Abstemius 197
De bobvs sperantibvs pascere qvi ad arandvm dvcti svnt
BVbulcus stabulum ingressus boues læticia exultantes aspexit,
interrogauit igitur eos quænam esset causa leticiæ. Cui illi « Speramus inquiunt hunc
diem absque labore in letissimis pascuis nos esse ducturos. » « Quid uos inquit
Bubulcus ut ita credatis induxit ? » « Ita inquiunt fore somniauimus. » « Nolite ait
Bubulcus huiusmodi somnio fidem adhibere, quod falsum esse deprehendetis. Ego enim
somniaui uos hodie araturos. Hominum enim somnia quam brutorum ueriora esse
consueuerunt. »
Fabula indicat nihil mortalium spe esse
fallacius.