Interrogatus ab alio cane cur hoc faceret. « Quia inquit quondam feruenti aqua excoctus sum. » Fabula indicat grauia mala expertis leuissima quæque timori esse.
Fabula indicat eos non adhibendos custodes qui non minus quam hostes nobis nocere possunt.
Non ab re me nutrit. » Fabula indicat quod nemo absque spe præmii laborem subit.
Respondit Apes. « Quo beneficentior sum, eo maiori odio prosequor mihi inferentes iniuriam. » Fabula indicat, quo magis homines benefici sunt eo minus iniurias tolerare.
Fabula indicat homines tunc uehementer commoueri, quum rebus suis intereunt.
Cui Rusticus « Nec hæc respondit te læserat. » Fabula indicat merito puniri, qui innocentes lædere conantur.
Fabula indicat malignos uiros huiusmodi gratias suis benefactoribus solere rependere.
Cui pater « Fili inquit huic innatum est omnibus eandem esse. » Fabula indicat Virum natura malignum ne a domesticorum quidem iniuriis abstinere.
Quibus ille « Quia inquit exprimendi humanas uoces artem edoctus sum. » Fabula nos admomet ut bonas et liberales ediscamus artes, si uolumus ubique clari honorabilesque haberi.
Cuidam autem oblato argenteo eam petenti colaphum incussit, longumque filum dedit, dicens « Eris sapiens, si quousque hoc filum protenditur ab insanis et furiosis abfueris. » Fabula indicat nullum cum insanis habendum esse commercium.
Rogatus cur non amplius fleret « Farina inquit et glandes os mihi occluserunt. » Fabula indicat amplas hæreditates hæredum dolori facile finem imponere.
Interrogante autem eam uicina cur ita inconsolabiliter fleret « Non discessum eius inquit, sed pallium, quod ei reliqui, fleo. » Fabula indicat non amatores, sed eorum bona a meretricibus amari.
Tum Rusticus « Quam digna inquit patior, qui paruæ commoditatis causa emolumenta quam maxima perdidi. » Fabula indicat parva incommoda maiori utilitate pensanda.
Quumque ægre ablata restitueret dicebat quidam e prouincialibus « Hic noster prætor mulieres imitatur, quæ fœtus concipientes mira uoluptate afficiuntur, quum autem eos emittunt incredibili dolore torquentur. » Fabula significat, aliena non esse surripienda, ne illa deponere coacti mœrore conficiamur.
Pauo autem secum dicebat « Non pennæ te formosam, sed rostrum et ungues efficiunt, quorum timore nulla ex nobis audet tecum de formositate certare. » Fabula indicat a multis res potentiorum non tam ueritate quam timore laudari.
Fabula indicat mortales pro commodis suis uota mutare.
Sed quom aduentante hyeme Cucurbita exaruisset, « Minime inquit Olea cito crescentibus est inuidendum, quibus tam citus est paratus interitus. » Fabula indicat nimium festinata non esse diuturna.
Paulopost ad se reuersus. « Non istinc me lædi inquit credebam. » Fabula indicat uirum prudentem omnia explorare debere, unde ab aduersario possit offendi.
Abstemius 137 De viro lapidato qvi resvrrexit VIr quidam lapidibus occisus a populo, resurrexit qui interrogatus a quodam quid sibi in ea lapidatione molestius fuisset, « Nihil inquit lapide quem quidam iecit, quem mihi amicum esse credebam, quamuis non fuerim illo percussus. » Fabula indicat mala quæ ab amicis inferuntur grauiora uideri, quam quæ nobis inferunt inimici.
Tunc ait unus ex eis. « Vnus peccauit, et cuncti plectimur. » Fabula indicat unius malignitatem sæpe multis obesse.
In toto enim terrarum orbe nullum meo latius esset imperium, et tu quoque meo subesses imperio. » Fabula indicat omnia plena esse stultorum.
Fabula indicat quam difficile sit uariæ uulgi uoluntati satisfacere.
Hic paulo post uisa Vulpis pelle uehementer territus fugiebat qui cum a cæteris irrideretur auibus, quod inani timore concuteretur. « Si inter Vulpis ungues, ut ego inquit, fuissetis, pedum uestigia, nedum pellem illius timeretis. » Fabula indicat e magnis periculis elapsos quæque minima formidare solere.
Quare aliter uiuere posse diffido. » Fabula declarat multos homines relligioni sese addicere, quia aliter uitam degere nequeunt.
