Abstemius 165
De hydro ranam devorare volente
HYdrus in quadam palude Ranam persequebatur, quem quom illa euadere non
posset, conuersa dicebat. « Ne me deuora hydre, quæ nulli umquam nocui. » Cui hydrus,
« Clamor tuus inquit, minæque, quibus die noctuque obstrepis, te maleficum animal esse
testantur. Quod autem non noceas, impotentia causa est. Dentes enim non habes. »
Fabula indicat multis non animum nocendi, sed uires
deesse.