Sed quia nulla traues uariarent terga leones, protinus his miserum credidit esse genus. […] Hunc arguta nouo gaudentem uulpis amictu corripit et uanas approbat esse notas : Vade, ait, et pictae nimium confide iuuentae, dum mihi consilium pulchrius esse queat miremurque magis quos munera mentis adornant quam qui corporeis enituere bonis.
Satius ergo mori esse duxit, quam iterum uxoris iram experiri. […] Maritus mori cupiens ficus comedit uniuersas ratus eam optimam moriendi et uxoris iram euadendi uiam esse. Rediens mulier, quom pullos omnes a miluo ereptos esse cognosceret, sumpto ingenti baculo, maritum malum pullorum custodem uerberare decreuerat. […] Fabula indicat aduersus insipientes nullum idoneum esse remedium.
Abstemius 122 De mvliere ob tvrdos verberata VIr quidam iracundus emens merulas dederat uxori coquendas dicens « Coque hos turdos », cui uxor « Merulæ sunt non turdi. » Quom autem maritus contenderet esse turdos, nec uxorem posset inducere, ut turdos esse assentiretur, plurimis eam uerberibus affecit. […] Fabula indicat stultum esse aduersus potentiores se ob minimam rem uelle contendere.
Abstemius 198 De viro qvi se felicitatis svæ cavsam infelicitatis vero fortvnam esse dicebat VIr quidam auariciæ deditus quum audiret, nihil mercatura esse lucrosius diuenditis paternis bonis nauigare cœpit prosperaque usus fortuna breui maximas diuitias congregauit. […] Quod fortuna audiens uehementer indoluit ingratum eum appellans, qui bonorum se causam malorum uero uolebat esse fortunam.
Abstemius 156 De pica cvcvlvm pro accipitre fvgiente PIca inter arborum frondes delitescentem cuculum conspicata, accipitrem esse suspicata est. […] Quod nonnullæ aliæ aues, quæ prope aderant, intuitæ, picam irridebant quod pro accipitre Cuculum fugeret quibus illa « Malo inquit a uobis irrideri quam ab amicis fleri. » Fabula indicat melius esse inimicis ridendi, quam amicis flendi præbere materiam.
Cui ille « Solus inquit tantum esse cœpi, postquam te huc contulisti. » Hæc indicat fabula (eruditos uiros, qui doctissimorum uirorum turba continue stipantur, tunc solos esse, quom inter illitteratos homines fuerint.)
Interrogata a pastore cur ita faceret « Molestius inquit mihi est a cane, qui mihi custos et amicus esse debet lædi, quam a lupo quem natura perpetuum mihi genuit inimicum. » Fabula indicat grauiores nobis domesticorum quam externorum esse iniurias.
Abstemius 63 De viro clysteria recvsante VIr quidam natione germanus diues admodum ægrotabat ad quem curandum plures accesserant medici (ad mel enim cateruatim conuolant muscæ) qui inter cætera dicebat opus esse clysteribus, si uellet conualescere, quod quum uir huiusmodi insuetus medicinæ audiret, furore percitus medicos domo eiici iubet, dicens eos esse insanos, qui, quum caput sibi doleret, podici uellent mederi.
Vni autem omnia dedisse aliorum fuisset iniuria. » Hæc innuit fabula deum singulis sua munera ita esse æquali lance largitum, ut quisque esse debeat sua sorte contentus.
Tandem exorcista quum omnia prius frustra tentasset sciens nullum uxore maius esse tormentum minatus est, nisi egrederetur, se uxorem illi daturum. […] Fabula indicat difficili et morosa uxore nihil esse miserius.
Quas quum gustare cœpisset, « Quam stultus inquit hactenus fui, qui in toto terrarum orbe nihil melius cistula mea esse credebam. Ecce quam suauioribus hic uescor cibis. » Hæc fabula indicat non ita patriam diligendam, si ignobilis sit, ut alia non adeamus loca quom alibi beatiores esse possimus.
