Abstemius 169
De viro qvi thesavrvm compatre conscio abdiderat
VIr quidam admodum diues thesaurum in silua infoderat, nemine præter
compatrem, cui plurimum fidebat, conscio. Sed quom paucis post diebus ad eum uisendum
accessisset, reperit effossum atque ablatum. Suspicatus igitur id, quod erat a
compatre sublatum, eum conueniens « Volo inquit compater mi mille aureos, ubi
thesaurum abdidi, adhuc infodere. » Compater cupiens plura lucrari retulit,
reposuitque thesaurum. Quem quom uerus dominus paulo post accedens reperisset, secum
domum tulit, conueniensque compatrem inquit « Fidifrage ne sumas inanem laborem, ut ad
thesaurum accedas. Amplius enim non inuenies. »
Fabula indicat
quam facile sit uirum auarum spe pecuniæ decipere.