Abstemius 6 De colvmba et pica COlumba interrogata a Pica, quid eam induceret, ut in eodem semper loco nidificaret, quom eius pulli inde sibi semper suriperentur [sic], « Simplicitas » respondit.
Abstemius 17 De angvilla conqverente, qvod magis qvam serpens infestaretvr ANguilla interrogabat serpentem quare quom similes essent atque cognati, homines tamen se potius quam illum insequerentur.
Abstemius 119 De cane plvviam timente, qvia ferventi aqva fverat excoctvs CAnis quidam quoties pluebat domo egredi non audebat.
Abstemius 43 De cardvele et pvero CArduelis auis interrogata a puero, a quo in deliciis habita et suauibus et largis cibis nutrita fuerat, cur cauea egressa regredi nollet. « Vt meo inquit arbitratu, non me tuo pascere possim. » Hæc fabula indicat uitæ libertatem cunctis deliciis anteponendam.
Abstemius 84 De avriga et rota cvrrvs stridente AVriga interrogabat currum, quare rota, quæ erat deterior strideret, quum cæteræ idem non facerent.
Abstemius 116 De fele qvæ mvrem et casevm comedit VIr quidam magnum ac pulcherrimum in capsa caseum habebat, quem musculus edebat.
Abstemius 158 De porco post mortem gratiam domino referente POrcus criminatus ab ouibus, quod domino a quo tanta pascebatur diligentia, nullam referret gratiam quom ipsæ lac lanam agnosque illi præberent « Mortuus inquit referam.
Abstemius 163 De agricola icto ab ape AGricola ictus ab ape admirabatur ut ex eodem ore succus tam suauis et stimulus tanti doloris exiret.
Abstemius 178 De tvrdo per viscvm capto TVrdus uisco captus ab aucupe se ipsum afflictabat dicens « Non tantum mortis dolore excrucior, quantum quod meæ res me perimunt. » Aiunt enim uiscum ex turdorum stercore procreari.
Abstemius 3 De accipitre colvmbam inseqvente CVm accipiter columbam præcipiti insequeretur uolatu, uillam quandam ingressus a rustico captus est.
Abstemius 18 De asino, simia et talpa COnquerenti Asino, quod cornibus careret, Simiæ uero, quod cauda deesset, « Tacete inquit Talpa quum me oculis captam esse uideatis. » Hæc fabula ad eos pertinet, qui non sunt sua sorte contenti.
Abstemius 70 De mvre liberante milvvm MVs conspicatus Miluum laqueo aucupis implicitum, misertus est auis quamuis sibi inimicæ, abrosisque dente uinculis euolandi uiam ei fecit.
Abstemius 125 De filio hortvlani pvncto ab vrtica FIlius Olitoris punctus ab Vrtica quæ paternis in hortis creuerat, conquestus est patri, quod herba domestica ne heri quidem sui filio pepercisset.
Abstemius 171 De psittaco ob artem exprimendi verba humana honorato PSittacus in aula regis degens interrogabatur a cæteris auibus quid ita in magno haberetur honore.
Abstemius 184 De insano sapientiam vendente INsanus quidam urbes peragrans alta uoce clamabat sapientiam se habere uenalem.
Abstemius 185 De porcello et testamento patris POrcellus mortem parentium ingenti clamore deflebat.
Abstemius 15 De mvliere amatoris discessvm flente MVlier impudica amatorem suum abeuntem, quem omnibus fere rebus spoliauerat, multis lachrymis prosequebatur.
Abstemius 45 De vpvpa indigne honorata INuitatæ fere omnes aues ad Aquilæ nuptias indigne ferebant Vpupam cæteris præferri, quia corona insignis esset, et uersicoloribus pennis ornata, quum semper inter stercora et sordes solita esset uolutari.
Abstemius 73 De lepore sese vvlpi præferente ob pedvm velocitatem LEpus sese dignum reputabat, qui uulpi præferretur quoniam longe illam pedum pernicitate superabat.
Abstemius 2 De rvstico impetrante, vt triticvm absqve aristis nasceretvr IMpetrauerat a Cerere Rusticus quidam, ut triticum absque aristis nasceretur, ne metentium triturantiumque manus læderet.
Abstemius 16 De mvsca, qvæ qvadrigis insidens pvlverem se excitasse dicebat QVadrigæ in stadio currebant, quibus musca insidebat.
Abstemius 24 De ivvene senis cvrvitatem irridente IVuenis quidam conspicatus senem in arcus tensi similitudinem curuum, interrogauit an sibi arcum uellet uendere.
Abstemius 25 De sene pvellam in vxorem accipiente VIr quidam imprudens exacto septuagesimo uitæ anno puellam duxerat in uxorem, quom ad id tempus in cælibatu permansisset.
Abstemius 26 De aqvila et pica PIca Aquilam rogabat, ut se inter suos familiares et domesticos acciperet, quom id mereretur cum corporis pulchritudine, tum ad mandata peragenda linguæ uolubilitate.
Abstemius 27 De tvrdo amicitiam cvm irvndine inevnte GLoriabatur turdus se amicitiam contraxisse cum irundine.
Abstemius 64 De asino ægrotante et lvpis visitantibvs ASinus ægrotabat famaque exierat eum cito moriturum.
Abstemius 98 De prætore repetvndarvm damnato PRætor, qui prouinciam, cui præfuerat, expilauerat repetundarum damnatus fuerat.
Abstemius 107 De aqvila in pvlchritvdine se cæteris avibvs præferente AQuila se in pulchritudine cæteris auibus præferebat, cunctis hoc uerum esse affirmantibus.
Abstemius 111 De vvlpe orante foramen domvs modo dilatari modo contrahi VVlpes ingressura domum Rustici, ubi gallinas audierat, foramen, per quod transeundum erat, dilatari cupiebat.
Abstemius 112 De olea tarde et cvcvrbita cito crescentibvs OLea admirabatur Cucurbitam iuxta se natam breui tantum creuisse, ut se esset longe altior, quæ annos quam plurimos in eodem fuerat loco.
Abstemius 128 De apro asinvm ad certamen provocante APer Asinum ad certamen prouocans sperabat se uictorem fore, quod, longiores acutioresque sibi quam aduersario dentes essent.
Abstemius 137 De viro lapidato qvi resvrrexit VIr quidam lapidibus occisus a populo, resurrexit qui interrogatus a quodam quid sibi in ea lapidatione molestius fuisset, « Nihil inquit lapide quem quidam iecit, quem mihi amicum esse credebam, quamuis non fuerim illo percussus. » Fabula indicat mala quæ ab amicis inferuntur grauiora uideri, quam quæ nobis inferunt inimici.
