Abstemius 173
De bove cornva a Deo petente
BOs ægre ferebat uires inermes sibi a natura datas quoniam armis carebat
quæ uiribus potiora putabat. Rogauit ergo Iouem, ut sibi cornua concedere dignaretur.
Quod quum impetrasset, statim uoti sui eum cœpit pœnitere. Nam quum inermis liber
esset, a nemineque capi posset, natis cornibus laqueo comprehensus ad arandum
ducebatur, et inmensos labores subire cogebatur.
Fabula
indicat nihil a deo petendum nisi quod ille nobis profuturum intelligit.