Qui quum a patre increparetur, ut amens, et insanus, qui in matris funere cantaret, quum una secum mœstus esse, et flere deberet, inquit « Pater mi si sacerdotes ut canerent conduxisti, cur mihi irasceris gratis concinenti ? » Cui pater. « Non tuum inquit et sacerdotum est idem officium. » Fabula indicat non omnia omnibus esse decora.
Cui Istrix [sic] « Aduersus lupum inquit semper præliandi tempus esse credendum est. » Hæc fabula innuit uirum sapientem oportere aduersus inimicorum et hostium fraudes semper esse munitum.
Abstemius 114 De bvbone dicente aqvilæ filios svos cæterarvm avivm filiis esse formosiores AQuila in concilio auium dixerat, cæterarum auium filios, qui magis formosos essent in aulicos eligere. […] Fabula indicat neminem natum adeo deformem, qui parentibus suis non uideatur esse formosus.
Abstemius 179 De avaro poma marcescentia comedente VIr auarus plurima pulcherrimaque poma collegerat, qualia in hortis Alcinoi et Hesperidum fuisse pœtæ fabulantur, quæ ita parcebat, ut nisi corrumpi inciperent, esse non auderet. […] Fabula indicat homine auaro nihil esse miserius, qui aliis custodit quæ ei deus fruenda concessit.
Interrogatus tam diuersorum affectuum causas « Risus inquit filii ex obitu parentum significat illos diuites esse defunctos, quorum admodum rari nostras effugiunt manus. […] Pauperum autem regnum cælorum, ut plurimum esse consueuit. » Fabula indicat nimias diuitias homines ad inferna deducere.
Expecta paululum dum pulli mihi nascantur, quos ut tenellos absque dentium dolore esse poteris. » Tunc Vulpes « Non essem inquit inter Vulpes numeranda, si nunc esuriens spe pullorum, qui nondum nati sunt paratum omitterem cibum. […] Fabula indicat eum amentem esse qui incerta spe maiorum rerum præsentes omittit.
Quum autem dominus unum ex eis occideret alter incredibili afficiebatur læticia, uidens inimico suo iam iam esse moriendum. Paucis autem post diebus, quum ipse quoque ad necem traheretur, sese afflictabat dicens. « Heu me infelicem, cur inimici mei cæde lætatus sum quem tam cito eram eodem exitu secuturus. » Fabula indicat neminem debere ne inimici quidem morte lætari, quum exploratum sit cunctis esse moriendum.
Avianus 23 [FABVLA DE VENDITORE BACCHI] Venditor insignem referens de marmore Bacchum expositum pretio fecerat esse deum. […] Nunc, ait, ambiguum facies de mercibus omen, cum spes in pretium munera dispar agit, et me defunctis seu malis tradere diuis, siue decus busti, seu uelis esse deum.
Iacet ibi in lecto, quem occisura uenisti. » Hæc fabula indicat neminem esse adeo amantem amici, qui non malit sibi bene esse quam alteri.
Scilicet affirmans pictura teste superbum se fieri : extinctam nam docet esse feram. Ille, graues oculos ad inania signa retorquens, infremit et rabido pectore uerba dedit : Irrita te generis subiit fiducia uestri, artificis testem si cupis esse manum, Quod si nostra nouum caperet sollertia sensum, sculperet ut docili pollice saxa leo, tunc hominem aspiceres oppressum murmure magno conderet ut rabidis ultima fata genis.
At ubi uidit equum e pugna redeuntem multis affectum uulneribus præ illius calamitate se felicem appellabat, longe melius esse dicens cotidiano labore durum uictum quæritare, et turpiter uestiri, quam post optimos et delicatos cibos, et tantos ornatus, mortis adire discrimina. Hæc fabula monet regibus et principibus minime inuidendum quia diuitiis et opibus abundant, quum eorum uitam longe pluribus periculis quam pauperum uideamus esse subiectam.
