(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — [Postliminaires] »
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — [Postliminaires] »

[Postliminaires]

Antonii Nicosantis clarissimi ivris consvlti

Seria mordaces curas fora iurgia lites
Qui fugis et uitæ gaudia pauca cupis,
Romano lusus mixtos sale scomma iocosque
Hoc habet hoc sumas candide lector opus.

Lvdovici Pallioli Fanensis.

Fabula diuersis centum uariata figuris
Cernitur hic uiuo lemmate grata nimis
Quom sale sit multo tum confertissima, tumque
Moribus et docto non minus eloquio.

Lavs Deo

[Traité d’Abstemius, De compluribus verbis communibus]

LAVRENTII ABSTEMII LIBELLVS. DE COMPLVRIBVS. VERBIS. COMVNIBVS QVÆ. NVNC. MALE APPELLANTVR. DEPONENTIA. AD SIGISMVNDVM SECRETARIVM APOSTOLICVMk.

 

[...]

Iacobvs Constantivs Fanensis lectori.

Abstemi nec digna obelo monimenta nec astro,
Libraque quod faciat nil tua Lector habet.
Omnia cognouit perpendit singula, non est
Vel quota quæ carpi littera iure queat.
Mecum igitur superos, linguæ Latialis honorem
Hunc hominem ut seruent, qui legis usque roga.

Antonivs Nicosantes Fanestris.

Qui rudis es, carpisque bonos hunc sume libellum,
Quo Laurens mores grammaticamque docet.

Lvdovici Pallioli Fanestris distichon.

Abstemi collecta uides monimenta diserti.
Præclarum quis non iudicet ingenium ?