(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 170. De leone a vvlpe edocto vt posset e vincvlis exire » p. 
/ 1093
(1495) Hecatomythium primum - Hecatomythium secundum « [Hecatomythivm secvndvm] — Abstemius 170. De leone a vvlpe edocto vt posset e vincvlis exire » p. 

Abstemius 170

De leone a vvlpe edocto vt posset e vincvlis exire

LEo comprehensus laqueo totis uiribus uincula dirumpere conabatur. Quo autem maiori conatu laqueum trahebat, eo arctius detinebatur. Vulpes illac iter habens quom hoc esset intuita, « Non uiribus inquit mi rex istinc euades, sed ingenio. Relaxandus enim laqueus et dissoluendus, non trahendus est. » Quod quom Leo fecisset, statim soluto laqueo quo erat astrictus liber euasit. Fabula indicat ingenium uiribus longe esse præstantius.