(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 179. De avaro poma marcescentia comedente » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 179. De avaro poma marcescentia comedente » p. 

Abstemius 179

De avaro poma marcescentia comedente

VIr auarus plurima pulcherrimaque poma collegerat, qualia in hortis Alcinoi et Hesperidum fuisse pœtæ fabulantur, quæ ita parcebat, ut nisi corrumpi inciperent, esse non auderet. Huius filius oppido liberalis sodales suos ad pomaria sæpe ducebat dicens. « Accipite ex his quæ uultis omnia præter marcescentia. Illa enim pater meus in secunda mensa semper sibi iubet afferri. » Huic præcepto illi libenter obtemperabant. Fabula indicat homine auaro nihil esse miserius, qui aliis custodit quæ ei deus fruenda concessit.