Quod quum uir mitis fecisset, non modo promissa non soluebat, sed hominem morte dignum esse dicebat. Dum ita contenderent, accidit, ut simius illac transiret, qui iudex et arbiter electus, « Non possum inquit inter uos tantas componere lites, nisi uidero prius quo pacto serpens sub saxo stabat. » Quom ergo uir serpenti saxum imposuisset inquit Simius « Ingratum animal sub saxo relinquendum censeo. » Fabula indicat ingratos homines nullo dignos esse beneficio.
Videns autem Asinum lupo uocaliorem maiorem , clitellisque uelut thorace armatum magnasque pilas podice cum magno tonitru emittentem, ratus est eum strenuum esse bellatorem. […] Fabula indicat stultos esse, qui hominum uirtutem ex uerborum, ampullositate et corporis proceritate diiudicant.
Hæc fabula monet nihil esse contemnendum, quum nihil sit tam uile et abiectum, quod aliquando usui esse non possit.
Tunc lituus rauco deflectens murmure culpam, immeritum flammis se docet esse prius : Nulla tuos, inquit, petierunt tela lacertos uiribus affirmes quae tamen acta meis. […] Nam licet ipse nihil possis temptare nec ausis, saeuior hoc, alios quod facis esse malos.
Abstemius 133 De grammatico docente asinvm GRammaticus quidam gloriabatur adeo in arte sua se excellentem esse ut si digna daretur merces, non modo pueros, uerum etiam asinos docere profiteretur. […] Amici hoc audientes admirabantur, increpabantque hominem, qui non modo rem arduam atque difficilem, uerum etiam impossibilem facere promisisset, timebantque ne exacto hoc tempore a principe occideretur, quibus ille respondebat. « Ante quam hoc tempus elabatur, aut Asinus morietur, aut princeps, aut ego. » Fabula indicat in periculo constitutis moram sæpe auxilio esse solere.
» « Ego inquit mi domine rex non terciam modo partem, sed totum ceruum tuum esse non inficior. » « Ecquis inquit leo te ita sapienter docuit respondere ? » « Galerus ait Vulpes ille ruber, quem socio meo lupo imposuisti. » Fabula indicat melius esse partem interdum concedere quam totum amittere.
Abstemius 196 De milite timente inclvdi in oppido obsidendo ob avxilia a longe ventvra MIles quidam prudens inuitatus a commilitonibus suis ut cuidam Italiæ oppido, quod ad regem Gallorum defecerat una cum eis uellet esse præsidio, « Si proprius inquit loci dominus oppidum obsidebit, quis nobis suppeditabit auxilium ? […] Fabula indicat stultos et amentes esse, qui sese periculis imprudenter obiiciunt.
Hoc dæmon ægre ferens, quum uideret anum quandam soleatam arborem ascendentem, ex qua illam ruituram, et in se culpam collaturam præuiderat, accitis testibus dixit. « Videte anum illam absque meo consilio arborem ascendentem, unde eam casuram esse prospicio. Estote mihi testes, me ei non suasisse ut soleata illuc ascenderet. » Mox anus cecidit et, quum interrogaretur, cur soleata arborem ascendisset, « Dæmon inquit me impulit. » Tunc dæmon adductis testibus probauit id ab anu absque suo factum esse consilio.
Abstemius 86 De vvlpe carnem leporis cani lavdante VVlpes quom fugaretur a cane, et iam iam esset capienda, nec ullam aliam euadendi uiam inuenire se posse cognosceret. « Quid me inquit o canis perdere cupis, cuius caro tibi usui esse non potest ? Cape potius leporem illum (non procul enim lepus aberat), cuius carnem suauissimam mortales esse commemorant. » Canis igitur motus consilio Vulpis omissa Vulpe leporem insecutus est, quem tamen ob incredibilem eius uelocitatem capere non potuit.
Quare damnata militia mercaturam exercere statuit, ubi maius lucrum, et minorem laborem esse existimabat. […] Hæc fabula monet quemlibet debere sua arte esse contentum, quum ubique sit parata miseria.
