Tunc Rusticus ad hædum conuersus « Gratias inquit tibi ago hædule mi, qui tam faciles mihi has effecisti fores. » Fabula indicat nullas tam duras difficilesque fores esse, quas munera non aperiant.
At ille rubore suffusus quum se aliter defendere nesciret. « Domine inquit quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. » Quo dicto tam faceto permotus episcopus homini ueniam dedit.
Tunc pastor secum « Impossibile est inquit mutari posse naturam. » Fabula indicat homines natura ignauos ac meticulosos non solum conspectu sed etiam hostium fama terreri, nullaque ducis oratione ad uirtutem accendi.
Interrogatus autem ab amico, quomodo tam paruo temporis curriculo tot opes coaceruasset « Mea inquit industria. » Sed quom non contentus tot ac tantis, quas parauerat diuitiis ditior nauigatione fieri uellet, bis terque naufragio facto amissis opibus ad summam inopiam redactus est.
Deinde quum huiusmodi animal cotidie per urbem duceretur desierunt admirari. « Itidem inquit ad uiduam commater, eueniet tibi.
Inter lamentandum autem cernens quod mulieres quæ ad curandum funus conuenerant, ueste nimium sumptuosa defunctam induere uolebant. « Quid facitis inquit stultæ ?
Interrogatus a magistro conuiuii cur hoc faceret, « Meus inquit pater ante hoc biennium his in regionibus naufragio periit, nec quid de eius cadauere factum sit, postea scire potui.
Cui Canis « Tu mihi inquit consuluisti, ut aduersus famem herbas pascerem.
Cui uenator « Monuit me inquit ne deinceps ursi pellem uendere uelim, nisi eum prius ceperim. » Hæc fabula indicat incerta pro certis non habenda.
Quisque igitur eum solari et, ut bono animo esset hortari, quoniam deus clæmentissimus pater ei ignosceret, quia non uoluptatis, sed recuperandæ sanitatis causa opus tale patrasset. « At ego inquit istud non fleo sed quod tantam dulcedinem citius expertus non sum. » Hæc indicat fabula (humanam naturam adeo peccatorum illecebris delectari, ut uitiorum uoluptatem facile uirtutum amaritudini anteponant.)
Tunc fortuna « Constitui inquit diuiti illi, qui te misit etiam nolenti duplicare, immo triplicare diuitias.
Cui insipiens maritus « Noli inquit uxor me iam iam moriturum uerberare.