(0400) Fabvlae Aviani « Avianus 37. [DE CANE ET LEONE] » p. 346
/ 1093
(0400) Fabvlae Aviani « Avianus 37. [DE CANE ET LEONE] » p. 346

Avianus 37

[DE CANE ET LEONE]

Pinguior exhausto canis occurrisse leoni
fertur et insertis uerba dedisse iocis :
Nonne uides duplici tendantur ut ilia tergo,
luxurietque toris nobile pectus ? ait.
Proximus humanis ducor post otia mensis
communem capiens largius ore cibum.
Sed quod crassa malum circumdat guttura ferrum ?
Ne custodita fas sit abire domo.
At tu magna diu moribundus lustra pererras,
donec se siluis obuia praeda ferat.
Perge igitur nostris tua subdere colla catenis,
dum liceat faciles promeruisse dapes.
Protinus ille grauem gemitu collectus in iram
atque ferox animi nobile murmur agit.
Vade, ait, et meritis nodum ceruicibus inger,
compensentque tuam uincula dura famem.
At mea cum uacuis libertas redditur antris,
quamuis ieiunus, quae libet arua peto.
Has illis epulas potius laudare memento
qui libertatem postposuere gulae.