Non sum enim is qui uideor. » Fabula indicat ex ipso corporis habitu homines non esse iudicandos.
Quod nonnullæ aliæ aues, quæ prope aderant, intuitæ, picam irridebant quod pro accipitre Cuculum fugeret quibus illa « Malo inquit a uobis irrideri quam ab amicis fleri. » Fabula indicat melius esse inimicis ridendi, quam amicis flendi præbere materiam.
Fabula indicat nullum immoderatum esse diuturnum.
Cui cygnus « Quia inquit neque cibi quærendi cura amplius cruciabor, neque aucupum laqueos extimescam. » Fabula nos admonet, ne mortem formidemus, qua omnes uitæ præsentis miseriæ præciduntur.
Fabula indicat melius esse bonum et strenuum uicinum quam ignauos consanguineos habere propinquos.
Nolo enim filiorum meorum domum in fundamento tam instabili collocare. » Fabula indicat res nostras uiris instabilibus minime committendas.
Fabula indicat mortem omni ætate esse communem.
Nam usum Veneris admodum mihi obesse sentio, et uirga amplius non arrigitur. » Fabula indicat multos non amore uirtutis et Dei, sed timore pœnæ et impotentia consuetis uitiis solere desistere.
Lepus uero ob pedum celeritatem tabellarii fungetur officio. » Fabula significat neminem adeo contemptibilem qui aliqua re nobis prodesse non possit.
Interrogatus autem ab amicis quid sibi uellet facula illa, quam noua nupta accensam e paterna domo effert, rursusque mariti domum ingressura accendit, et intro fert. « Significat inquit me hodie ignem e soceri mei ædibus ablatum in domum meam inferre. » Fabula significat sæpenumero mulieres ignem quendam esse, qui mariti bona comburit.
Fabula indicat nullam in rebus caducis spem habendam.
Cauendum nobis est ab accipitre, cuius prius ungues quam uocem sentire solemus. » Fabula indicat magis quietos et tacitos homines quam minaces et uerbosos extimescendos.
Interrogata a pastore cur ita faceret « Molestius inquit mihi est a cane, qui mihi custos et amicus esse debet lædi, quam a lupo quem natura perpetuum mihi genuit inimicum. » Fabula indicat grauiores nobis domesticorum quam externorum esse iniurias.
» Fabula hæc monet uirum prudentem debere non modo præsentia intueri uerum etiam futura longe prospicere.
Nunquam tamen eorum admonitionibus obsecutus sum. » Fabula indicat uiros malignæ naturæ nullius hortatu a uitiis uelle desistere.
Quum me hinc subduxeris, tibi ordine cuncta narrabo. » Fabula indicat quom periclita[n]tibus celeri auxilio opus est superuacuis uerbis tempus non esse terendum.
Fabula uiros admonet, ne mulieribus fidem adhibeant, quom maritos magis quam se ipsas amare testantur.
Cui illa « Ne occidas inquit mi here me famulam tuam, tam pulchra pelle contectam, et hortulos tuos gratis fodientem. » « Non me respondit olitor his blandulis delinies uerbis quom me inuito hortulos meos ut dicis fodiens herbas omnes, ut te ipsam pascaris radicitus eruas et me ad inopiam redigas. » Fabula indicat in cunctis rebus uoluntatem hominum esse spectandam.
Fabula indicat quoad possumus beneficia in cunctos conferenda.
Tunc secum pauo « Me miserum et stultum inquit qui tam pretiosas res raptori ostendi quas occultare debebam. » Fabula indicat pretiosarum rerum ostentatione multos ad rapinas concitari.
Fabula indicat quod uiro prudenti frustra muliebres tenduntur insidiæ.
Fabula indicat qui res seruant non minus facere, quamuis ociosi uideantur, quam qui eas suo labore congregarunt.
Fabula indicat, ubi potentioris auxilium haberi potest ad imbecilliores non confugiendum.
Eo enim uentum est, ut hoc tempore milites neque stipendia exigere ualeant, licet exigua sint neque prædari possint. » Fabula significat multos uitiis renunciare, quia illa amplius exercere non possunt.
Interrogata a Ioue, quare tale ab eo munus exposceret, quod illi graue et molestum futurum erat. « Malo inquit tam graue onus perpetuo ferre quam quum mihi libuerit malum uicinum non posse mutare. » Fabula indicat malorum uicinitatem omni incommodo fugiendam.
