Abstemius 154 De asino qvi obiens vinvm effvdit VIr quidam pauper cui præter uini dolium et asinum nihil erat filiam unicam cuidam spoponderat adulescenti paulum nescio quid pollicitus dotis, quam ex uini et asini pretio (constituerat enim hæc uenundare) contrahere posse arbitrabatur.
Abstemius 159 De mervla milvvm extimescente MErula suspiciens Miluum magno ambitu æra circinantem, ingentesque eiulatus edentem, uehementer exterrita est, cui Turdus « Ne trepida soror inquit.
Abstemius 176 De ove capta a cane vociferante qvod a lvpo capta non faciebat OVis comprehensa a cane gregis custode maximos edebat eiulatus, capta autem a lupo nullam emittebat uocem.
Avianus 12 [DE RVSTICO ET THESAVRO] Rusticus impresso molitus uomere terram thesaurum sulcis prosiluissse uidet.
XX.
XI.
Abstemius 11 De trabe et bobvs eam trahentibvs TRabs ulmea de bobus conquerebatur, dicens. « Ingrati ego multo tempore meis uos frondibus alui.
Abstemius 35 De gliribvs qvercvm ervere volentibvs GLires quercum arborem gladiferam dentibus eruere destinauerant quo paratiorem haberent cibum ne uictus gratia totiens ascendere et descendere cogerentur.
Abstemius 56 De asino et scvrra ASinus indigne ferens Scurram quendam honorari, et pulchris uestibus amiciri, quia magnos uentris ædebat [sic] sonos ad magistratus accessit, petens ne se minus quam Scurram honorare uellent.
Abstemius 77 De patre filivm ad virtvtes frvstra hortante PAter quidam filium uitiis deditum multis hortabatur uerbis ut derelicta uitiorum uia uirtutibus inuigilaret, quæ ei laudem et decus erant parituræ.
Abstemius 115 De vvlpe in pvtevm delapsa qvæ lvpvm rogabat vt inde eam svbdvceret VVlpes in puteum delapsa et iam iam submergenda rogabat Lupum in putei margine existentem ut demisso fune illinc eam educeret, cui Lupus « Quomodo inquit istuc decidisti ?
Abstemius 123 De viro qvi experiri volvit mentem vxoris VIr quidam callidus experiri cupiens animum uxoris, quæ sæpenumero dicere solebat, adeo uiri amorem sibi infixum, quod si optio daretur, mariti uitam sua morte redimeret, super nudos utriusque pedes stuppam igne succensam decidere permisit.
Abstemius 144 De olitore qvi talpam occidere volebat OLitor Talpam capiens eam interimere uolebat.
Abstemius 161 De viro benefico qvi in latrones inciderat VIr beneficus et in cunctos liberalis peregre profectus incidit in latrones, qui circunstantes quum eum interimere uellent, exclamauit unus ex eis. « Ne interficiatis hunc uirum bonum et de me benemeritum.
Abstemius 177 De pavone a milite pennis spoliato PAuo apud militem, qui galeam multis Struthionis pennis ornauerat, gloriabatur se multo pulchriores pennas habere ; utque id uerum esse approbaret, caudam in girum explicuit.
Abstemius 182 De mvliere a viro verberata qvæ se mortvam simvlabat MVlier quædam a uiro multis uerberibus affecta, se mortua simulabat, quo marito timorem incuteret.
Abstemius 189 De viro sepem destrvente vt invtilem VIr quidam sepi, qua eius uinea conclusa erat, ut sterili conuiciabatur eamque ut nullius emolumenti excisam exusserat.
[Abstemius 200] Lavrentii Abstemii apologvs de gallo et vvlpe GAllus leonem cum uideret omnium Regem quadrupedum quam citissima fuga Vitare conspectum suum, et uocis sonum Sese timori credidit Vulpeculæ Magis futurum, cæterisque animantibus Nullumque sibi periculum deinceps fore.
Avianus 6 [DE RANA ET VVLPE] Edita gurgitibus limoque immersa profundo, et luteis tantum semper amica uadis, ad superos colles herbosaque prata recurrens, mulcebat miseras turgida rana feras, callida quod posset grauibus succurrere morbis, et uitam ingenio continuare suo.
Avianus 10 [DE CALVO EQVITE] Caluus eques capiti solitus religare capillos atque alias nudo uertice ferre comas, ad Campum nitidis uenit onspectus in armis et facilem frenis flectere coepit equum.
Avianus 31 [DE MVRE ET BOVE] Ingentem fertur mus quondam paruus oberrans ausus ab exiguo laedere dente bouem.
Avianus 38 [DE PISCE EVNTE IN MARE] Dulcibus e stagnis fluuio torrente coactus aequoreas praeceps piscis obibat aquas.
Abstemius 4 De aranea et irvndine ARanea in hirundinem excandescens, quæ muscas, qui suus est cibus, capiebat, rhætia in foribus, per quas uolitare solebat, ut eam caperet, suspenderat.
Abstemius 5 De rvstico amnem transitvro RVsticus torrentem transiturus, qui forte imbribus excreuerat, quærebat uadum.
