Avianus 10
[DE CALVO EQVITE]
Caluus eques capiti solitus religare capillos
atque alias nudo uertice ferre comas,
ad Campum nitidis uenit onspectus in armis
et facilem frenis flectere coepit equum.
Huius ab adverso Boreae spiramina perflant
ridiculum populo conspiciente caput ;
Nam mox deiecto nituit frons nuda galero,
Discolor apposita quae fuit ante coma
Ille sagax, tantis quod risus milibus esset,
distulit admota calliditate iocum,
Quid mirum, referens, positos fugisse capillos
Quem prius aequaeuae deseruere comae ?