Deinde hic sermo conticescet. » Hæc fabula indicat nullam rem esse tanta dignam admiratione, quæ diuturnitate temporis non desinat esse miraculum.
Sed quum in cassum uerba funderet, iuuene eius ætatem ac uerba contemnente, « Non in uerbis tantum inquit uerum etiam in herbis audio esse uirtutem. » Herbas igitur uellere, et in illum iacere cœpit. […] « Quando inquit uerborum et herbarum uires aduersus raptorem mearum rerum nullæ sunt, lapidibus agam, in quibus quoque dicunt esse uirtutem », lapidesque, quibus gremium impleuerat, in Iuuenem iaciens, illum descendere et abire cœgit.
Ille sibi in præsentia pellem ursi non esse, cæterum postridie uenatum profecturum, ursoque interfecto pellem illius ei se daturum pollicetur. […] Coriarius quum feram abisse prospiceret, ac nihil amplius esse periculi ex arbore se deducens, et ad uenatorem, qui nondum surgere audebat, accedens, illum ut surgeret monebat.
Illa uero alteri mulieri compatrem suum tria oua enixum esse. […] Fabula indicat quæ taceri uolumus nulli mulieri esse dicenda.
Mendicus tandem qui centum recusarat aureos, inopia urgente aureis decem acceptis ad fortunam se contulit multis eam rogans precibus, ne in diuitem plures uellet conferre diuitias, quæ illi molestæ et graues admodum erant, sed in se potius uellet esse benigna, qui a teneris annis in perpetua uixerat inopia. […] Decem autem quos accepisti aureos, nunquam habuisses, nisi tunc arctissimus me oppressisset somnus. » Fabula indicat fortunam infelici homini semper aduersam, fortunato autem etiam nolenti semper esse propitiam.
Hæc indicat fabula (facile esse uiros probos sæpe decipi.)
Interrogatus ab alio cane cur hoc faceret. « Quia inquit quondam feruenti aqua excoctus sum. » Fabula indicat grauia mala expertis leuissima quæque timori esse.
Cui currus. « Ægroti inquit semper morosi et queruli esse consueuerunt. » Hæc indicat fabula (mala solere homines ad querimoniam semper impellere.)
Abstemius 18 De asino, simia et talpa COnquerenti Asino, quod cornibus careret, Simiæ uero, quod cauda deesset, « Tacete inquit Talpa quum me oculis captam esse uideatis. » Hæc fabula ad eos pertinet, qui non sunt sua sorte contenti.
Cui pater « Fili inquit huic innatum est omnibus eandem esse. » Fabula indicat Virum natura malignum ne a domesticorum quidem iniuriis abstinere.
Cuidam autem oblato argenteo eam petenti colaphum incussit, longumque filum dedit, dicens « Eris sapiens, si quousque hoc filum protenditur ab insanis et furiosis abfueris. » Fabula indicat nullum cum insanis habendum esse commercium.
Quumque ægre ablata restitueret dicebat quidam e prouincialibus « Hic noster prætor mulieres imitatur, quæ fœtus concipientes mira uoluptate afficiuntur, quum autem eos emittunt incredibili dolore torquentur. » Fabula significat, aliena non esse surripienda, ne illa deponere coacti mœrore conficiamur.
Abstemius 107 De aqvila in pvlchritvdine se cæteris avibvs præferente AQuila se in pulchritudine cæteris auibus præferebat, cunctis hoc uerum esse affirmantibus.
Sed quom aduentante hyeme Cucurbita exaruisset, « Minime inquit Olea cito crescentibus est inuidendum, quibus tam citus est paratus interitus. » Fabula indicat nimium festinata non esse diuturna.
Abstemius 137 De viro lapidato qvi resvrrexit VIr quidam lapidibus occisus a populo, resurrexit qui interrogatus a quodam quid sibi in ea lapidatione molestius fuisset, « Nihil inquit lapide quem quidam iecit, quem mihi amicum esse credebam, quamuis non fuerim illo percussus. » Fabula indicat mala quæ ab amicis inferuntur grauiora uideri, quam quæ nobis inferunt inimici.
