Cogitanti mihi uir magnifice cui potissimum dono darem hunc apologorum libellum, quem ut alium a me superioribus annis editum, et illustri principi Octauiano dedicatum hecatomythium de numero Fabularum nuncupaui, tu non hoc modo, uerum etiam maiori dignus munere occurristi, non quia utroque parente clarissimo ortus sis (multi enim generosis orti parentibus et a maiorum uirtutibus degenerantes dedecori suis fuere), nec quia amplas diuitias et opes possides, (multi enim locupletissimi indocti incultique sunt, quos Diogenes ille Sinopæus oues aureo indutas uellere nuncupabat), sed quia ut multorum et Benentis nostri præcipue sermone accepi ita omni uirtutum genere fulges, ita litteras et litteratos amas, ut maiorum tuorum gloriam non modo æques, uerum etiam superes. Diuitiis uero non incumbis, ut draco ille peruigil, qui aurea mala seruabat, sed eas ad liberalitatem confers, et hoc famis tempore, ne homines inedia pereant, multorum succurris inopiæ. Cæteras uirtutes tuas laudo et admiror, hoc autem pietatis opus quibus laudibus efferre debeam, non inuenio. Sed tu non hoc facis, ut humanam gloriam consequaris. […] Tu uero pro tua humanitate hoc exiguum Abstemii tui munus læto animo et serena fronte suscipe, non rem, sed dantis animum, uoluntatemque considerans.
Abstemius 129 De viro qvi vxori se ovvm peperisse dixerat VIr quidam experiri uolens, an uxor commissa tegeret. « Vxor inquit magnum portentum, et silentio dignum mihi hac nocte contigit, (cum illa enim cubans hoc dicebat) quod enarrarem, si a te non efferri arbitrarer. […] Tunc Maritus quasi uerbis illius fidem haberet, « Peperi inquit hoc ouum (dormitum enim proficiscens ouum secum attulerat). Sed caue si me ames, ne cui hoc dicas.
Sed tantum uentis et cantibus arma coegi, hoc quoque summisso (testor et astra) sono. […] Nam licet ipse nihil possis temptare nec ausis, saeuior hoc, alios quod facis esse malos.
Quadam autem die uiro irata pauperi elemosynam petenti partem caponis, quem in cœnam utriusque coxerat, dedit dicens. « Do tibi hoc pro anima prioris uiri. » Quod audiens maritus accersito pauperi reliquum caponis dedit dicens. « Et ego quoque do tibi hoc pro anima uxoris meæ defunctæ. » Sic illi, dum alter alteri nocere cupiunt, quid cœnarent non habuerunt.
Interrogatus a magistro conuiuii cur hoc faceret, « Meus inquit pater ante hoc biennium his in regionibus naufragio periit, nec quid de eius cadauere factum sit, postea scire potui.
Nam quid modo dicam de hoc apologorum libello nuper impresso, in quo perspicua ac insignis eius ingenii amœnitas non absque laude maxima redundare uidetur ? […] Rursus quom tuorum in me officiorum numerum diuinasque uirtutes tuas mecum ipse reuoluerem, indignum tantis meritis, tantaque sapientia munusculum hoc esse cernebam. […] Non putaui igitur tam humano principi hoc munus ingratum futurum, quod tot eruditis uiris ante placuisse cognoueram. Accipe igitur hoc, quicquid est libelli ab Abstemio tuo, cuius mentem animumque si penitus posses inspicere, in hac tenui re magnum munus tibi iudicares oblatum. […] Quom populus Romanus ab senatu secessisset, quod tributum et militiam toleraret, nec ullo pacto reduci posset, nonne Agrippa Menenius eum hoc apologo reuocauit ?
Interrogatus ab alio cane cur hoc faceret. « Quia inquit quondam feruenti aqua excoctus sum. » Fabula indicat grauia mala expertis leuissima quæque timori esse.
