(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 193. De porco læto morte inimici » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 193. De porco læto morte inimici » p. 

Abstemius 193

De porco læto morte inimici

POrci duo erant cuidam subulco tam inmortale inter se odium, et perpetuas inimicicias habentes, ut cotidie sese dentibus lacerarent. Quum autem dominus unum ex eis occideret alter incredibili afficiebatur læticia, uidens inimico suo iam iam esse moriendum. Paucis autem post diebus, quum ipse quoque ad necem traheretur, sese afflictabat dicens. « Heu me infelicem, cur inimici mei cæde lætatus sum quem tam cito eram eodem exitu secuturus. » Fabula indicat neminem debere ne inimici quidem morte lætari, quum exploratum sit cunctis esse moriendum.