Hæc nos admonet fabula, ne eos nobis socios faciamus, qui quum opus sit, nobis auxilio esse non possint.
In toto enim terrarum orbe nullum meo latius esset imperium, et tu quoque meo subesses imperio. » Fabula indicat omnia plena esse stultorum.
Non sum enim is qui uideor. » Fabula indicat ex ipso corporis habitu homines non esse iudicandos.
Fabula indicat nullum immoderatum esse diuturnum.
Abstemius 13 De cygno in morte canente reprehenso a ciconia CYgnus moriens interrogabatur a Ciconia, cur in morte, quam cætera animalia adeo exhorrent multo suauiore[s] quam in omni uita emitteret sonos, quom potius mœstus esse deberet.
« At tibi inter lutum sordesque impinguato, quamuis nihil dignum laude gesseris cultellus adimet uitam, mortem uero meam comitabitur gloria. » Hæc fabula innuit honestius esse rebus præclare gestis occumbere, quam uitam turpiter actam protrahere.
Quæ quum causam rogaretur, cur non plures reges duceret eligendos, « Quia difficilius inquit plures quam unus saccus impletur. » Hæc fabula docet longe melius esse ab uno quam a multis principibus gubernari.
Fabula indicat melius esse bonum et strenuum uicinum quam ignauos consanguineos habere propinquos.
Fabula indicat mortem omni ætate esse communem.
Tum Vitulus « Fugiamus hinc o Sodalis inquit ne hostes nos captiuos abducant. » Cui asinus « Fuge tu inquit quem hostes occidere et esse consueuerunt.
Interrogatus autem ab amicis quid sibi uellet facula illa, quam noua nupta accensam e paterna domo effert, rursusque mariti domum ingressura accendit, et intro fert. « Significat inquit me hodie ignem e soceri mei ædibus ablatum in domum meam inferre. » Fabula significat sæpenumero mulieres ignem quendam esse, qui mariti bona comburit.
Quum me hinc subduxeris, tibi ordine cuncta narrabo. » Fabula indicat quom periclita[n]tibus celeri auxilio opus est superuacuis uerbis tempus non esse terendum.
Cui illa « Ne occidas inquit mi here me famulam tuam, tam pulchra pelle contectam, et hortulos tuos gratis fodientem. » « Non me respondit olitor his blandulis delinies uerbis quom me inuito hortulos meos ut dicis fodiens herbas omnes, ut te ipsam pascaris radicitus eruas et me ad inopiam redigas. » Fabula indicat in cunctis rebus uoluntatem hominum esse spectandam.
Abstemius 177 De pavone a milite pennis spoliato PAuo apud militem, qui galeam multis Struthionis pennis ornauerat, gloriabatur se multo pulchriores pennas habere ; utque id uerum esse approbaret, caudam in girum explicuit.
Tunc uulpes pecudum ridens astuta quietem uerborum uacuam prodidit esse fidem : Haec dabit aegrotis, inquit, medicamina membris pallida caeruleus cui notat ora color ?
Hoc audientes corpulenti sese afflictabant dicentes. « Quanto præstitisset nos macilentos esse ?
Abstemius 100 De avaro saccvlvm nvmorvm alloquente VIr quidam auarus, qui ingentem aureorum aceruum male partum relicturus moriebatur, interrogabat sacculum Numorum, quem morienti sibi iusserat afferri, quibus uoluptatem esset allaturus, cui sacculus « Hæredibus inquit tuis qui numos a te tanto sudore quæsitos in scortis et conuiuiis profundent, et dæmonibus, qui animam tuam æternis suppliciis mancipabunt. » Hæc indicat fabula (stultum esse in iis laborare, quæ aliis gaudium, nobis autem sint allatura tormentum.)
Antequam oculum mihi erueres istud faciendum fuit. » Fabula indicat post illatas iniurias seram esse pœnitentiam, quom facta infecta fieri non possint.