Abstemius 162 De cane qvi occidit filivm domini VIr quidam diues uenandi studio mirifice deditus complures canes alebat, quorum unus filium domini morsu interfecit.
Abstemius 21 De qvadrvpedibvs societatem adversvs aves cvm piscibvs inevntibvs QVadrupedes quum bellum sibi ab auibus esset indictum, cum piscibus fœdus inierunt, ut eorum auxilio se ab auium furore tuerentur.
Abstemius 30 De divite qvodam et servo VIr erat diues seruum habens tardi ingenii, quem regem stultorum solebat nuncupare.
Abstemius 54 De cera dvritiem appetente CEra ingemiscebat se mollem et cuicunque leuissimo ictu penetrabilem procreatam.
Abstemius 117 De lavto leonis convivio non omnibvs animalibvs grato LEo epulum opipere [sic] apparateque cæteris brutis animalibus exhibebat in quo gallinæ, turdi et huiusmodi auium carnes partim assæ partim elixæ erant.
Abstemius 126 De gallo vvlpinam pellem fvgiente GAllus a uulpe captus magna difficultate illius manus euaserat.
Abstemius 134 De lvpo qvi se religioni addixerat LVpus in senium deductus, cum non amplius uenari posset, sese religioni addixit sumptoque monachi habitu cibum ostiatim mendicabat.
Abstemius 150 De delectore militvm DElector quidam missus a duce suo ad milites deligendos, qui rebus bellicis magis idonei uiderentur inter cæteros quendam eligere, uolebat, procera statura, et qui aspectu ipso præ se ferebat strenuum bellatorem.
Abstemius 156 De pica cvcvlvm pro accipitre fvgiente PIca inter arborum frondes delitescentem cuculum conspicata, accipitrem esse suspicata est.
Abstemius 186 De ovibvs immoderate segetem depascentibvs AGricola conquerente, quod oues uniuersam segetem depopularentur, Iupiter eis præcepit ut modeste depascerent.
Abstemius 13 De cygno in morte canente reprehenso a ciconia CYgnus moriens interrogabatur a Ciconia, cur in morte, quam cætera animalia adeo exhorrent multo suauiore[s] quam in omni uita emitteret sonos, quom potius mœstus esse deberet.
Abstemius 37 De avibvs scarabæos timentibvs MAgnus timor aues incesserat ne Scarabæi arcu pilari eas occiderent, a quibus magnam pilarum uim in sterquinilio summo labore fabricatam audierunt.
Abstemius 48 De porco et eqvo POrcus conspiciens equum bellatorem, qui cataphractus ad pugnam prodibat, « Stulte inquit quo properas ?
Abstemius 59 De avibvs plvres reges eligere volentibvs AVes consultabant de pluribus regibus eligendis, quom Aquilla tantos uolucrum greges sola regere non posset, fecissentque uoto satis, nisi cornicis monitu a tali consilio destitissent.
Abstemius 75 De agricola et pœta AGricola quidam ad pœtam accedens, cuius agros colebat, quum eum inter libros solum offendisset, interrogauit eum quo pacto ita solus uiuere posset.
Abstemius 139 De vvlpe gallinas metv canis invadere non avdente VVlpes cohortem Gallinarum nocte inuadere non audebat metu canis, quem apud eas pernoctare cognouerat.
Abstemius 155 De arvndine nidvlvm ab avicvla petente ARundo ægre ferebat, quom cæteræ non solum arbores, uerum etiam herbæ interdum nidos auium sustinerent, se eo honore priuari.
Abstemius 167 De viro decrepito arbores inserente VIr decrepitæ senectutis irridebatur a iuuene quodam, ut delyrus [sic], quod arbores insereret, quarum non esset poma uisurus.
Abstemius 8 De asino et vitvlo ASinus et Vitulus in eodem pascentes prato sonitu campanæ hostilem exercitum aduentare præsenserant.
Abstemius 20 De piscibvs e sartagine in prvnas desilientibvs PIsces adhuc uiui in sartagine feruenti oleo coquebantur.
Abstemius 74 De sene ob impotentia[m] libidinem carnis relinqvente VIr quidam sanctitate præditus singulari senem quendam admonebat, ut tandem uitium libidinis dimitteret, cui uehementer insudarat.
Abstemius 95 De asino tvbicine et lepore tabellario LEo rex quadrupedum aduersus uolucres pugnaturus suorum acies instruebat.
Abstemius 97 De mvliere ignem secvm in mariti domvm ferente VIr quidam prudens uxorem ducebat.
Abstemius 154 De asino qvi obiens vinvm effvdit VIr quidam pauper cui præter uini dolium et asinum nihil erat filiam unicam cuidam spoponderat adulescenti paulum nescio quid pollicitus dotis, quam ex uini et asini pretio (constituerat enim hæc uenundare) contrahere posse arbitrabatur.
Abstemius 159 De mervla milvvm extimescente MErula suspiciens Miluum magno ambitu æra circinantem, ingentesque eiulatus edentem, uehementer exterrita est, cui Turdus « Ne trepida soror inquit.
Abstemius 176 De ove capta a cane vociferante qvod a lvpo capta non faciebat OVis comprehensa a cane gregis custode maximos edebat eiulatus, capta autem a lupo nullam emittebat uocem.
Abstemius 11 De trabe et bobvs eam trahentibvs TRabs ulmea de bobus conquerebatur, dicens. « Ingrati ego multo tempore meis uos frondibus alui.
Abstemius 35 De gliribvs qvercvm ervere volentibvs GLires quercum arborem gladiferam dentibus eruere destinauerant quo paratiorem haberent cibum ne uictus gratia totiens ascendere et descendere cogerentur.
Abstemius 56 De asino et scvrra ASinus indigne ferens Scurram quendam honorari, et pulchris uestibus amiciri, quia magnos uentris ædebat [sic] sonos ad magistratus accessit, petens ne se minus quam Scurram honorare uellent.
Abstemius 77 De patre filivm ad virtvtes frvstra hortante PAter quidam filium uitiis deditum multis hortabatur uerbis ut derelicta uitiorum uia uirtutibus inuigilaret, quæ ei laudem et decus erant parituræ.
Abstemius 115 De vvlpe in pvtevm delapsa qvæ lvpvm rogabat vt inde eam svbdvceret VVlpes in puteum delapsa et iam iam submergenda rogabat Lupum in putei margine existentem ut demisso fune illinc eam educeret, cui Lupus « Quomodo inquit istuc decidisti ?
