(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 190. De dæmone morte divitvm lætante pavpervm vero mœsto » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 190. De dæmone morte divitvm lætante pavpervm vero mœsto » p. 

Abstemius 190

De dæmone morte divitvm lætante pavpervm vero mœsto

Dæmon terrarum orbem peragrans ut eius est mos animaduertit iuuenem quendam parentum morte lætantem. Vnde totus exhilaratus est. Sed ulterius progressus fleuit, quum alium filium in funere patris mœstum intueretur. Interrogatus tam diuersorum affectuum causas « Risus inquit filii ex obitu parentum significat illos diuites esse defunctos, quorum admodum rari nostras effugiunt manus. Fletus uero paternæ est signum inopiæ. Pauperum autem regnum cælorum, ut plurimum esse consueuit. » Fabula indicat nimias diuitias homines ad inferna deducere.