Abstemius 165 De hydro ranam devorare volente HYdrus in quadam palude Ranam persequebatur, quem quom illa euadere non posset, conuersa dicebat. « Ne me deuora hydre, quæ nulli umquam nocui. » Cui hydrus, « Clamor tuus inquit, minæque, quibus die noctuque obstrepis, te maleficum animal esse testantur.
Fabula indicat ingenium uiribus longe esse præstantius.
Cui rusticus « Ignoscerem inquit tibi perlibenter et te incolumem dimitterem, nisi te subdolum et fidifragum animal esse cognoscerem.
Avianus 13 [DE TAVRO ET HIRCO] Immensum taurus fugeret cum forte leonem tutaque desertis quaereret antra uiis, speluncam reperit, quam tunc hirsutus habebat Cinyphii ductor qui gregis esse solet.
» Fabula significat sapientiores esse, qui potentioribus secedunt, quam qui resistere uolentes turpiter superantur.
Inuitus te cogor absoluere. » Fabula indicat nullum scelus esse tam deforme, quod uir auarus pecuniæ magnitudine non condonet.
Ex tot enim terræ iugeribus, et tam pretiosis uestibus, quas tanto sudore paraui, quinque pedum fossam, et linteamen unum quo mortuus tegar possidebo. » Fabula indicat stultum et miserum esse tantam coaceruandis opibus operam impendere, quæ uelimus nolimus breui sunt relinquendæ.
Cui capra. « Quid inquit me esse prohibes, quæ tibi nulli sunt usui ?
Tunc secum malus « Quanto inquit melius mihi fuisset minores fætus edidisse. » Fabula indicat nos debere modicis rebus esse contentos, quum amplæ opes, et nimiæ diuitiæ sine ingenti periculo nequeant possideri.
Tunc Aquila « Ite ait uenatum ; et uter uestrum digniorem mihi attulerit prædam, eum præstantiorem iudicabo. » Quum autem Miluus exiguum murem Accipiter uero columbam apportasset inquit Aquila « Quanto columba maior est mure, tanto accipitrem Miluo præstantiorem esse pronuncio. » Fabula indicat ex operum, non corporum magnitudine homines metiendos.
Vera licet moneas, maiora pericula tollas, tu tamen his dictis non facis esse fidem.
Cui et te et me ob tanti eius nominis celebritatem nulla umquam in re defuturos esse liquido constabit. […] Nam quom tuam in me non sine plurimis beneficiis perspicerem beniuolentiam non aliquid mearum uigiliarum tibi deuouere, ingratissimi hominis esse uidebatur. Rursus quom tuorum in me officiorum numerum diuinasque uirtutes tuas mecum ipse reuoluerem, indignum tantis meritis, tantaque sapientia munusculum hoc esse cernebam. […] Non tamen ita agrestis esse uolui quin eas aliqua urbanitate aspergerem, maxime ad principem scribens, quom principes curarum mole pressi soleant interdum recreandi animi gratia iocos appetere. […] COgitanti mihi uaria scriptorum genera, qui ut humanæ uitæ prodessent, cogitationes suas litterarum mandauere memoriæ, qui Apologos scripsere, non postremo loco digni esse uidentur.
Cæteris excisis deformis hæc secum dicebat. « De te non amplius quærar [sic] natura, quod me turpem genueris, quom formosis tam magna uideam imminere discrimina. » Hæc fabula nos admonet, ne doleamus nos natos esse deformes, quum multis formositas sæpe nocuerit.
Qui ex earum manibus uix elapsus secum dicebat. « Quanto melius erat apis unius aculeum tolerare, quam tot in me hostes mea iracundia concitare. » Hæc fabula innuit longe melius interdum esse iniuriam unius sustinere, quam dum unum punire uolumus, multos nobis inimicos comparare.
» Fabula indicat cum potentioribus se non esse decertandum.
Fabula indicat sæpenumero id nobis utile esse, quod damnosum putabamus.