Abstemius 123 De viro qvi experiri volvit mentem vxoris VIr quidam callidus experiri cupiens animum uxoris, quæ sæpenumero dicere solebat, adeo uiri amorem sibi infixum, quod si optio daretur, mariti uitam sua morte redimeret, super nudos utriusque pedes stuppam igne succensam decidere permisit.
Abstemius 144 De olitore qvi talpam occidere volebat OLitor Talpam capiens eam interimere uolebat.
Abstemius 161 De viro benefico qvi in latrones inciderat VIr beneficus et in cunctos liberalis peregre profectus incidit in latrones, qui circunstantes quum eum interimere uellent, exclamauit unus ex eis. « Ne interficiatis hunc uirum bonum et de me benemeritum.
Abstemius 177 De pavone a milite pennis spoliato PAuo apud militem, qui galeam multis Struthionis pennis ornauerat, gloriabatur se multo pulchriores pennas habere ; utque id uerum esse approbaret, caudam in girum explicuit.
Abstemius 182 De mvliere a viro verberata qvæ se mortvam simvlabat MVlier quædam a uiro multis uerberibus affecta, se mortua simulabat, quo marito timorem incuteret.
Abstemius 189 De viro sepem destrvente vt invtilem VIr quidam sepi, qua eius uinea conclusa erat, ut sterili conuiciabatur eamque ut nullius emolumenti excisam exusserat.
[Abstemius 200] Lavrentii Abstemii apologvs de gallo et vvlpe GAllus leonem cum uideret omnium Regem quadrupedum quam citissima fuga Vitare conspectum suum, et uocis sonum Sese timori credidit Vulpeculæ Magis futurum, cæterisque animantibus Nullumque sibi periculum deinceps fore.
Abstemius 4 De aranea et irvndine ARanea in hirundinem excandescens, quæ muscas, qui suus est cibus, capiebat, rhætia in foribus, per quas uolitare solebat, ut eam caperet, suspenderat.
Abstemius 5 De rvstico amnem transitvro RVsticus torrentem transiturus, qui forte imbribus excreuerat, quærebat uadum.
Abstemius 9 De vvlpe et mvlieribvs gallinam edentibvs VVlpes iuxta uillam quandam transiens conspexit cateruam mulierum plurimas gallinas opipare assatas alto silentio comedentem, ad quas conuersa. « Qui clamores inquit et canum latratus contra me essent, si ego facerem, quod uos facitis ?
Abstemius 10 De caponibvs pingvibvs et macro VIr quidam complures capones in eodem ornithoboscioco [sic] inclusos largo nutricauerat cibo, qui pingues effecti sunt omnes præter unum, quem ut macilentum irridebant fratres.
Abstemius 19 De navtis sanctorvm avxilivm implorantibvs NAuta quidam in mari subita et atra tempestate depræhensus, cæteris eius sociis diuersorum diuorum auxilium implorantibus « Nescitis inquit, quid petatis.
Abstemius 32 De canibvs vrbanis villaticvm inseqventibvs CAnes complures urbani quendam uillaticum præcipiti insequebantur cursu quandiu ille fugit, nec repugnare ausus est.
Abstemius 40 De milite et eqvo MIles equum habens optimum, emit alium nequaquam illi bonitate parem, quem multo diligentius quam priorem nutricabat.
Abstemius 42 De trabe bovm pigritiam increpante TRabs, quæ curru uehebatur, boues ut lentos increpabat dicens. « Currite pigri, onus enim leue portatis ».
Abstemius 50 De heremita et milite HEremita quidam uir sanctissimæ uitæ militem hortabatur, ut relicta sæculi militia, quam absque dei offensa, et animæ discrimine pauci exercent, tandem se corporis traderet quieti, et animæ consuleret saluti.
Abstemius 57 De amne svvm fontem conviciis lacessente AMnis quidam suum conuiciis fontem lacessebat, ut inertem, quod immobilis staret, nec ullos haberet pisces, se autem plurimum commendabat, quod optimos crearet pisces, et per ualles blando murmure serperet.
Abstemius 63 De viro clysteria recvsante VIr quidam natione germanus diues admodum ægrotabat ad quem curandum plures accesserant medici (ad mel enim cateruatim conuolant muscæ) qui inter cætera dicebat opus esse clysteribus, si uellet conualescere, quod quum uir huiusmodi insuetus medicinæ audiret, furore percitus medicos domo eiici iubet, dicens eos esse insanos, qui, quum caput sibi doleret, podici uellent mederi.
Abstemius 65 Qvod nvci asino et mvlieri prosvnt verbera (MVlier quædam interrogabat nucem secus uiam natam quæ a prætereunte populo saxis impetebatur, quare esset ita amens, ut quo pluribus maioribusque uerberibus c[a]ederetur, eo plures præstantioresque fructus procrearet.
Abstemius 71 De cochlea petente ab iove, vt svam domvm secvm ferre posset QVum Iuppiter ab exordio mundi singulis animalibus munera, quæ petiissent, elargiretur, Cochlea ab eo petiit, ut domum suam posset circumferre.
Abstemius 76 De lvpo ovis pelle indvto, qvi gregem devorabat LVpus ouis pelle indutus ouium se immiscuit gregi cotidieque aliquam ex eis occidebat.
Abstemius 87 De lepore calliditatem, et vvlpe celeritatem a Iove petentibvs LEpus et Vulpes a Ioue petebant, hæc ut ca[l]liditati suæ pedum celeritatem, ille ut uelocitati suæ calliditatem adiungeret, quibus Iuppiter ita respondit. « Ab origine mundi e sinu nostro liberalissimo singulis animantibus sua munera sumus elargiti.
Abstemius 92 De lvscinia cantvm accipitri pro vita pollicente LVscinia ab Accipitre famelico comprehensa, quom se ab eo deuorandam intelligeret, blande eum rogabat, ut se dimitteret pollicita pro tanto beneficio ingentem mercedem sese relaturam.
Abstemius 100 De avaro saccvlvm nvmorvm alloquente VIr quidam auarus, qui ingentem aureorum aceruum male partum relicturus moriebatur, interrogabat sacculum Numorum, quem morienti sibi iusserat afferri, quibus uoluptatem esset allaturus, cui sacculus « Hæredibus inquit tuis qui numos a te tanto sudore quæsitos in scortis et conuiuiis profundent, et dæmonibus, qui animam tuam æternis suppliciis mancipabunt. » Hæc indicat fabula (stultum esse in iis laborare, quæ aliis gaudium, nobis autem sint allatura tormentum.)
