Interrogatus autem ab amico, quomodo tam paruo temporis curriculo tot opes coaceruasset « Mea inquit industria. » Sed quom non contentus tot ac tantis, quas parauerat diuitiis ditior nauigatione fieri uellet, bis terque naufragio facto amissis opibus ad summam inopiam redactus est.
Sed quum ne hunc quoque posset ab episcopo extorquere. « Reuerende inquit pater saltem benedictione tua me pro strena imperti. » Tunc episcopus « Flecte inquit genua, fili, ut te benedicam. » « At ego inquit scurra benedictionem istam tuam tam uilem nolo.
Venditis igitur ouibus, capris ac bobus equos emit et arma et in militiam profectus est, ubi quum ab imperatore suo male pugnatum esset, non solum quæ habebat perdidit, sed etiam pluribus uulneribus affectus est.
Quod dum fieret, tanta admiratio ab initio omnes inuaserat, ut non solum pueri, uerum etiam senes hac re insolita moti Asinum animi gratia comitarentur.
Avianus 22 [DE CVPIDO ET INVIDO] Iuppiter ambiguas hominum praediscere mentes ad terras Phoebum misit ab arce poli.
Hic ubi feruentem labris contingere testam horruit, algenti rursus ab ore reflat.
Fabula indicat qui indigentibus expetita non præstat auxilia ab aliis quoque necessitatis tempore solere destitui.
Fabula indicat fortunæ bona, quoniam huc et illuc transeunt, ab animi bonis quæ propria et perpetua sunt longe superari.
Magna quidem monuit, tamen haec quoque maxima iussit, quae misero semper sunt facienda mihi : Ne facile alterius repetas consortia, dixit, rursus ab insana ne capiare fera.
Loqui uero arbores, feras cum hominibus gemere, uerbis certare uolucres, animalia ridere fecimus, ut pro singulorum necessitatibus uel ab ipsis [in]animis sententia proferatur.
Abstemius 49 De coriario emente pellem vrsi a venatore nondvm capti COriarius ad uenatorem accedens emit ab eo pellem Vrsi, pecuniamque pro ea persoluit.
Quidam igitur heremita ab ipsa præsentia ita titillationes carnis euicerat, ut usque ad quintum et uigesimum ætatis annum uirgo permaneret.
Infelix maritus memor ob unum pullum amissum se ab uxore male mulctatum multo grauiora cœpit formidare.