Cui senex, « Nec tu inquit ex iis, quas nunc inserere paras, fructus fortasse decerpes. » Nec mora.
Abstemius 32 De canibvs vrbanis villaticvm inseqventibvs CAnes complures urbani quendam uillaticum præcipiti insequebantur cursu quandiu ille fugit, nec repugnare ausus est. At ubi ad insequentes conuersus substitit, et dentes ipse quoque ostendere cœpit, omnes pariter substiterunt, nec aliquis urbanorum illi propinquare audebat.
Vrsus naribus admotis olfaciens, quum illum nec naso, nec ore spirantem deprehenderet, abscessit.
Abstemi nec digna obelo monimenta nec astro, Libraque quod faciat nil tua Lector habet.
Cogitanti mihi uir magnifice cui potissimum dono darem hunc apologorum libellum, quem ut alium a me superioribus annis editum, et illustri principi Octauiano dedicatum hecatomythium de numero Fabularum nuncupaui, tu non hoc modo, uerum etiam maiori dignus munere occurristi, non quia utroque parente clarissimo ortus sis (multi enim generosis orti parentibus et a maiorum uirtutibus degenerantes dedecori suis fuere), nec quia amplas diuitias et opes possides, (multi enim locupletissimi indocti incultique sunt, quos Diogenes ille Sinopæus oues aureo indutas uellere nuncupabat), sed quia ut multorum et Benentis nostri præcipue sermone accepi ita omni uirtutum genere fulges, ita litteras et litteratos amas, ut maiorum tuorum gloriam non modo æques, uerum etiam superes. […] Non in eorum numero reponendus es, de quibus Vergilius, Aut qui diuitiis soli incubuere repertis Nec partem posuere suis, quæ maxima turba est.
Cui Rusticus « Nec hæc respondit te læserat. » Fabula indicat merito puniri, qui innocentes lædere conantur.
Nec se Paeonio iactat cessisse magistro, quamuis perpetuos curet in orbe deos.
Onus hoc nos cito deponemus, tuum autem tu quoad rumparis, sustinere cogeris. » Indoluit trabs, nec amplius boues conuiciis lacessere ausa est.
Abstemius 57 De amne svvm fontem conviciis lacessente AMnis quidam suum conuiciis fontem lacessebat, ut inertem, quod immobilis staret, nec ullos haberet pisces, se autem plurimum commendabat, quod optimos crearet pisces, et per ualles blando murmure serperet.
Abstemius 88 De eqvo incvlto sed veloci et cæteris evm irridentibvs EQui complures ad circenses ludos fuerant adducti pulcherrimis phaleris ornati, præter unum quem cæteri ut incultum, et ad huiusmodi certamen ineptum irridebant, nec unquam uictorem futurum opinabantur.
Avianus 8 [DE CAMELO] Contentum propriis sapientem uiuere rebus, nec cupere alterius, nostra fabella monet, indignata cito ne stet Fortuna recursu atque eadem minuat quae dedit ante rota.
Et prior : Heus, inquit, praeruptis ardua saxis linque, nec hirsutis pascua quaere iugis ; sed cytisi croceum per prata uirentia florem et glaucas salices et thyma grata pete.
Nec abnuit leo ut benefactori suo rem gratam faceret.
Abstemius 110 De pavpere flente rvinam domvs vbi thesavrvm invenit VIr quidam pauper nihil habebat præter domum ruinam minantem tibicinibusque suffultam quam ab agro rediens quom ruentem offendisset, nec haberet, unde eam reficeret, uehementer angebatur, magnoque eiulatu et clamore cuncta complebat.
Sed nec squamigeri desunt ad iurgia pisces, uel quicquid uolucrum purior aura uehit.
Nec mora, sollicitam traxit manus improba uestem : exutus putei protinus ima petit.
Abstemius 122 De mvliere ob tvrdos verberata VIr quidam iracundus emens merulas dederat uxori coquendas dicens « Coque hos turdos », cui uxor « Merulæ sunt non turdi. » Quom autem maritus contenderet esse turdos, nec uxorem posset inducere, ut turdos esse assentiretur, plurimis eam uerberibus affecit.
Abstemius 191 De lvpo esvriente qvi in cadaver bovis inciderat LVpus senio confectus, quom amplius uenari non posset magna cruciabatur fame, nec aliquem cognatum aut amicum qui eum cibo iuuaret poterat inuenire.
Avianus 5 [DE ASINO PELLE LEONIS INDVTA] Metiri se quemque decet propriisque iuuari laudibus, alterius nec bona ferre sibi, ne detracta grauem faciant miracula risum, coeperit in solis cum remanere malis.
Forte canis quondam, nullis latratibus horrens nec patulis primum rictibus ora trahens, mollia sed pauidae summittens uerbera caudae, concitus audaci uulnera dente dabat.
Nec mora, praedictae segeti caput intulit horrens, poena sed indignum congeminata facit.