Abstemius 120 De viro qvi vicino conviciante vesicam concvtiebat VIr quidam prudens mitis ac tranquilli ingenii habebat uicinum maledicum, iurgiorum amantem, qui eum cottidie conuiciis et maledictis ad iram prouocabat.
Abstemius 147 De vrso qvi vxori ocvlvm ervit VRsus dum forte cum uxore rixaretur, oculum illi eruit.
Abstemius 165 De hydro ranam devorare volente HYdrus in quadam palude Ranam persequebatur, quem quom illa euadere non posset, conuersa dicebat. « Ne me deuora hydre, quæ nulli umquam nocui. » Cui hydrus, « Clamor tuus inquit, minæque, quibus die noctuque obstrepis, te maleficum animal esse testantur.
Abstemius 166 De ivvene dvctvro vxorem rogante amicos vt pro se orarent IVuenis quidam desponsurus uxorem quom i[n]terrogaretur, an eam uellet, conuertit se ad amicos et propinquos, qui ibi aderant, dicens. « Quid ut muti siletis ?
Abstemius 168 De clavdo primvm accvbitvm occvpante CLaudus quidam ad nuptias inuitatus in primo discubuit loco.
Abstemius 170 De leone a vvlpe edocto vt posset e vincvlis exire LEo comprehensus laqueo totis uiribus uincula dirumpere conabatur.
Abstemius 173 De bove cornva a Deo petente BOs ægre ferebat uires inermes sibi a natura datas quoniam armis carebat quæ uiribus potiora putabat.
Abstemius 192 De vvlpe capta et rvsticvm vt se dimitteret orante VVlpes capta a rustico, cuius quam plurimas gallinas occiderat, blandis eum uerbis orabat, ut se dimitteret persancte iurans nullum ulterius damnum se illi illaturam.
Abstemius 194 De dæmone vxorem recvsante Dæmon defuncta uxore, quam admodum morosam et difficilem habuerat, in perpetuo cælibatu permanere decreuerat.
Abstemius 1 De mvre in cista nato MVs in cista natus omnem fere ibi duxerat ætatem nucibus pastus, quæ in ea seruari solebant.
Abstemius 53 De vlmo et silere VLmus in ripa fluminis nata Siler sibi proximum irridebat, ut debile et inualidum, quod ad omnem uel leuissimum undarum impetum flecteretur, suam autem firmitatem et robur magnificis extollebat uerbis, quod multos annos assiduos amnis impetus inconcussa pertulerat.
Abstemius 61 De adolescente in fvnere matris canente VIr quidam defunctam uxorem quæ ad sepulchrum efferebatur lachrymis et fletibus prosequebatur.
Abstemius 69 De lvpo svadente istrici [sic], vt tela deponeret LVpus esuriens in istricem [sic] intenderat animum, quem tamen quia sagittis undique munitus erat, inuadere non audebat.
Abstemius 83 De ove pastori conviciante OVis conuiciabatur pastori quod non contentus lacte, quod in usum suum filiorumque ab ea mulgebat, insuper illam uellere denudaret.
Abstemius 88 De eqvo incvlto sed veloci et cæteris evm irridentibvs EQui complures ad circenses ludos fuerant adducti pulcherrimis phaleris ornati, præter unum quem cæteri ut incultum, et ad huiusmodi certamen ineptum irridebant, nec unquam uictorem futurum opinabantur.
Abstemius 93 De leone porcvm sibi socivm eligente LEo quom socios asciscere sibi uellet, multaque animalia sese illi adiungere optarent, idque precibus et uotis exposcerent cæteris spretisf cum porco solum societatem uoluit inire, rogatus autem causam respondit. « Quia hoc animal adeo fidum est, ut amicos et socios suos in nullo quantumuis magno discrimine unquam relinquat. » Hæc fabula docet eorum amicitiam appetendam, qui aduersitatis tempore a præstando auxilio non referunt pedem.
Abstemius 94 De cvlice cibvm et hospitivm ab ape petente CVlex hiberno tempore quum et fame et frigore se periturum coniiceret, ad Apium accessit aluearia, ab eis cibum et hospitium petens.
Abstemius 96 De accipitribvs inter se inimicis, qvos colvmbæ pacaverant ACcipitres inuicem inimici cotidie decertabant, suisque odiis occupati alias aues minime infestabant.
Abstemius 105 De episcopo qvi sacerdoti ignoverat nvmos armatos afferenti EPiscopus quidam pecuniæ quam salutis animæ cupidior, sacerdotem quendam, qui grauissimum quoddam scelus perpetrarat, condemnare decreuerat.
Abstemius 108 De testvdine ab aqvila in altvm svblata TEstudo ægre ferens se in locis humidis et conuallibus assidue commorari Aquilam rogauit, quam audierat ita alte uolare, ut maximos terrarum tractus posset longe et late despicere, ut se in altum tolleret, unde ipsa quoque montes et ualles, campos et æquor eodem temporis momento posset intueri.
Abstemius 114 De bvbone dicente aqvilæ filios svos cæterarvm avivm filiis esse formosiores AQuila in concilio auium dixerat, cæterarum auium filios, qui magis formosos essent in aulicos eligere.
Abstemius 132 De viro avaro moriente VIr auarus moriens, quom tunc demum intelligeret nihil secum laturum, uertit se ad amicos et propinquos, quos præsentes cernebat dicens. « Discite a me, qui omne uitæ tempus struendis opibus incubui, ne nimium studeatis congregare diuitias.
Abstemius 135 De morione crvcifixvm pro tvribvlo afferente SAcerdotes complures in quoddam templum ad solemnia celebranda co[n]uenerant, ubi turibulum non erat.
Abstemius 138 De vvlpe capta et a gallo prodita VVlpes Rustici laqueis, cuius plurimas gallinas occiderat, capta rogauit Gallum, a quo solo uisa fuerat, ut aut cultellum quo laqueum scinderet, sibi afferret, aut hero nihil diceret, quoad dentibus laqueum abrupisset.
Abstemius 141 De lvpo in fossam lapso et vvlpe irridente LVpum in fossam lupariam delapsum Vulpes conspicata irridebat, et circum oras et fossæ marginem lætabunda saltitabat, stolidum animal illum appellans, qui honinum fraudes non animaduertisset.
Abstemius 143 De vvltvre a canibvs capto ob prædam non dimissam VVltures duo cadauer depascentes duo ingentia carnis frusta absciderant quæ unguibus per æra ferre decreuerant quom subito canibus aduentantibus alter eorum dimissa sua parte cadaueris eiulans statim e canum conspectu procul abiit, alter prædæ intentus dum partem suam dimittere cunctatur, a canibus captus est, qui dum se iam iam moriturum uideret « Heu inquit me miserum et infelicem qui paruæ uoluptatis causa tot uitæ uoluptates amittam. » Fabula indicat nimiam acquirendi cupiditatem sæpenumero auaris attulisse perniciem.
