Abstemius 172
De philosopho cynico qvi percvssori svo argentevm dedit
PHilosophus cynicæ sectæ in iurgio colapho percussus non solum commotus
non est, uerum etiam percussorem argenteo numo donauit. Quod quom omnes qui aderant
admirarentur, dicerentque eum dignum iterum cædi, « Nescitis nunc inquit, quid egerim.
Scietis autem postea. » Haud longo post tempore percussor ille uolens quendam alium
cædere (sperabat enim aliquid fortasse lucrari) letale uulnus accepit. Mortem igitur
sibi imminere sentiens. « Quanto melius inquit mihi fuisset colapho a cynico repercuti
quam numo etiam aureo donari. »
Fabula indicat delinquentibus
impunitatem peccandi potius quam pœnam interdum nocuisse.