Avianus 12
[DE RVSTICO ET THESAVRO]
Rusticus impresso molitus uomere terram
thesaurum sulcis prosiluissse uidet.
Mox indigna animo properante reliquit aratra,
gramina compellens ad meliora boues.
Continuo supplex Telluri construit aras,
quae sibi depositas sponte dedisset opes.
Hunc Fortuna nouis gaudentem prouida rebus
admonet, indignam se quoque ture dolens :
Nunc inuenta meis non prodis munera templis
atque alios mauis participare deos ;
sed cum surrepto fueris tristissimus auro,
me primam lacrimis sollicitabis inops.