Abstemius 146 De vvlpe capta a cane dvm se mortvam simvlat VVlpes simulans se defunctam, ut aues ad se tanquam ad cadauer accedentes interciperet, luto oblita in quodam agro resupina iacebat expectans cornices, coruos, et huiusmodi rapaces uolucres, quas deuoraret, quum superueniens canis eam mordicus captam cœpit dentibus lacerare.
Abstemius 157 De servo qvi asinvm heri e rvpe deiecit SEruus cuiusdam agricolæ Asinum domini sui ex alta rupe præcipitem dedit, ne cotidie huc et illuc illum agere cogeretur mentitusque est domino illum sponte sua se deiecisse.
Abstemius 160 De gallis inter se pvgnantibvs GAlli duo ut eorum mos est, inter se de ducatu Gallinarum acerrime certabant.
Abstemius 164 De capra prohibita a cane hortvm intrare CApra esuriens hortum quendam, ubi uirentia uiderat olera, intrare cupiebat.
Abstemius 179 De avaro poma marcescentia comedente VIr auarus plurima pulcherrimaque poma collegerat, qualia in hortis Alcinoi et Hesperidum fuisse pœtæ fabulantur, quæ ita parcebat, ut nisi corrumpi inciperent, esse non auderet.
Abstemius 181 De malo arbore ingentia poma procreante MAlus arbor oleam irridebat, quod exiguas procreasset baccas, quum ipsa ingentia et quæ uix sui rami ferrent, mala produxisset.
Abstemius 183 De milvo et accipitre apvd aqvilam de præstantia contendentibvs MIluus cum Accipitre apud Aquilam de præstantia certabat, dicens ob corporis magnitudinem sese illi præferendum.
Abstemius 190 De dæmone morte divitvm lætante pavpervm vero mœsto Dæmon terrarum orbem peragrans ut eius est mos animaduertit iuuenem quendam parentum morte lætantem.
Abstemius 12 De arboribvs pvlchris et deformi ARbores complures in eodem creuerant loco proceræ, rectæ enodesque præter unam humilem prauam nodosamque, quam ut deformem pusillamque cæteræ ludibrio habere solitæ erant.
Abstemius 23 De viro, qvi ad cardinalem nvper creatvm gratvlandi gratia accessit VIr quidam facetus admodum et urbanus audiens amicum suum ad cardinalatus dignitatem assumptum, ad eum gratulandi gratia accessit.
Abstemius 38 De vrso et apibvs VRsus ictus ab ape tanta ira percitus est, ut aluearia, in quibus apes melificauerant, tota unguibus discerperet.
Abstemius 52 De leone et mvre LEo laqueo captus in silua, quum se ita irretitum uideret ut nullis uiribus se inde posse explicare confideret murem rogauit, ut abroso laqueo eum liberaret, promittens tanti beneficii se non immemorem futurum.
Abstemius 79 De ariete cvm tavro pvgnante ARies quidam inter lanigeros greges erat, tanta cornuum et capitis firmitate, ut cæteros arietes statim facileque superaret.
Abstemius 106 De psittaco admirante cvr maior honor alibi qvam in patria sibi exhiberetvr PSittacus ex oriente in occidentem delatus ubi huiusmodi aues nasci non consueuerunt, admirabatur se se in maiori pretio, et honore haberi, quam in natali consueuisset solo.
Abstemius 110 De pavpere flente rvinam domvs vbi thesavrvm invenit VIr quidam pauper nihil habebat præter domum ruinam minantem tibicinibusque suffultam quam ab agro rediens quom ruentem offendisset, nec haberet, unde eam reficeret, uehementer angebatur, magnoque eiulatu et clamore cuncta complebat.
Abstemius 140 De gallinæ pvllo matri non obseqvente vnde a milvo raptvS est GAllina pullos complures habens uehementer extimescebat, ne sibi a miluo surriperentur.
Abstemius 142 De lvpo oves invadere volente sed impedito LVpus et leo contracta inter se amicicia uictum quæritabant, quum Lupus audito ouium balatu « Confide inquit amice.
Abstemius 149 De patrefamilias svccensente cani ob gallinas raptas PAter familias oblitus haram, in qua Gallinæ pernoctabant, claudere, quom mane surrexisset, reperit omnes a Vulpe occisas et ablatas esse.
Abstemius 151 De vvlpe gallinam incvbantem occidere volente VVlpes rustici cuiusdam domum ingressa, reperit in nido Gallinam ouis incubantem, quæ eam rogabat dicens. « Ne me obsecro in præsentia occidas macilentam.
Abstemius 193 De porco læto morte inimici POrci duo erant cuidam subulco tam inmortale inter se odium, et perpetuas inimicicias habentes, ut cotidie sese dentibus lacerarent.
Abstemius 197 De bobvs sperantibvs pascere qvi ad arandvm dvcti svnt BVbulcus stabulum ingressus boues læticia exultantes aspexit, interrogauit igitur eos quænam esset causa leticiæ.
Abstemius 7 De cvcvlo et accipitre IRrisus ab accipitre Cuculus, quod quom sibi et corpore par, et colore non absimilis esset, præ angustia animi potius uermibus terrenis quam suauibus aliarum auium carnibus uesceretur, uidit paucis post diebus Accipitrem a rustico, cuius columbas insectabatur, captum, ad metum cæterorum ex alta turre pendere.
Abstemius 22 De legato avaro tvbicines decipiente QVidam auarus pro patria legatus in aliam urbem profectus erat, cui tubicines presto affuerunt, ut illius aures tubarum clangore, loculos autem suos pecunia implerent.
Abstemius 34 De testvdine et ranis TEstudo conspicata ranas, quæ in eodem stagno pascebantur, adeo leues agilesque, ut facile quolibet prosilirent et longissime saltarent, naturam accusabat quod se tardum animal et maximo impeditum onere procreasset, ut neque facile se mouere posset et magna assidue mole premeretur.
Abstemius 36 De cane et hero Cane[m] quidam habens, quo magis ab illo diligeretur, semper eum suis pascebat manibus, ligatumque soluebat.
Abstemius 39 De avcvpe et fringvilla AVceps tetenderat uolucribus rætia, largamque illis in area effuderat escam.