Fabula indicat maledictis et stultis uiris minime respondendum, ne eis similes iudicemur.
Antequam oculum mihi erueres istud faciendum fuit. » Fabula indicat post illatas iniurias seram esse pœnitentiam, quom facta infecta fieri non possint.
Dentes enim non habes. » Fabula indicat multis non animum nocendi, sed uires deesse.
Si enim sternutantibus deum adesse precamur, ubi nullum est periculum quanto nunc magis pro me orare debetis cui tantum uidetis imminere discrimen. » Fabula indicat ducentes uxorem maxima adire pericula.
Fabula indicat primos accubitus non occupandos, ne irrideamur inde detracti.
Fabula indicat ingenium uiribus longe esse præstantius.
Fabula indicat nihil a deo petendum nisi quod ille nobis profuturum intelligit.
A mortua nullum mihi detrimentum inferri posse certo scio, a uiua uero subdubito. » Fabula indicat perfidis et fallacibus uiris nullam adhibendam fidem.
Fabula indicat difficili et morosa uxore nihil esse miserius.
» Fabula significat sapientiores esse, qui potentioribus secedunt, quam qui resistere uolentes turpiter superantur.
» Cui pater. « Non tuum inquit et sacerdotum est idem officium. » Fabula indicat non omnia omnibus esse decora.
Fabula indicat non ex habitu, sed ex uirtute homines iudicandos.
Tunc quædam Apis « At ego inquit artem meam malo liberi mei discant, quæ eos a famis et frigoris periculo eximere poterit. » Fabula nos admonet, ut liberos nostros iis artibus erudiamus, quæ eos ab inopia ualeant uendicare.
Inuitus te cogor absoluere. » Fabula indicat nullum scelus esse tam deforme, quod uir auarus pecuniæ magnitudine non condonet.
Fabula monet, ne quis se altius extollere uelit, quam eius conditio, aut natura patiatur.
Fabula indicat neminem natum adeo deformem, qui parentibus suis non uideatur esse formosus.
Ex tot enim terræ iugeribus, et tam pretiosis uestibus, quas tanto sudore paraui, quinque pedum fossam, et linteamen unum quo mortuus tegar possidebo. » Fabula indicat stultum et miserum esse tantam coaceruandis opibus operam impendere, quæ uelimus nolimus breui sunt relinquendæ.
Miserunt ergo morionem quendam ad aliud templum propinquum, ut inde turibulum afferret, qui profectus, quum quid esset turibulum nesciret, crucifixum ligneum quem ibi forte offendit, humeris tollens attulit sacerdotibus, qui ridentes, quum non crucifixum, sed turibulum uelle dicerent. « At ego inquit fatuus nihil ibi hoc magis tribulatum inueni. » Fabula indicat res peragendas fatuis non committendas.
Gallus utrunque pollicitus dominum propere adiens narrat Vulpem casse detineri, quem claua armatum ad se perdendam uenientem Vulpes conspicata. « Infelix inquit et stulta ego quæ credidi Gallum mihi fidum fore cuius tot uxores occideram. » Fabula indicat iis, quos insigniter læsimus nunquam fidendum.
Dum sic ergo lasciua gestiret subsidens terra eam traxit in præceps, quam delabentem Lupus conspicatus « Maximum inquit nunc mortis meæ solatium ad manes feram uidens Vulpem, quæ me irridebat, mecum pereuntem. » Fabula indicat illorum calamitatibus nunquam insultandum, quom in easdem nos quoque incidere possimus.
Abstemius 143 De vvltvre a canibvs capto ob prædam non dimissam VVltures duo cadauer depascentes duo ingentia carnis frusta absciderant quæ unguibus per æra ferre decreuerant quom subito canibus aduentantibus alter eorum dimissa sua parte cadaueris eiulans statim e canum conspectu procul abiit, alter prædæ intentus dum partem suam dimittere cunctatur, a canibus captus est, qui dum se iam iam moriturum uideret « Heu inquit me miserum et infelicem qui paruæ uoluptatis causa tot uitæ uoluptates amittam. » Fabula indicat nimiam acquirendi cupiditatem sæpenumero auaris attulisse perniciem.
Nam dum fraudibus aues capere studeo, ab alio ipsa capta sum. » Fabula indicat qui aliis insidias moliuntur, moleste ferre non debere, quom ipsi quoque ab aliis capiuntur.
Iuste nunc plector. » Fabula indicat insipientes dum mala a se amoliri uolunt, sæpe incidere in grauiora.
