanto sudore quæsitos in scortis et conuiuiis profundent, et dæmonibus, qui animam tuam æternis suppliciis mancipabunt. » Hæc indicat fabula (stultum esse in iis laborare, quæ aliis gaudium, nobis autem sint allatura tormentum.)
Sed postea pœnitens tanto dolore affectus est, ut ungues sibi mordicus præcideret.
Abstemius 53 De vlmo et silere VLmus in ripa fluminis nata Siler sibi proximum irridebat, ut debile et inualidum, quod ad omnem uel leuissimum undarum impetum flecteretur, suam autem firmitatem et robur magnificis extollebat uerbis, quod multos annos assiduos amnis impetus inconcussa pertulerat.
Abstemius 138 De vvlpe capta et a gallo prodita VVlpes Rustici laqueis, cuius plurimas gallinas occiderat, capta rogauit Gallum, a quo solo uisa fuerat, ut aut cultellum quo laqueum scinderet, sibi afferret, aut hero nihil diceret, quoad dentibus laqueum abrupisset.
Illa enim pater meus in secunda mensa semper sibi iubet afferri. » Huic præcepto illi libenter obtemperabant.
Namque inter uarias fuerat discordia formas, magnaque de facili iurgia lite trahunt, quod sibi multimodo fulgerent membra decore, caeruleam facerent liuida terga gruem.
Quod cum mus prompte fecisset leonem rogauit ut filiam eius sibi traderet in uxorem.
Quare quum nullum amplius arietem inueniret, qui occursanti sibi auderet obsistere, crebris elatus uictoriis Taurum ausus est ad certamen prouocare.
Abstemius 106 De psittaco admirante cvr maior honor alibi qvam in patria sibi exhiberetvr PSittacus ex oriente in occidentem delatus ubi huiusmodi aues nasci non consueuerunt, admirabatur se se in maiori pretio, et honore haberi, quam in natali consueuisset solo.
Abstemius 140 De gallinæ pvllo matri non obseqvente vnde a milvo raptvS est GAllina pullos complures habens uehementer extimescebat, ne sibi a miluo surriperentur.
Abstemius 7 De cvcvlo et accipitre IRrisus ab accipitre Cuculus, quod quom sibi et corpore par, et colore non absimilis esset, præ angustia animi potius uermibus terrenis quam suauibus aliarum auium carnibus uesceretur, uidit paucis post diebus Accipitrem a rustico, cuius columbas insectabatur, captum, ad metum cæterorum ex alta turre pendere.
Pascentes tamen aues non capiebat, quia sibi uidebantur paucæ.
Mortem igitur sibi imminere sentiens. « Quanto melius inquit mihi fuisset colapho a cynico repercuti quam numo etiam aureo donari. » Fabula indicat delinquentibus impunitatem peccandi potius quam pœnam interdum nocuisse.
Ille sibi abrupti fingens discrimina funis atque auri queritur dissiluisse cadum.
At ubi maritum defunctum uidet inter lachrimas et luctus parentem interrogat, an adsit ibi iuuenis ille, quem sibi in uirum dare uelle se dixerat.
Nam quamuis ei multo tempore sine offensa seruiuerim, tamen non uult hoc unum delictum tot meis pristinis beneficiis compensare. » Hæc fabula in eos conficta est, qui beneficiorum sibi collatorum immemores, etiam minimam benefactoris sui in se offensam atroci pœna prosecuuntur.
Relicto igitur amne, in quo multos annos regnauerat ingressus est mare, ut eius regnum sibi uendicaret.
Abstemius 152 De cane qvi societatem cvm asino adversvs lvpvm inivit CAnis molossus cognoscens se lupo cum quo magnas exercebat inimicicias imparem, statuit aliquem sibi socium asciscere ut mutuo auxilio lupum superaret.
Indignabatur enim huiusmodi cibos sibi in itinere offerri qui ad lautas accedebat epulas.
Qui interrogatus cur fleret, respondit, quia non potuisset nisi nouem comesse, quum in cinerem decidissent, rogareque ne alium tunc esse cogeretur quoniam satis superque satis uenter sibi turgidus esset.
Conspicatus autem filium illac iter habentem, eum rogauit, ut saltem duo lintea ex rebus suis quas tanto sudore parauerat, sibi mitteret, qui tandem paternis precibus motus imperat filio suo puerulo, ut expetita ad auum lintea ferret.
Haec sibi dicta putet seque hac sciat arte notari femineam quisquis credidit esse fidem.
Avianus 5 [DE ASINO PELLE LEONIS INDVTA] Metiri se quemque decet propriisque iuuari laudibus, alterius nec bona ferre sibi, ne detracta grauem faciant miracula risum, coeperit in solis cum remanere malis.
Haec tamen ille sibi credebat praemia ferri, et similem turbam despiciebat ouans.
Avianus 39 [DE MILITE ET LITVO] Vouerat attritus quondam per proelia miles omnia suppositis ignibus arma dare uel quae uictori moriens sibi turba dedisset, uel quicquid profugo posset ab hoste capi.
Infelix, quae magna sibi cognomina sumens, Ausa pharetratis nubibus ista loqui.