Abstemius 9 De vvlpe et mvlieribvs gallinam edentibvs VVlpes iuxta uillam quandam transiens conspexit cateruam mulierum plurimas gallinas opipare assatas alto silentio comedentem, ad quas conuersa. « Qui clamores inquit et canum latratus contra me essent, si ego facerem, quod uos facitis ?
Abstemius 10 De caponibvs pingvibvs et macro VIr quidam complures capones in eodem ornithoboscioco [sic] inclusos largo nutricauerat cibo, qui pingues effecti sunt omnes præter unum, quem ut macilentum irridebant fratres.
Abstemius 19 De navtis sanctorvm avxilivm implorantibvs NAuta quidam in mari subita et atra tempestate depræhensus, cæteris eius sociis diuersorum diuorum auxilium implorantibus « Nescitis inquit, quid petatis.
Abstemius 32 De canibvs vrbanis villaticvm inseqventibvs CAnes complures urbani quendam uillaticum præcipiti insequebantur cursu quandiu ille fugit, nec repugnare ausus est.
Abstemius 40 De milite et eqvo MIles equum habens optimum, emit alium nequaquam illi bonitate parem, quem multo diligentius quam priorem nutricabat.
Abstemius 42 De trabe bovm pigritiam increpante TRabs, quæ curru uehebatur, boues ut lentos increpabat dicens. « Currite pigri, onus enim leue portatis ».
Abstemius 50 De heremita et milite HEremita quidam uir sanctissimæ uitæ militem hortabatur, ut relicta sæculi militia, quam absque dei offensa, et animæ discrimine pauci exercent, tandem se corporis traderet quieti, et animæ consuleret saluti.
Abstemius 57 De amne svvm fontem conviciis lacessente AMnis quidam suum conuiciis fontem lacessebat, ut inertem, quod immobilis staret, nec ullos haberet pisces, se autem plurimum commendabat, quod optimos crearet pisces, et per ualles blando murmure serperet.
Abstemius 63 De viro clysteria recvsante VIr quidam natione germanus diues admodum ægrotabat ad quem curandum plures accesserant medici (ad mel enim cateruatim conuolant muscæ) qui inter cætera dicebat opus esse clysteribus, si uellet conualescere, quod quum uir huiusmodi insuetus medicinæ audiret, furore percitus medicos domo eiici iubet, dicens eos esse insanos, qui, quum caput sibi doleret, podici uellent mederi.
Abstemius 65 Qvod nvci asino et mvlieri prosvnt verbera (MVlier quædam interrogabat nucem secus uiam natam quæ a prætereunte populo saxis impetebatur, quare esset ita amens, ut quo pluribus maioribusque uerberibus c[a]ederetur, eo plures præstantioresque fructus procrearet.
Abstemius 71 De cochlea petente ab iove, vt svam domvm secvm ferre posset QVum Iuppiter ab exordio mundi singulis animalibus munera, quæ petiissent, elargiretur, Cochlea ab eo petiit, ut domum suam posset circumferre.
Abstemius 76 De lvpo ovis pelle indvto, qvi gregem devorabat LVpus ouis pelle indutus ouium se immiscuit gregi cotidieque aliquam ex eis occidebat.
Abstemius 87 De lepore calliditatem, et vvlpe celeritatem a Iove petentibvs LEpus et Vulpes a Ioue petebant, hæc ut ca[l]liditati suæ pedum celeritatem, ille ut uelocitati suæ calliditatem adiungeret, quibus Iuppiter ita respondit. « Ab origine mundi e sinu nostro liberalissimo singulis animantibus sua munera sumus elargiti.
Abstemius 92 De lvscinia cantvm accipitri pro vita pollicente LVscinia ab Accipitre famelico comprehensa, quom se ab eo deuorandam intelligeret, blande eum rogabat, ut se dimitteret pollicita pro tanto beneficio ingentem mercedem sese relaturam.
Abstemius 100 De avaro saccvlvm nvmorvm alloquente VIr quidam auarus, qui ingentem aureorum aceruum male partum relicturus moriebatur, interrogabat sacculum Numorum, quem morienti sibi iusserat afferri, quibus uoluptatem esset allaturus, cui sacculus « Hæredibus inquit tuis qui numos a te tanto sudore quæsitos in scortis et conuiuiis profundent, et dæmonibus, qui animam tuam æternis suppliciis mancipabunt. » Hæc indicat fabula (stultum esse in iis laborare, quæ aliis gaudium, nobis autem sint allatura tormentum.)
Abstemius 120 De viro qvi vicino conviciante vesicam concvtiebat VIr quidam prudens mitis ac tranquilli ingenii habebat uicinum maledicum, iurgiorum amantem, qui eum cottidie conuiciis et maledictis ad iram prouocabat.
Abstemius 147 De vrso qvi vxori ocvlvm ervit VRsus dum forte cum uxore rixaretur, oculum illi eruit.
Abstemius 165 De hydro ranam devorare volente HYdrus in quadam palude Ranam persequebatur, quem quom illa euadere non posset, conuersa dicebat. « Ne me deuora hydre, quæ nulli umquam nocui. » Cui hydrus, « Clamor tuus inquit, minæque, quibus die noctuque obstrepis, te maleficum animal esse testantur.