Avianus 35
[DE SIMIA ET NATIS]
Fama est quod geminum profundens simia partum
diuidat in uarias pignora nata uices.
Namque unum caro genitrix educit amore,
alterius odiis exsaturata tumet.
Coeperit ut fetam grauior terrere tumultus,
dissimili natos condicione rapit :
dilectum manibus uel pectore gestat amico,
contemptum dorso suscipiente leuat.
Sed cum lassatis nequeat consistere plantis,
oppositum fugiens sponte remittit onus.
Alter ab hirsuto circumdans brachia collo
haeret et inuita cum genitrice fugit.
Mox quoque dilecti succedit in oscula fratris,
seruatus uetulis unicus heres auis.
Sic multos neglecta iuuant atque, ordine uerso,spes humiles rursus in meliora refert.