Avianus 31
[DE MVRE ET BOVE]
Ingentem fertur mus quondam paruus oberrans
ausus ab exiguo laedere dente bouem.
Verum ubi mordaci confecit uulnera rostro,
tutus in amfractus conditur inde suos.
Ille licet uasta toruum ceruice minetur,
non tamen iratus quem petat ipse uidet.
Tunc indignantem iusto sermone fatigans,
distulit hostiles calliditate minas”
Non quia magna tibi tribuerunt membra parentes,
uiribus effectum constituere tuis.
Disce tamen breuibus quae sit fiducia rostris,
ut faciat quicquid paruula turba cupit.