Abstemius 187
De leone partem prædæ a lvpo petente
LVpus et uulpes inita inter se sotietate uenatum profecti sunt qui quum
ceruum, quem ceperant diuidere uellent, superueniens Leo terciam prædæ partem sibi, ut
quadrupedum regi deberi dicebat. Lupus uero negabat. Tunc excandescens Leo iniectis in
Lupum unguibus totum eius caput pelle nudatum rubicundum reddidit. Vnde Lupus uix
uiuus euasit. Conuersus hinc in Vulpem Leo « Tu uero quid dicis ? » « Ego inquit mi
domine rex non terciam modo partem, sed totum ceruum tuum esse non inficior. »
« Ecquis inquit leo te ita sapienter docuit respondere ? » « Galerus ait Vulpes ille
ruber, quem socio meo lupo imposuisti. »
Fabula indicat melius
esse partem interdum concedere quam totum amittere.