Avianus 23
[FABVLA DE VENDITORE BACCHI]
Venditor insignem referens de marmore Bacchum
expositum pretio fecerat esse deum.
Nobilis hunc quidam funesta in sede sepulcri
mercari cupiens compositurus erat ;
alter adoratis ut ferret numina templis
redderet et sacro debita uota loco.
Nunc, ait, ambiguum facies de mercibus omen,
cum spes in pretium munera dispar agit,
et me defunctis seu malis tradere diuis,
siue decus busti, seu uelis esse deum.
Subdita namque tibi est magni reuerentia fati,
atque eadem retines funera nostra manu.
Conuenit hoc illis quibus est permissa potestasan praestare magis, seu nocuisse uelint.