Sed quadam die Miluum ad se accedentem conspicata filios conuocauit qui omnes propere ad uocem matris currentes salui facti sunt, uno duntaxat excepto, qui matris uoce contempta, dum granum tritici esse cupit, per æra curuis Vnguibus a sæua aue raptus est.
Abstemius 149 De patrefamilias svccensente cani ob gallinas raptas PAter familias oblitus haram, in qua Gallinæ pernoctabant, claudere, quom mane surrexisset, reperit omnes a Vulpe occisas et ablatas esse.
Postquam nuda minax egit per uiscera ferrum Et vacuam solitis fetibus esse uidet, Ingemuit tantae deceptus scrimine fraudis Nam poenam meritis rettulit inde suis.
« Quam melius tibi inquit amice fuisset, uermes uenari quam alienas aues impetere. » Hæc Fabula indicat eorum uitam tutiorem esse, et magis probandam, qui suis rebus sine periculo contenti sunt, quam illorum, qui aliena appetentes adeunt magna uitæ discrimina.
Quibus ille renunciari iubet, non esse nunc locum cantibus, se in summo luctu et mœrore constitutum, matrem enim suam obiisse.
Ligari autem et uerberari iubebat a seruo ut beneficia a se maleficia autem a seruo in illum uiderentur esse collata.
Per ea enim suauissimis perdicum coturnicumque carnibus uescor. » Hæc fabula nos monet, ne iniquo feramus animo præceptorum uerbera, quæ multorum bonorum causa esse consueuere.
Cui Erinacius, « Exeat inquit, qui hic manere non potest. » Quare Vipera sentiens sibi locum ibi non esse, illi cessit hospitio.
Hæc indicat fabula (aduersam fortunam amicitiæ experimentum esse quam optimum.)
O, quam melius est Asinum esse quam porcum. » Fabula indicat, iis, quos felices putamus, minime inuidendum, quum illa adumbrata felicitas sæpe multis sit causa miseriis.
Oblitus damnorum Rusticus cucurrit, et murem corripiens illum in medium iecit incendium dicens. « Ingratum animal tempore felicitatis mecum habitasti ; nunc quia fortuna mutata est, uillam meam deseruisti. » Fabula indicat eos non esse ueros amicos, qui arridente fortuna a latere tuo non discedunt, turbata autem præcipiti abeunt cursu.
Tandem iterum deprehenso, et solitum auxilium imploranti dæmon magnum calceorum pertusorum fascem super humeros habens apparuit dicens. « Amice amplius tibi auxilio esse non possum.
Ille nefas captum referens absoluere piscem, difficiles queritur casibus esse uices : Nam miserum est, inquit, praesentem amittere praedam, stultius et rursum uota futura sequi.
Qui interrogatus cur fleret, respondit, quia non potuisset nisi nouem comesse, quum in cinerem decidissent, rogareque ne alium tunc esse cogeretur quoniam satis superque satis uenter sibi turgidus esset.
Non mihi sed boui hunc exhibent honorem. » Fabula indicat pauperem cunctis odiosum esse diuitibus uero ab omnibus honorem exhiberi.
Haec sibi dicta putet seque hac sciat arte notari femineam quisquis credidit esse fidem.
Hæc fabula monet non esse contra eos pugnandum, qui se possunt optime uindicare.
Cum oculos hebescere, auditum minui, cæterosque sensus in dies deficere, corpus ingrauescere sentiebas, nonne tibi me propinquam esse dicebam ; et te admonitum negas ?
Fabula indicat uiri prudentis officium esse interdum fingere, et sese a potentium furore honesta excusatione tutari.
Quum autem interrogaretur, quid eam ad tantum facinus impulisset, « Infelicitas mea » inquit, existimans magnam mulierum esse infelicitatem uiros stertere quum fodere debeant.
Suspendamus collo eius tintinabulum, cuius sonitu uenientem aduersus nos felem sentire possimus. » Tunc omnes uoce consona sententiam illius ut saluberrimam laudauerunt, itaque faciendum esse dixerunt.