(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 194. De dæmone vxorem recvsante » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 194. De dæmone vxorem recvsante » p. 

Abstemius 194

De dæmone vxorem recvsante

Dæmon defuncta uxore, quam admodum morosam et difficilem habuerat, in perpetuo cælibatu permanere decreuerat. Ingressus autem quendam hominem ut inde exiret, nullis adiurationibus ac minis poterat adduci. Tandem exorcista quum omnia prius frustra tentasset sciens nullum uxore maius esse tormentum minatus est, nisi egrederetur, se uxorem illi daturum. Tum Dæmon alta uoce clamauit « Egredior egredior, noli me iugalibus uinculis irretire », statimque exiuit. Fabula indicat difficili et morosa uxore nihil esse miserius.