Non immerito igitur non solum Græci et Latini pœte ut Hesiodus et Horatius huiusmodi fabulas suis operibus inseruerunt, uerumetiam maximi et celeberrimi philosophi ut Plato Aristoteles Plutarchus et multi alii, plurimum commendarunt, et ad institutionem moralis et ciuilis uitæ non minimum facere arbitrati sunt. […] Non uideo igitur cur has componendo fabulas laude fraudari debeam, quam cæteri Latini ex translatione consecuti sunt nisi adeo inuidi simus, ut Latinis licere non putemus, quod Græcis est cum summa omnium laude concessum.