Avianus 12 [DE RVSTICO ET THESAVRO] Rusticus impresso molitus uomere terram thesaurum sulcis prosiluissse uidet.
Avianus 6 [DE RANA ET VVLPE] Edita gurgitibus limoque immersa profundo, et luteis tantum semper amica uadis, ad superos colles herbosaque prata recurrens, mulcebat miseras turgida rana feras, callida quod posset grauibus succurrere morbis, et uitam ingenio continuare suo.
Avianus 10 [DE CALVO EQVITE] Caluus eques capiti solitus religare capillos atque alias nudo uertice ferre comas, ad Campum nitidis uenit onspectus in armis et facilem frenis flectere coepit equum.
Avianus 31 [DE MVRE ET BOVE] Ingentem fertur mus quondam paruus oberrans ausus ab exiguo laedere dente bouem.
Avianus 38 [DE PISCE EVNTE IN MARE] Dulcibus e stagnis fluuio torrente coactus aequoreas praeceps piscis obibat aquas.
Avianus 3 [DE CANCRO SVVM DOCENTE FILIVM] Curva retrocedens dum fert uestigia cancer, hispida saxosis terga relisit aquis.
Avianus 13 [DE TAVRO ET HIRCO] Immensum taurus fugeret cum forte leonem tutaque desertis quaereret antra uiis, speluncam reperit, quam tunc hirsutus habebat Cinyphii ductor qui gregis esse solet.
Avianus 32 [DE HOMINE ET PLAVSTRO] Haerentem luteo sub gurgite rusticus axem liquerat et nexos ad iuga tarda boues, frustra depositis confidens numina uotis ferre suis rebus, cum resideret, opem.
Avianus 40 [DE PARDO ET VVLPE] Distinctus maculis et pulchro pectore pardus inter consimiles ibat in arua feras.
Avianus 8 [DE CAMELO] Contentum propriis sapientem uiuere rebus, nec cupere alterius, nostra fabella monet, indignata cito ne stet Fortuna recursu atque eadem minuat quae dedit ante rota.
Avianus 15 [DE GRVE ET PAVONE] Threiciam uolucrem fertur Iunonius ales communi sociam continuisse cibo.
Avianus 26 [DE CAPELLA ET LEONE] Viderat excelsa pascentem rupe capellam, comminus esuriens cum leo ferret iter.
Avianus 4 [FABVLA PHOEBI BOREAEQVE] Immitis Boreas placidusque ad sidera Phoebus iurgia cum magno conseruere Ioue, quis prior inceptum peragat : mediumque per orbem carpebat solitum forte uiator iter.
Avianus 14 [DE SIMIA] Iuppiter in toto quondam quaesiuerat orbe munera natorum quis meliora daret.
Avianus 19 [DE ABIETE ET DVMIS] Horrentes dumos abies pulcherrima risit, cum facerent formae iurgia magna suae, indignum referens cunctis certamen haberi, quod meritis nullus consociaret honor.
Avianus 21 [DE AGRICOLA ET AVE] Paruula progeniem terrae mandauerat ales, qua stabat uiridi caespite flaua seges.
Avianus 23 [FABVLA DE VENDITORE BACCHI] Venditor insignem referens de marmore Bacchum expositum pretio fecerat esse deum.
Avianus 28 [DE RVSTICO ET IVVENCO] Vincla recusanti dedignantique iuuenco aspera mordaci subdere colla iugo rusticus obliqua succidens cornua falce credidit insanum defremuisse pecus, cautus et immenso ceruicem innectit aratro (namque erat hic cornu promptior atque pede), scilicet ut longus prohiberet uerbera temo neue ictus faciles ungula saeua daret.
Avianus 33 [DE ANSERE OVA AVREA PARIENTE] Anser erat cuidam pretioso germine feta ouaque quae nidis aurea saeoe daret.
Avianus 11 [DE GEMINIS OLLIS] Eripiens geminas ripis cedentibus ollas insanis pariter flumen agebat aquis.
Avianus 24 [DE VENATORE ET LEONE] Certamen longa protractum lite gerebant uenator quondam nobilis atque leo.
Avianus 25 [DE PVERO ET FVRE] Flens puer extremam putei consedit ad undam, uana supervacuis rictibus ora trahens.