Fabula indicat nihil æque milites eneruare, quam nimium ueneris usum desuetudinemque pugnandi.
» « Nulla respondit canis ratione hoc facio, sed quia ita mihi insitum est a natura. » Fabula exprimit naturam auarorum, qui multis rebus abundant, quibus neque ipsi fruuntur neque alios frui patiuntur.
Fabula indicat homine auaro nihil esse miserius, qui aliis custodit quæ ei deus fruenda concessit.
Tunc secum malus « Quanto inquit melius mihi fuisset minores fætus edidisse. » Fabula indicat nos debere modicis rebus esse contentos, quum amplæ opes, et nimiæ diuitiæ sine ingenti periculo nequeant possideri.
Tunc Aquila « Ite ait uenatum ; et uter uestrum digniorem mihi attulerit prædam, eum præstantiorem iudicabo. » Quum autem Miluus exiguum murem Accipiter uero columbam apportasset inquit Aquila « Quanto columba maior est mure, tanto accipitrem Miluo præstantiorem esse pronuncio. » Fabula indicat ex operum, non corporum magnitudine homines metiendos.
Pauperum autem regnum cælorum, ut plurimum esse consueuit. » Fabula indicat nimias diuitias homines ad inferna deducere.
» Fabula indicat cum potentioribus se non esse decertandum.
Fabula indicat sæpenumero id nobis utile esse, quod damnosum putabamus.
Fabula indicat, qui parentum imperio non obsequuntur, in maximas calamitates incidere.
Sinamus eas pinguescere, redituri, quom fuerint pingues effectæ. » Fabula eos arguit, qui impediti ne quid faciant se noluisse argumentantur.
» Fabula indicat haut unquam sperandum diligentem fore familiam, cuius pater familias negligens fuerit.
Fabula indicat eum amentem esse qui incerta spe maiorum rerum præsentes omittit.
Paucis autem post diebus, quum ipse quoque ad necem traheretur, sese afflictabat dicens. « Heu me infelicem, cur inimici mei cæde lætatus sum quem tam cito eram eodem exitu secuturus. » Fabula indicat neminem debere ne inimici quidem morte lætari, quum exploratum sit cunctis esse moriendum.
Hominum enim somnia quam brutorum ueriora esse consueuerunt. » Fabula indicat nihil mortalium spe esse fallacius.
Fabula indicat eos in consortia non admittendos, qui nos possunt eiicere.
O, quam melius est Asinum esse quam porcum. » Fabula indicat, iis, quos felices putamus, minime inuidendum, quum illa adumbrata felicitas sæpe multis sit causa miseriis.
Mortem igitur sibi imminere sentiens. « Quanto melius inquit mihi fuisset colapho a cynico repercuti quam numo etiam aureo donari. » Fabula indicat delinquentibus impunitatem peccandi potius quam pœnam interdum nocuisse.
Fabula indicat quam cito defunctorum maritorum amor ex uxorum animo excidere soleat.
Oblitus damnorum Rusticus cucurrit, et murem corripiens illum in medium iecit incendium dicens. « Ingratum animal tempore felicitatis mecum habitasti ; nunc quia fortuna mutata est, uillam meam deseruisti. » Fabula indicat eos non esse ueros amicos, qui arridente fortuna a latere tuo non discedunt, turbata autem præcipiti abeunt cursu.
Boni in terrarum orbe gloriam relinquentes sempiternam, ad cælestia regna subuolabunt ; mali autem merita notati infamia relictis opibus suis ad tartara ima descendent. » Fabula monet diuitias turpiter non congregandas, quæ amatoribus suis hic infamiam, post mortem autem sint daturæ tormentum.
Tunc pastor secum. « Merito plector, ut qui lupum canibus immiscui, qui eos oues occidere docuit. » Fabula indicat bonorum mores malorum consuetudine corrumpi.
Dum ita contenderent, accidit, ut simius illac transiret, qui iudex et arbiter electus, « Non possum inquit inter uos tantas componere lites, nisi uidero prius quo pacto serpens sub saxo stabat. » Quom ergo uir serpenti saxum imposuisset inquit Simius « Ingratum animal sub saxo relinquendum censeo. » Fabula indicat ingratos homines nullo dignos esse beneficio.
Fabula indicat stultos esse, qui hominum uirtutem ex uerborum, ampullositate et corporis proceritate diiudicant.
