(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 195. De mvribvs tintinabvlvm feli svspendere volentibvs » p. 613
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 195. De mvribvs tintinabvlvm feli svspendere volentibvs » p. 613

Abstemius 195

De mvribvs tintinabvlvm feli svspendere volentibvs

MVres in unum conuenientes consultabant quo ingenio quaue arte felis insidias possent euitare. Tunc qui cæteros et ætate, et rerum usu anteibat, « Reperi inquit uiam, quæ nos a tantis periculis incolumes conseruabit, si mihi parere uolueritis. Suspendamus collo eius tintinabulum, cuius sonitu uenientem aduersus nos felem sentire possimus. » Tunc omnes uoce consona sententiam illius ut saluberrimam laudauerunt, itaque faciendum esse dixerunt. Surgens autem quidam senior imperato silentio. « Ego quoque inquit istam sententiam approbo. Sed quis erit qui collo felis tintinabulum suspendere audeat ? » Quum autem omnes hanc prouinciam subterfugerent irrita sententia fuit. Fabula indicat multos quæ facienda sunt laudare, sed qui ea facere uelint, paucos reperiri.