Abstemius 41 De sve et cane SVs irridebat canem odorisequum qui domino murmure et cauda adularetur a quo ad artem aucupatoriam multis uerberibus auriumque uellicationibus fuerat instructus.
Abstemius 60 De mvliere, qvæ pro viro se mori velle dicebat MAtrona quædam admodum pudica, et uiri amantissima ægre ferebat maritum aduersa ualitudine detineri.
Abstemius 72 De erinacio viperam hospitem eiiciente ERinacius hyemem aduentare præsentiens blande uiperam rogauit, ut in propria illius cauerna aduersus uim frigoris locum sibi concederet, quod quum illa fecisset, Erinacius huc illuc se prouoluens spinarum acumine Viperam pungebat, et uehementi dolore torquebat.
Abstemius 85 De viro amicos experiri volente VIr quidam diues admodum et liberalis magnam habebat amicorum copiam, quos ad cœnam sæpissime inuitabat, ad quam libentissime accedebant.
Abstemius 121 De asino qvi porco invidebat ASinus porco, qui sub eodem erat domino, plurimum inuidebat, quod omnis laboris expers, uariis nutriretur cibis, in diesque pinguior fieret, ipse autem plurimum laboris sustinens duris paleis aleretur.
Abstemius 172 De philosopho cynico qvi percvssori svo argentevm dedit PHilosophus cynicæ sectæ in iurgio colapho percussus non solum commotus non est, uerum etiam percussorem argenteo numo donauit.
Abstemius 14 De mvliere virvm morientem flente, et patre eam consolante MVlierem adhuc iuuenem, cuius uir animam agebat, consolabatur pater dicens. « Ne te afflictes tantopere, filia.
Abstemius 28 De rvstico et mvre RVsticus quidam erat admodum pauper, sed adeo facetus ut ne calamitatis quidem tempore natiui leporis obliuisceretur.
Abstemius 47 De mvlo et eqvo MVlus conspiciens equum aureo freno ephippiisque insignem et purpureis opertum faleris rumpebatur inuidia, illum beatum reputans qui continue optimis uesceretur cibis, et decoro amiciretur ornatu, se autem præ illo infelicem qui clitellis male dolatis oppressus cotidie maxima onera ferre cogeretur.
Abstemius 58 De viro maligno et dæmone VIr malignus quom plurima perpetrasset scelera, et sæpius captus, et carcere conclusus arctissima et peruigili custodia teneretur, dæmonis auxilium implorabat, qui sæpe numero illi affuit, et e multis eum periculis liberauit.
Abstemius 67 De mvre, qvi cvm fele amicitiam contrahere volebat MVres complures in cauo parietis commorantes contemplabantur Felem, quæ in tabulato capite demisso, et tristi uultu recumbebat.
Abstemius 68 De asino, qvi hero ingrato serviverat ASinus, qui uiro cuidam ingrato multos annos inoffenso pede seruiuerat, semel, ut fit dum sarcina pressus esset graui et salebrosa incederet uia sub onere ceciderat.
Abstemius 78 De cane oves domini svi occidente, a qvo svspensvs est PAstor quidam Cani oues suas dederat custodiendas, optimis illum pascens cibis.
Abstemius 82 De lvpo pisce flvvii maris regnvm affectante LVpus piscis erat in amne quodam, qui pulchritudine, magnitudine, ac robore cæteros eiusdem fluminis pisces excedebat.
Abstemius 113 De pecvnia potivs ad malos qvam ad bonos accedente PEcunia interrogata a uirtute cur potius ad malos quam ad bonos accederet, « Quia boni inquit mentiri peierare usuram facere, et alios spoliare te magistra non didicerunt.
Abstemius 124 De opilione qvi inter canes lvpvm alverat OPilio reperiens catulum lupi domum tulit eumque inter canes ouium custodes, aluit.
Abstemius 136 De serpente saxo oppresso SErpens ingenti oppressus saxo, rogauit uirum illac iter habentem, ut a se onus amoliretur, pollicitus ingentem se illi Thesaurum, si hoc faceret, daturum.
Abstemius 152 De cane qvi societatem cvm asino adversvs lvpvm inivit CAnis molossus cognoscens se lupo cum quo magnas exercebat inimicicias imparem, statuit aliquem sibi socium asciscere ut mutuo auxilio lupum superaret.
Abstemius 153 De lvpo gregem aggresso qvom ibi dvo canes essent inter se pvgnantes LVpus ex alta specula contemplatus canes geminos gregis ouium custodes inter se pugnantes, et sese mutuis morsibus dilacerantes, spem concepit posse tuto oues inuadere.
Abstemius 46 De sacerdote et piris SAcerdos quidam gulosus extra patriam ad nuptias proficiscens ad quas fuerat inuitatus, reperit in itinere pyrorum aceruum, quorum ne unum quidem attigit, quamuis magna affectus fame.
Abstemius 122 De mvliere ob tvrdos verberata VIr quidam iracundus emens merulas dederat uxori coquendas dicens « Coque hos turdos », cui uxor « Merulæ sunt non turdi. » Quom autem maritus contenderet esse turdos, nec uxorem posset inducere, ut turdos esse assentiretur, plurimis eam uerberibus affecit.
Abstemius 130 De sacerdote qvi tvrdos pvero svo assandos dederat SAcerdos gulæ deditus decem turdos pingues ueru infixos puero suo assandos dederat, dicens oportere ab illo omnes ad unum edi, si in cinerem deiceret.
Abstemius 169 De viro qvi thesavrvm compatre conscio abdiderat VIr quidam admodum diues thesaurum in silua infoderat, nemine præter compatrem, cui plurimum fidebat, conscio.
Abstemius 174 De sene a filio eiectvs a domo qvi dvo lintea petivit VIr quidam decrepitæ senectutis domo eiectus a filio in xenodochio degebat.
Abstemius 191 De lvpo esvriente qvi in cadaver bovis inciderat LVpus senio confectus, quom amplius uenari non posset magna cruciabatur fame, nec aliquem cognatum aut amicum qui eum cibo iuuaret poterat inuenire.
Abstemius 51 De viro et vxore bigamis VIr quidam defuncta uxore, quam ualde dilexerat, duxit alteram et ipsam uiduam, quæ assidue ei prioris mariti uirtutes, fortiaque facinora obiiciebat.
Abstemius 81 De aqvila filios cvnicvli rapiente AQuila in altissima arbore nidulata catulos Cuniculi, qui non longe inde pascebantur, in escam pullorum suorum rapuerat.
Abstemius 99 De sene mortem differre volente SEnex quidam mortem, quæ eum e uita ereptura aduenerat, rogabat ut paululum differret, dum testamentum conderet et cætera ad tantum iter necessaria præpararet.