Cum autem mox ab alio lupo interrogaretur cur solus gregem esset adortus, ubi tam ualidi erant propugnatores, « Domestica inquit pugna deceptus sum. » Fabula indicat, quod in[i]micitiæ externorum discordes propinquorum animos reconciliare solent.
Fabula indicat stultum esse aduersus potentiores se ob minimam rem uelle contendere.
Sacerdos irritatus quum pueri amentia, tum quia se cœna priuatum conspiciebat, educto extra limen domus puero ostendit ei tres uias dicens « Elige, quam uis, hic pernoctaturus non es. » Fabula indicat amentes seruos domi non habendos.
Amplius enim non inuenies. » Fabula indicat quam facile sit uirum auarum spe pecuniæ decipere.
Increpitus autem a parente, quod non duo, ut iussus erat, attulisset « Seruo inquit alterum tibi, ut quum decrepitus in xenodochio deges illud tibi mittam. » Fabula indicat, qua mente in parentes sumus, eadem liberos nostros in nos futuros.
Non mihi sed boui hunc exhibent honorem. » Fabula indicat pauperem cunctis odiosum esse diuitibus uero ab omnibus honorem exhiberi.
Fabula indicat quam facile humanæ mentes uenerea uoluptate capiantur.
Amici hoc audientes admirabantur, increpabantque hominem, qui non modo rem arduam atque difficilem, uerum etiam impossibilem facere promisisset, timebantque ne exacto hoc tempore a principe occideretur, quibus ille respondebat. « Ante quam hoc tempus elabatur, aut Asinus morietur, aut princeps, aut ego. » Fabula indicat in periculo constitutis moram sæpe auxilio esse solere.
Fabula indicat uiri prudentis officium esse interdum fingere, et sese a potentium furore honesta excusatione tutari.
» « Galerus ait Vulpes ille ruber, quem socio meo lupo imposuisti. » Fabula indicat melius esse partem interdum concedere quam totum amittere.
Fabula indicat uxores non sinendas uirgines permanere.
Fabula indicat multos quæ facienda sunt laudare, sed qui ea facere uelint, paucos reperiri.
Fabula indicat stultos et amentes esse, qui sese periculis imprudenter obiiciunt.
Fabula indicat homines minime uenia dignos, qui quom libere peccent, fortunam uel dæmonem accusant.
Tunc Rusticus ad hædum conuersus « Gratias inquit tibi ago hædule mi, qui tam faciles mihi has effecisti fores. » Fabula indicat nullas tam duras difficilesque fores esse, quas munera non aperiant.
Fabula indicat, peccata quum ratione nequeant urbanitate diluenda.
Tunc pastor secum « Impossibile est inquit mutari posse naturam. » Fabula indicat homines natura ignauos ac meticulosos non solum conspectu sed etiam hostium fama terreri, nullaque ducis oratione ad uirtutem accendi.
Fabula indicat longe melius esse tenui et agresti uictu quiete uiuere, quam lautis et opiparis epulis inter uitæ discrimina.
» Fabula indicat liberali uiro deum multa largiri, quo multorum indigentiæ ualeat subuenire.
Fabula indicat improbe eos facere, qui felicitatis causam suæ industriæ aduersitatis autem fortunæ ascribunt.
Fabula indicat difficile esse animi ægritudinem uerborum simulatione cælare [sic].
Fabula indicat apud litterarum inopes doctis uiris non tam doctrinam, quam facetias et urbana dicta prodesse.
Non erit ea uis preceptori patrique ut discam. » Fabula indicat nolentes discere a nemine posse compelli.
Fabula indicat qui indigentibus expetita non præstat auxilia ab aliis quoque necessitatis tempore solere destitui.
Fabula indicat fortunæ bona, quoniam huc et illuc transeunt, ab animi bonis quæ propria et perpetua sunt longe superari.
Fabula indicat quæ taceri uolumus nulli mulieri esse dicenda.
Fabula diuersis centum uariata figuris Cernitur hic uiuo lemmate grata nimis Quom sale sit multo tum confertissima, tumque Moribus et docto non minus eloquio.
Decem autem quos accepisti aureos, nunquam habuisses, nisi tunc arctissimus me oppressisset somnus. » Fabula indicat fortunam infelici homini semper aduersam, fortunato autem etiam nolenti semper esse propitiam.
Fabula indicat aduersus insipientes nullum idoneum esse remedium.
« Fabula est oratio ficta verisimili dispositione imaginem exhibens veritatis.