Abstemius 198
De viro qvi se felicitatis svæ cavsam infelicitatis vero fortvnam esse dicebat
VIr quidam auariciæ deditus quum audiret, nihil mercatura esse lucrosius
diuenditis paternis bonis nauigare cœpit prosperaque usus fortuna breui maximas
diuitias congregauit. Interrogatus autem ab amico, quomodo tam paruo temporis
curriculo tot opes coaceruasset « Mea inquit industria. » Sed quom non contentus tot
ac tantis, quas parauerat diuitiis ditior nauigatione fieri uellet, bis terque
naufragio facto amissis opibus ad summam inopiam redactus est. Qui deinde interrogatus
quid eum paulo ante tantis rerum omnium copiis affluentem ad tantam paupertatem
redigisset « Fortuna » respondit. Quod fortuna audiens uehementer indoluit ingratum
eum appellans, qui bonorum se causam malorum uero uolebat esse fortunam.
Fabula indicat improbe eos facere, qui felicitatis causam suæ
industriæ aduersitatis autem fortunæ ascribunt.