Abstemius 102 De vidva qvæ operarivm svvm sibi conivgio copvlavit VIdua quædam conquerebatur cum operario, quem ad fodiendum agrum conduxerat, quod omni auxilio destituta non posset et uiri et mulieris pariter officium sustinere.
Abstemius 133 De grammatico docente asinvm GRammaticus quidam gloriabatur adeo in arte sua se excellentem esse ut si digna daretur merces, non modo pueros, uerum etiam asinos docere profiteretur.
Abstemius 148 De leone irato contra cervvm lætvm morte leænæ LEo omnes quadrupedes ad defunctæ uxoris exequias honestandas inuitarat.
Abstemius 187 De leone partem prædæ a lvpo petente LVpus et uulpes inita inter se sotietate uenatum profecti sunt qui quum ceruum, quem ceperant diuidere uellent, superueniens Leo terciam prædæ partem sibi, ut quadrupedum regi deberi dicebat.
Abstemius 188 De viro vxorem non cognoscente vt felix evaderet VIr fatuus uxorem ducturus audiuit a uicino suo illum futurum in pecoribus fortunatum qui uxorem post nuptias primis tribus diebus non tangeret.
Abstemius 195 De mvribvs tintinabvlvm feli svspendere volentibvs MVres in unum conuenientes consultabant quo ingenio quaue arte felis insidias possent euitare.
Abstemius 196 De milite timente inclvdi in oppido obsidendo ob avxilia a longe ventvra MIles quidam prudens inuitatus a commilitonibus suis ut cuidam Italiæ oppido, quod ad regem Gallorum defecerat una cum eis uellet esse præsidio, « Si proprius inquit loci dominus oppidum obsidebit, quis nobis suppeditabit auxilium ?
Abstemius 33 De anv dæmonem accvsante Volunt homines ut plurimum, quom sua culpa aliquid sibi acciderit aduersi in fortunam uel in dæmonem culpam conferre ut se crimine exuant, adeo omnes sibi indulgent.
Abstemius 86 De vvlpe carnem leporis cani lavdante VVlpes quom fugaretur a cane, et iam iam esset capienda, nec ullam aliam euadendi uiam inuenire se posse cognosceret. « Quid me inquit o canis perdere cupis, cuius caro tibi usui esse non potest ?
Abstemius 89 De rvstico per vocem hædi ad ivrisconsvltvm admisso RVsticus quidam graui lite implicitus ad quendam iurisconsultum accesserat, ut eo patrono sese explicaret.
Abstemius 104 De sacerdote qvi qvinqve vestales prægnantes fecerat SAcerdos quidam spectatæ admodum uitæ ab episcopo uenerabili uiro monasterium custodiendum curandumque acceperat, in quo quinque mulieres deo dicatæ iuuenes sed non multum pudicæ erant inclusæ.
Abstemius 127 De pastore gregem svvm adversvs Lvpvm hortante PAstor, qui magnum caprarum ouiumque gregem habebat, uidens gregem suum cottidie Lupi escam fieri, ac minui, oues et capras congregans longa eas oratione hortatus est ne uellent lupum formidare, quom essent numero plures, et cornibus, quibus Lupus careret insuper armatæ, sed uellent unanimiter, et auxilio mutuo sese ab illius impetu et furore defendere promittens se quoque eis non defuturum.
Abstemius 131 De ficedvla tvrdvm in fertiliorem locvm dvcente FIcedula per locum quendam desertum iter faciens reperit Turdum labruscæ uuis et siluestrium arborum baccis uictitantem, apud quem hospitata hortata est eum ut relicto tam sterili et deserto loco secum pergeret.
Abstemius 180 De avaro nimis agros cvstodiente VIr quidam extremæ auariciæ emit prædia admodum feracia, et omni fructiferarum arborum genere referta, quæ priori domino amplissimos fructus reddebant, quamuis inmunita essent et cunctis uiatoribus peruia.
Abstemius 198 De viro qvi se felicitatis svæ cavsam infelicitatis vero fortvnam esse dicebat VIr quidam auariciæ deditus quum audiret, nihil mercatura esse lucrosius diuenditis paternis bonis nauigare cœpit prosperaque usus fortuna breui maximas diuitias congregauit.
Abstemius 44 De scvrra et episcopo SCurra quidam Kalendis Ianuari ad episcopum quendam diuitem quidem, sed auarum accedens numisma aureum strenæ nomine petiit.
Abstemius 55 De agricola militiam et mercatvram affectante AGricola quidam ægre ferebat se assidue terram uoluere nec perpetuis laboribus ad magnas diuitias peruenire, quum nonnullos uideret milites, qui raris præliis ita rem auxerant, ut bene induti incederent et lautis epulis nutriti beatam agerent uitam.
Abstemius 62 De viro gelotypo [sic], qvi vxorem dederat cvstodiendam VIr gelotypus [sic] uxorem, quam parum pudice uiuere compererat, cuidam amico, cui plurimum fidebat, dederat custodiendam, ingentem pollicitus pecuniam, si eam ita diligenter obseruaret, ut nullo modo coniugalem uiolaret copulam.
Abstemius 80 De vidva et asino viridi VIdua quædam cælibatum exosa nubere cupiebat, sed non audebat, uerita uulgi irrisiones, qui maledictis eas solet incessere, quæ ad secundas transeunt nuptias.
Abstemius 90 De adolescente ex coitv infirmo et lvpo ADolescens quidam uxorem duxerat, et ipsam quoque adolescentulam formosam admodum et libidinosam, cuius effrenæ libidini dum satisfacere cupit, ita lumbos exhausit, ut paucis diebus macilentus fieret, et mortuo magis quam uiuo similis uideretur.
Abstemius 91 De sene ivvenem poma sibi svrripientem saxis deiiciente SEnex quidam iuuenem sibi poma surripientem blandis orabat uerbis, ut ex arbore descendere, nec res suas uellet auferre.
Abstemius 103 De viro deflente vxorem, qvi tamen ostendit statim aliam svperdvcere velle VIr quidam pauper defunctæ uxoris mortem multis lachrymis et querellis prosequebatur se miserum et infelicem uocitans, qui tam probæ mulieris esset consortio destitutus, utque suum in uxorem testaretur amorem, dicebat in morem turturis compare priuati, in perpetuo cælibatu uelle permanere.
Abstemius 118 De viro de morte patris piscicvlos sciscitante VIr quidam doctus ad conuiuium cuiusdam principis accitus et in ultimo loco discumbere iussus quum cæteris conuiuis magni pisces sibi autem minutuli apponerentur, nullum edebat.
