Abstemius 152
De cane qvi societatem cvm asino adversvs lvpvm inivit
CAnis molossus cognoscens se lupo cum quo magnas exercebat inimicicias
imparem, statuit aliquem sibi socium asciscere ut mutuo auxilio lupum superaret.
Videns autem Asinum lupo uocaliorem maiorem , clitellisque uelut thorace armatum
magnasque pilas podice cum magno tonitru emittentem, ratus est eum strenuum esse
bellatorem. Quare contracta societate Lupum ad pugnam prouocauit. Sed ubi ad primum
lupi conspectum Asinum fugientem uidit nilque aliud quam inconditos clamores, et
magnos uentris crepitus edentem ipse quoque fugiens socium in ipsa pugna deseruit
pabulum lupo, uulturibusque futurum.
Fabula indicat stultos
esse, qui hominum uirtutem ex uerborum, ampullositate et corporis proceritate
diiudicant.