(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 199. De femina maritvm ob pvllos male servatos verberante » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 199. De femina maritvm ob pvllos male servatos verberante » p. 

Abstemius 199

De femina maritvm ob pvllos male servatos verberante

FEmina quædam uirilis animi maritum meticulosum et insulsum multis affecerat plagis, quia unum ex pullis gallinaceis, quos abiens ei seruandos reliquerat miluus abstulerat. Quare uxore iterum absente ne quem pullorum, quibus datus hærebat custos, auis inimica posset eripere uniuersos eodem filo ligatos diligentius custodiebat. Sed quum ex improuiso Miluus adueniens unum unguibus rapiens uellet auferre omnes pariter per inane portauit. Infelix maritus memor ob unum pullum amissum se ab uxore male mulctatum multo grauiora cœpit formidare. Satius ergo mori esse duxit, quam iterum uxoris iram experiri. Ficus quasdam melle et aromatibus optime conditas uasculo fictili mulier prudens condiderat, marito insulso, cuius gulam timebat, monito, ne quid inde esset, quum præsentaneum uenenum lateret in uasculo. Maritus mori cupiens ficus comedit uniuersas ratus eam optimam moriendi et uxoris iram euadendi uiam esse. Rediens mulier, quom pullos omnes a miluo ereptos esse cognosceret, sumpto ingenti baculo, maritum malum pullorum custodem uerberare decreuerat. Cui insipiens maritus « Noli inquit uxor me iam iam moriturum uerberare. Omne enim uasculi uenenum comedi, ut errati pœnas luam. » Tunc mulier ira in risum uersa marito ignouit qui pro pullis male seruatis alio pacto ei satisfecit. Fabula indicat aduersus insipientes nullum idoneum esse remedium.