Abstemius 175 De pvero discere nolente PVer osor litterarum in ludum litterarumj a patre deductus nullis magistri blandiciis induci poterat, ut primam Alphabeti proferret litteram.
Abstemius 31 De vidva virvm petente VIdua quædam diues a uicina petebat, ut maritum sibi reperiret.
Abstemius 66 De asino laborvm finem non inveniente ASinus hiberno tempore plurimum angebatur, quod nimio afficeretur frigore, et durum palearum haberet uictum.
Abstemius 109 De cane adversvs lvpvm asino non opitvlante qvia sibi panem non dederat CAnis molossus non modo ad lupos sed etiam ad Vrsos expugnandos ualidus, cum Asino, qui saccum panibus plenum ferebat, longum iter fuerat ingressus.
Abstemius 145 De viro divite et viro litterato VIr quidam diues sed illitteratus, uirum doctum, sed inopem deridebat quod ipse sua industria multas diuitias congregasset, quom ille qui tanta doctrina pollebat, maxima inopia premeretur.
Abstemius 49 De coriario emente pellem vrsi a venatore nondvm capti COriarius ad uenatorem accedens emit ab eo pellem Vrsi, pecuniamque pro ea persoluit.
Abstemius 129 De viro qvi vxori se ovvm peperisse dixerat VIr quidam experiri uolens, an uxor commissa tegeret. « Vxor inquit magnum portentum, et silentio dignum mihi hac nocte contigit, (cum illa enim cubans hoc dicebat) quod enarrarem, si a te non efferri arbitrarer.
Abstemius 29 De heremita virgine ægrotante INsitum est a natura omni animantium generi, ut rei uenereæ libidine incitentur.
Abstemius 101 De divite petente a fortvna ne plvres sibi daret divitias VIr quidam admodum diuitiarum et opum suarum pertesus mendico homini centum aureos obtulerat, si ad fortunam suam accedens, quæ in remotis orbis partibus morabatur, eam nomine suo regaret, ne plures diuitias sibi concederet.
Abstemius 199 De femina maritvm ob pvllos male servatos verberante FEmina quædam uirilis animi maritum meticulosum et insulsum multis affecerat plagis, quia unum ex pullis gallinaceis, quos abiens ei seruandos reliquerat miluus abstulerat.
[Épître d’Abstemius à D.
Siquidem omnes quas meretur Abstemius noster laudes non transis silentio immo ad illas ipsas cumulandas ob eius incredibilem eloquentiam singularemque doctrinam ultro accedis, idque haud abre, quum pater omnium elegantiarum atque idem leporum omnium merito sit et habeatur. […] [Epître d’Abstemius à Octavianus Ubaldus] Laurentius Abstemius Octauiano Vbaldino comiti Mercatelli S.P.D.
P211 & P593 Faerno, 49 13. « Del cervo » P74 14. « D’un huomo, et un satiro » P35 Faerno, 58 15. « Delli due vasi » P378 Faerno, 1 16. « Dell’agnello e del lupo » P98 Faerno, 87 17. « Del cavallo e l’asino carchi » P181 Faerno, 16 18. « Del sole, e Borea » P46 19. « Della volpe, et del riccio » P427 Faerno, 17 20. « Della gazza, et gli altri uccelli » PØ Faerno, 46 21. « Del topo giovine, et la gatta, e ’l galletto » P716 Abstemius, I, 67 22. « Del toro e del montone » P217 23. « Dell’asino, e ’l cavallo » P357 Faerno, 84 24. « Del gambero, e suo figliuolo » P322 25. « Del cane, e ’l gallo, e la volpe » P252 Faerno, 29 26. « Della canna, et l’oliva » P70 Faerno, 50 27. « Delle volpi » P17 Faerno, 61 28. « Dei lupi e ’l corvo » PØ Giovanni Antonio Campano, in Æsopus Dorpii (Anvers, 1512 sqq. […] 29. « Della cornacchia, et del cane » P127 Faerno, 12 30. « Della volpe, e del gallo » P671 Poggio Bracciolini, Facetiae, 79 31. « Dell’uccellator, et la lodola » P193 Faerno, 39 32. « De i topi » P613 Faerno, 47 33. « Di due rane vicine di albergo » P69 Faerno, 38 34. « Del cervo, et suo figliuolo » P351 Faerno, 23 35. « Di due asini » P180 Faerno, 6 36. « La testuggine, et l’aquila » P230 37. « D’un vecchio, et la morte » P60 Faerno, 10 38. « Della rana, et suo figliuolo » P376 39. « Del drago, et la lima » P93 40. « Del cervo, e ’l cavallo, e l’huomo » P269 41. « Del porco, et del cane » PØ Abstemius, I, 41 42. « Del lupo, et le pecore » P451 43. « Della gallina, et la rondine » P192 Faerno, 79 44. « Del serpente, et Giove » P198 45. « Delle formiche, et la cicala » P112-373 Faerno, 7 46. « Della volpe, et del pardo » P12 47. « Della mosca » P167, cf. […] 50. « Del granchio, et la volpe » P116 51. « Delle mosche nel mele » P80 52. « Dell’asino, la simia, et la talpa » PØ Faerno, 43 53. « D’un marito, che cercava al contrario del fiume la moglie affogata » P682 Faerno, 41 54. « Del contadino, et Ercole » P291 Faerno, 91 55. « Del lupo, et della grue » P156 Faerno, 56 56. « Del topo cittadino, e ’l topo villano » P352 57. « Del contadino, et del cavalliero » P402 Faerno, 15 58. « Del leone, dell’asino, et della volpe » P149 Faerno, 3 59. « Del figliuol dell’asino, e ’l lupo » PØ Faerno, 55 60. « Dell’asino, e del lupo » P187 Faerno, 4 61. « Della volpe, et dell’uva » P15 Faerno, 19 62. « Del corvo, et la volpe » P124 Faerno, 20 63. « Del leone impazzito, et la capra » P341 Faerno, 5 64. « Dell’asino, e del cinghiale » P484 Faerno, 54 65. « Del leone, et della volpe » P10 Faerno, 18 66. « Dell’aquila, e del corvo » P2 67. « Della volpe ingrassata » P24 68. « Della selva, e ’l villano » P303 69. « Di due rane c’havean sete » P43 Gabriele Faerno, Fabulae centum, 37 70. « D’un cane, che temeva la pioggia » PØ Faerno, 67 < Abstemius, II, 17. […] P400 Abstemius, I, 38.