Cuidam autem oblato argenteo eam petenti colaphum incussit, longumque filum dedit, dicens « Eris sapiens, si quousque hoc filum protenditur ab insanis et furiosis abfueris. » Fabula indicat nullum cum insanis habendum esse commercium.
Abstemius 107 De aqvila in pvlchritvdine se cæteris avibvs præferente AQuila se in pulchritudine cæteris auibus præferebat, cunctis hoc uerum esse affirmantibus.
Dominus uineæ hoc conspicatus se ipsum stulticiæ accusabat, quod sepem uuæ suæ custodem tam imprudenter amouisset.
Tunc imperator exercitus, qui forte ibi aderat, ad suos conuersus milites. « Commilitones inquit hoc spectaculum nos admonet, ne fugiamus, quom præsentiora fugientibus quam repugnantibus uideamus imminere pericula. »
Onus hoc nos cito deponemus, tuum autem tu quoad rumparis, sustinere cogeris. » Indoluit trabs, nec amplius boues conuiciis lacessere ausa est.
Eo enim uentum est, ut hoc tempore milites neque stipendia exigere ualeant, licet exigua sint neque prædari possint. » Fabula significat multos uitiis renunciare, quia illa amplius exercere non possunt.
Vulpes illac iter habens quom hoc esset intuita, « Non uiribus inquit mi rex istinc euades, sed ingenio.
Abstemius 93 De leone porcvm sibi socivm eligente LEo quom socios asciscere sibi uellet, multaque animalia sese illi adiungere optarent, idque precibus et uotis exposcerent cæteris spretisf cum porco solum societatem uoluit inire, rogatus autem causam respondit. « Quia hoc animal adeo fidum est, ut amicos et socios suos in nullo quantumuis magno discrimine unquam relinquat. » Hæc fabula docet eorum amicitiam appetendam, qui aduersitatis tempore a præstando auxilio non referunt pedem.
Miserunt ergo morionem quendam ad aliud templum propinquum, ut inde turibulum afferret, qui profectus, quum quid esset turibulum nesciret, crucifixum ligneum quem ibi forte offendit, humeris tollens attulit sacerdotibus, qui ridentes, quum non crucifixum, sed turibulum uelle dicerent. « At ego inquit fatuus nihil ibi hoc magis tribulatum inueni. » Fabula indicat res peragendas fatuis non committendas.
Ob hoc dominus seruum compellebat omnia humeris suis ferre, quæ ante Asinus portabat.
» « Nulla respondit canis ratione hoc facio, sed quia ita mihi insitum est a natura. » Fabula exprimit naturam auarorum, qui multis rebus abundant, quibus neque ipsi fruuntur neque alios frui patiuntur.
Hanc tamen ante alios rumpit turpissima uocem, dum generis crimen sic abolere cupit : Iuppiter hoc norit, maneat uictoria si quem ; iudicio superest omnibus iste meo.
Conuenit hoc illis quibus est permissa potestas an praestare magis, seu nocuisse uelint.
Nam quamuis ei multo tempore sine offensa seruiuerim, tamen non uult hoc unum delictum tot meis pristinis beneficiis compensare. » Hæc fabula in eos conficta est, qui beneficiorum sibi collatorum immemores, etiam minimam benefactoris sui in se offensam atroci pœna prosecuuntur.
Abstemius 136 De serpente saxo oppresso SErpens ingenti oppressus saxo, rogauit uirum illac iter habentem, ut a se onus amoliretur, pollicitus ingentem se illi Thesaurum, si hoc faceret, daturum.
Non hoc uirtutis decus ostentatur in aere, Nequitiae testem sed geris inde sonum.
Tunc domini captum mensis dedit ille superbis, in uarias epulas plurima frusta superbis, Sed cum consumpti dominus cor quaereret apri, impatiens fertur quod rapuisse cocus, rusticus hoc iustam uerbo compescuit iram, affirmans stultum non habuisse suem : Nam cur membrorum demens in damna redisset atque uno totiens posset ab hoste capi ?