Abstemius 181
De malo arbore ingentia poma procreante
MAlus arbor oleam irridebat, quod exiguas procreasset baccas, quum ipsa
ingentia et quæ uix sui rami ferrent, mala produxisset. Sed uehementi exorto uento
quum pomorum honere, tum ui turbinis, et poma fere cuncta ceciderunt et rami confracti
sunt, olea autem illæsa permansit. Tunc secum malus « Quanto inquit melius mihi
fuisset minores fætus edidisse. »
Fabula indicat nos debere
modicis rebus esse contentos, quum amplæ opes, et nimiæ diuitiæ sine ingenti periculo
nequeant possideri.