Avianus 35 [DE SIMIA ET NATIS] Fama est quod geminum profundens simia partum diuidat in uarias pignora nata uices.
Avianus 2 [DE TESTVDINE ET AQUILA] Pennatis auibus quondam testudo locuta est, si quis eam uolucrum constituisset humi, protinus e Rubris conchas proferret harenis, quis pretium nitido cortice baca daret.
Avianus 18 [DE QVATTVOR IVVENCIS ET LEONE] Quattuor immensis quondam per prata iuuencis fertur amicitiae tanta fuisse fides, ut simul emissos nullus diuelleret error, rursus et e pastu turba rediret amans.
Avianus 20 [DE PISCATORE ET PISCE] Piscator solitus praedam suspendere saeta exigui piscis uile trahebat onus.
Avianus 42 [DE LVPO ET HAEDO] Forte lupum melior cursu deluserat haedus proxima uicinis dum petit arua casis.
Avianus 1 [DE NVTRICE ET INFANTE] Rustica deflentem paruum iurauerat olim, ni taceat, rabido quod foret esca lupo.
Avianus 5 [DE ASINO PELLE LEONIS INDVTA] Metiri se quemque decet propriisque iuuari laudibus, alterius nec bona ferre sibi, ne detracta grauem faciant miracula risum, coeperit in solis cum remanere malis.
Avianus 7 [FABVLA CANIS MORDACIS] Haud facile est prauis innatum mentibus ut se muneribus dignas supplicioue putent.
Avianus 17 [DE VENATORE ET TIGRIDE] Venator iaculis haud irrita uulnera torquens turbabat rapidas per sua lustra feras.
Avianus 30 [DE HOMINE ET PORCO] Vastantem segetes et pinguia culta ruentem liquerat abscisa rusticus aure suem, ut memor accepti referens monimenta doloris ulterius teneris parceret ille satis.
Avianus 39 [DE MILITE ET LITVO] Vouerat attritus quondam per proelia miles omnia suppositis ignibus arma dare uel quae uictori moriens sibi turba dedisset, uel quicquid profugo posset ab hoste capi.
Avianus 41 [DE OLLA CRVDA A FLVVIO RAPTA] Impulsus uentis et pressa nube coactus Ruperat hibernis se grauis imber aquis.
Avianus 16 [DE QVERCV ET HARVNDINE] Montibus e summis radicitus eruta quercus decidit, insani turbine uicta noti.
Avianus 36 [DE VITVLO ET BOVE] Pulcher et intacta uitulus ceruice resultans scindentem assidue uiderat arua bouem.
Avianus 34 [DE FORMICA ET CICADA] Quisquis torpentem passus transisse iuuentam nec timuit uitae prouidus ante mala confectus senio, confectus senio, postquam grauis affuit aetas, heu frustra alterius saepe rogabit opem.
Avianus 37 [DE CANE ET LEONE] Pinguior exhausto canis occurrisse leoni fertur et insertis uerba dedisse iocis : Nonne uides duplici tendantur ut ilia tergo, luxurietque toris nobile pectus ?
Avianus 22 [DE CVPIDO ET INVIDO] Iuppiter ambiguas hominum praediscere mentes ad terras Phoebum misit ab arce poli.
Avianus 29 [DE VIATORE ET SATYRO] Horrida congestis cum staret bruma pruinis cunctaque durato stringeret arua gelu, haesit in aduersa nimborum mole uiator : perdita nam rohibet semita ferre gradum.
Avianus 9 [DE DUOBVS SOCIIS ET VRSA] Montibus ignotis curuisque in uallibus artum cum socio quidam suscipiebat iter, securus, quodcumque malum Fortuna tuliset, robore collato posset uterque pati.
Un second ouvrage, ayant pour objet Avianus et ses imitateurs, est presque en état de paraître. […] En possession de tous les matériaux qui se rapportaient à Avianus et à ses imitateurs, je ne différai plus de les mettre en œuvre. […] Il avait à sa disposition deux manuscrits, l’un de Phèdre, l’autre d’Avianus. […] Ensuite viennent les fables de Phèdre anciennes et nouvelles, celles d’Avianus et les poésies de l’archevêque de Siponte, le tout réuni avec ce remarquable désordre que j’ai déjà signalé. […] Comment Perotti avait-il pu emprunter à Avianus la fable Arbores in tutela deorum ?