Abstemius 180
De avaro nimis agros cvstodiente
VIr quidam extremæ auariciæ emit prædia admodum feracia, et omni
fructiferarum arborum genere referta, quæ priori domino amplissimos fructus reddebant,
quamuis inmunita essent et cunctis uiatoribus peruia. Ratus igitur nouus dominus si
melius coleret et diligentius custodiret, uberiores fructus se inde capturum optime
colere cœpit, et densis uepribus ac parietibus clausit custodesque diligentes
apposuit. Verum post hanc tam diligentem custodiam agri parum fructus illi reddebant.
Consultus autem deus unde hoc accidisset, ita respondit. « Ipse mali tanti causa es,
qui sæpibus agros parietibusque arctis obstructos undique seruas. Multa dedi quondam,
quia multi multa petebant. Vni seruit ager tibi nunc. Cur tanta requiris ? »
Fabula indicat liberali uiro deum multa largiri, quo multorum
indigentiæ ualeat subuenire.